SigPhi · Francisco de Vitoria

De Indis et De iure belli relectiones (Carnegie Classics, Bate tr., 1917)

Page 13 of 30

Quoad primam partem, ante omnia videtur quod tota haec disputatio sit inutilis et otiosa, non solum inter nos, ad quos non spectat, aut, si omnia recte geruntur in administratione illorum hominum, disputare aut dubitare de illo negotio aut, si quicquam forte peccatur, illud emendare, sed etiam9 apud eos, quorum interest haec considerare et administrare. Primo, quia neque principes Hispaniarum7 neque qui eorum consiliis praepositi sunt tenentur de integro examinare et retractare iura et titulos, de quibus alias deliberatum est et decretum, maxime in his, quae bona fide principes occupant et sunt in pacifica possessione, quia, ut Aristoteles dicit (tertio Ethicorum1®), “si semper quispiam consultaverit, in infinitum res abiret”; neque possent principes et eorum11 consiliarii esse securi et certi in conscientia sua, et, si oporteret a primordio repetere titulos suae dicionis, nihil ex¬ ploratum possent tenere. Et praeterea, cum principes nostri, scilicet Ferdinandus et Isabella, qui primi occupaverunt regiones illas, fuerint 307 Christianissimi, et Imperator Carolus Quintus sit princeps iustissimus et religiosissimus, non est credendum quin habeant exploratissima et ex¬ quisitissima omnia, quae12 spectare13 possunt ad securitatem sui status et conscientiae, maxime in tanta re. Atque adeo non solum supervacaneum, sed etiam temerarium videri potest de his disputare, et hoc videtur esse quaerere nodum in scirpo et iniquitatem in domo iusti.

1Following this twenty-fourth propositiori in B and M are listed propositions 25-40.

lMatth., cap. 28, v. 19. 3M has hunc in place of quem. 4B adds ■pastoralis.

6“Utrum pueri Iudaeorum et aliorum infidelium sint invitis parentibus baptizandi.”

6“ Utrum pueri Iudaeorum vel aliorum infidelium sint etiam invitis parentibus baptizandi.”

7M has Hispanorum. 8M omits this in. 9B has neque in place of etiam.

10Cap 5: et 5e dei /SouAe&crerai, eis aireipov UM has aliorum, which, however, is corrected in M’s Errata to eorum.

12B has que. 13M has expectare.

De Indis, Sect. I.

Pro solutione huius obiectionis est considerandum, quod Aristoteles dicit (tertio Ethicorum 1), quod sicut consultatio et deliberatio non est de rebus impossibilibus aut necessariis, ita nec consultatio moralis est nec2 de illis, de quibus certum et notum est esse licita et honesta, neque e con¬ trario, de quibus certum3 est esse illicita et inhonesta. Neque enim quis¬ quam recte consultaverit an temperate,4 fortiter, iuste vivendum sit vel iniuste aut turpiter agendum, neque an adulterandum, an peierandum, an5 colendi parentes, et cetera huiusmodi. Certe non esset consultatio Chri¬ stiana.6 Sed cum aliquid agendum proponitur, de quo dubitari merito potest an sit rectum vel pravum, iustum aut7 iniustum, de his expedit 308 consultare et deliberare, neque prius temere aliquid agere, quam sit in¬ ventum et exploratum quid8 liceat aut non liceat. Talia sunt, quae in utramque partem habent speciem boni et9 mali, qualia sunt multa genera commutationum et contractuum et negotiorum. Et in his omnibus ita res se habet, quod, si quis, antequam deliberaverit et legitime illi constiterit tale factum licitum esse, aliquid10 tale faceret, et forte secundum se esset licitum, talis peccaret, neque excusaretur per ignorantiam, cum illa, ut patet, non esset invincibilis, postquam ille non facit, quod in se est, ad examinandum quid8 liceat aut non liceat. Ad hoc enim, ut actus sit bonus, oportet, si alias non est certum, ut fiat secundum diffinitionem et deter¬ minationem sapientis; haec enim est una condicio boni actus (secundo Ethicorum n), ut fiat secundum diffinitionem sapientis.12 Atque adeo, si iste non consuluit sapientes in re dubia, excusari non potest. Immo dato quod talis actus secundum se licitus esset, postquam dubitatur merito de illo, tenetur quilibet consultare et arbitrio sapientum facere, etiamsi forte illi errarent.,...

illi errarent.,...309 Vnde si quis contractum, de quo inter homines dubitatur an sit licitus necne, faceret sine consilio doctorum,13 sine dubio peccaret, etiamsi alias contractus esset licitus et ipse ita putaret, non ex auctoritate sapientis, sed ex sua affectione et sententia. Et14 eadem ratione, si quis in re dubia consuluit15 sapientes et illi determinaverint illud non licere, si talis proprio mdicio faceret aliquod tale, peccaret, etiamsi alias illud m se esset licitum. Vt si quis, exempli gratia, esset dubius an haec sit uxor sua, consultat an teneatur reddere debitum vel utrum liceat vel etiam exigere, respondetur a doctoribus quod nullo modo licet, ipse autem ex affectu uxoris vel propria cupiditate non credit, sed putat sibi licere, certe peccaret accedens ad uxorem, quamvis de se licitum esset, sicut re vera est, quia talis facit contra conscientiam, quam tenetur habere. Tenetur enim credere in bis, quae spectant ad salutem, his, quos Ecclesia posuit ad docendum, et in re dubia arbitrium illorum est lex. Sicut enim16 in foro contentioso iudex tenetur iudicare secundum allegata et probata, ita in foro conscientiae quilibet iCap, 5, as above. 2M and S omit this nec. 3M adds et evidens.

4M and S have temperare. 5B omits an.

6M has Christiano: digna:, which may be an example of M’s tendency to improve. See p. 197.

m has an in place of aut. SB has quod. _ 9B and S have aut. 10B has aliquod.

nCap 5: lv fxta&TTiTL...wpiapep X67 00 xal cis av 0 ippovipos oplaut.

WM omits ut...sapientis. B may have repeated this phrase from the second line above.

133 has doctiorum. 14S omits Et. 16S has consulit. 16M has Nam sicut.

Responsum auctoris prolixum.

Quae cadant sub consul¬ tationem.

In dubiis nihil agen¬ dum quous¬ que consti¬ terit quid liceat; qui secus fece¬ rit, peccat.

Consulendi sapientes ut intellegas, quid in his liceat, ex eorumque arbitrio agendum.

Qui in huius¬ modi dubiis, inconsultis sapientibus, aliquid agit, peccat, ta¬ metsi quod agit alioqui liceret.

Francisci de Victoria Advertant hoc nego¬ tiatores.

tenetur iudicare, non ex proprio sensu, sed vel per rationem probabilem vel per auctoritatem sapientum1; alias est temerarium iudicium et exponit 310 se periculo errandi et hoc ipso errat. Sicut2 in Veteri Testamento ( Deut., 173) praecipiebatur: Si quid esset4 ambiguum “inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non5 lepram, et iudicium6 intra portas tuas videris variare, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque7 ad sacerdotes Levitici generis et ad iudices, qui fuerint8 illo tempore, quaeresque ab eis qui indicabunt9 tibi iudicium veritatis, et facies quod- cumque dixerint qui praesunt loco, sequerisque sententiam eorum, neque declinabis ad dextram neque ad sinistram.”

Ita, inquam, in rebus dubiis tenetur quilibet consulere illos, quos Ecclesia ad hoc constituit, quales sunt praelati, praedicatores, confessores, divinae et humanae legis periti. Sunt enim in Ecclesia alii oculi, alii pedes, etc. (I ad Cor., 12). Et (ad Ephes., 410) “Et ipse dedit quidem quosdam apostolos, alios Evangelistas, alios autem pastores et doctores.” Et “Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite” (Matth., 2311). Et facit etiam praeceptum Aristoteles (primo Ethicorum 12) ex Hesiodo13: At qui ex se nescit, cuiquam neque porrigit aures, 311 Vt bona percipiat, demens et inutilis ille est.

Itaque non satis est ad securitatem vitae et conscientiae, ut quis putet14 se bene agere, sed in rebus dubiis necesse est, ut aliorum, ad quos spectat, auctoritati nitatur. Nec enim negotiatoribus satis est, ut nihil faciant, quod ipsi15 illicitum putent, si alias sine consilio peritorum illicitos contractus faciant. Vnde non puto verum, quod Cardinalis Caietanus 'B has sapientiorum (cf. doctiorum, p. 2x9, n 13); M has sapientium, although on the preceding page and elsewhere, M has sapientum. 2M adds enim.

3Vv. 8-1 1, as quoted, except that the Vulgate has Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter...videris verba variari...ad iudicem, qui fuerit...tibi iudicii veritatem...loco quem elegerit Dominus, et docuerint te iuxta legem eius, sequerisque sententiam eorum, nec...ad sinistram. 4S has erit.

6This non does not appear in the Clementine edition of the Vulgate and seems out of place in company with the two preceding comparisons. Victoria is evidently quoting from an earlier edition of the Vulgate, in which the non appeared, as is the case in the editions of Robert Stephanus, e. g., Antwerp, 1537. It must be remembered that the Clementine revision did not take place^until long after Victoria’ s death.

6M and S insert ait Dominus here, perhaps for greater clearness (see p. 197).

7B, M and S have veniensque. 8M has iudicem qui fuerit, following the Vulgate; S adds in.

9M has indicabunt.

10V. 11; Vulgate has quosdam quidem and after apostolos has quosdam autem prophetas.

uVv. 2-3; Vulgate has ergo after omnia. 12Cap. 3.

wJVorks and Days, 11. 296-297. Theaboveisa Latin translation of the Iast two lines of the following: oCros ptv iravapcoros, fis abrbs ira.vra vorjop,...io9\ds 5’ av k&khvo s fis «5 tlirbvn Ttldrirai, os Se Ke pi)r’ OLUrbs vok tj pyr’ &\\ou Akovojv iv OiipQ j3b.Wt}Tai, S 5’ aCr’ i.xP^os &rfip.

14S has putat. The usage of the time, however, allows either in this construction. Consequently, there is no necessity for rejeeting the reading of B and M. 16B has ipsis.

De Indis, Sect. I.

dicit, quod, si re vera aliquid secundum se est licitum, si veniat in dubium, quamquam1 praedicatores aut confessores, qui alias2 habent auctoritatem iudicandi in istis, dicant illud esse illicitum vel3 veniale dicant4 esse mor¬ tale — quod qui5 ex affectu ad rem non credit illis, sed format sibi con¬ scientiam quod non est6 mortale, non peccat. Exemplum ponit, ut quod feminae utantur fuco et aliis ornamentis superfluis, quod re vera non est mortale, dato quod praedicatores et confessores dicerent esse mortale. Si7 femina ex studio se ornandi non credit, sed putat vel esse licitum vel 312 non esse mortale, non peccat mortaliter ita se ornando. Hoc, inquam, periculosum est. Nam femina tenetur credere in his, quae sunt necessaria ad salutem, peritis,8 et exponit se periculo faciens9 contra illud, quod secun¬ dum sententiam sapientum est mortale. Et e contrario, in re dubia, si quis deliberavit10 cum sapientibus et accepit determinationem quod illud est licitum, talis est tutus in conscientia, quousque fortasse iterum sit admonitus vel tali auctoritate vel huiusmodi rationibus, quibus merito debeat moveri ad dubitandum vel etiam credendum contrarium. Hoc est notum, quia facit, quod in se est, et sic11 ignorantia est invincibilis.

Ex his ergo conficiuntur propositiones.

1. Prima: In rebus dubiis quilibet tenetur consulere12 illos, ad quos spectat haec docere, alias non est tutus in conscientia, sive illa dubia sint de re13 in se licita sive illicita.

2. Secunda: Si, post consultationem rei dubiae, diffinitum sit a sapientibus illud esse illicitum, quilibet tenetur sequi sententiam illorum et contrarium faciens14 non excusatur, etiamsi alias illud esset licitum.

3. Tertia: E contrario, si, post consultationem rei dubiae, diffinitum 313 sit a' sapientibus illud esse licitum, qui sequitur sententiam illorum, est tutus, etiamsi alias sit illicitum.

Ergo redeundo ad propositum negotium barbarorum, nec est de se ita evidenter iniustum, ut non possit disputari de iustitia illius, nec rursus ita evidenter iustum, ut dubitari non possit de iniustitia illius, sed in utramque partem videtur habere speciem. Nam primum cum videamus totum illud negotium administrari per viros et doctos et bonos, credibile est recte et iuste omnia tractari. Deinde cum audiamus tot hominum caedes, tot spolia hominum alioqui innoxiorum, deturbatos tot dominos possessionibus et dicionibus suis privatos, dubitari merito potest iure an iniuria haec facta sint. Et sic haec disputatio non videtur omnino SUper- 133 has quicumque and S has licet quicumque. Some concessive conjunction is required here and M saw B as well as the manuscripts. It is more reasonable, therefore, to foilow M here in preference to S. The use of quamquam with the subjunctive is frequent in later Latin. See Hale and Buck, A Latin Grammar (Boston, 1903), sect. 541. 2B has alius. 8B adds sicut. 4M has dicunt.

6M has qui simply and B has quod simply, but S has the obviously correct emendation. For the repetition of quod, see p. 204.

6S has sit instead of est, which B and M have, but see p. 220, n. 14.

7B omits si. 8M puts peritis after credere. 9B has faciendi.

10S has deliberaverit. UB has etiam si. UB has consultare.

i*B omits de re. 14 S has faciens contrarium.

Caietanus reprehendi¬ tur.

Advertant hoc feminae.

Consilium sapientum sequens tu¬ tus in con¬ scientia, quousque non habet rationem du¬ bitandi aut credendi con¬ trarium.

I Prop.

Tres propo¬ sitiones col¬ liguntur ex dictis.

II Prop.

III Prop.

Accommodat praedicta ad dubium propositum de Indis et respondet ad illud.

Francisci de Victoria Occurrit ob- iectioni I.

II.

Huius causae decisio non ad iuris pe¬ ritos, sed ad theologos pertinet.

Atque adeo ad sacerdo¬ tes, i. e., ad Ecclesiam.

III.

Prima quae¬ stio de In¬ dis.

Arg. pro par¬ te negativa.

vacanea et per hoc patet responsio ad obiectionem. Et praeterea,1 dato quod nullum esset dubium in tota hac quaestione, non est novum di¬ sputationes theologicas institui de re certa. Nam et disputamus de incarnatione Domini et aliis articulis fidei. Non enim semper disputa¬ tiones theologicae sunt in genere deliberativo, sed pleraeque in genere demonstrativo, i. e., non ad consultandum, sed ad docendum susceptae.

Quod si quis occurrat dicens, “Licet aliquando fuerint aliqua dubia 314 circa hoc negotium, fuerunt tamen iam haec tractata et diffinita a sapien¬ tibus, et sic ex consilio eorum iam omnia administrari, nec opus esse nova examinatione,” respondetur primum, si ita est, benedictus Deus, nec nostra disputatio quicquam obstat, neque ego movere volo novas querelas. Secundo, dico quod haec determinatio non spectat ad iurisconsultos, vel saltem non ad solos illos, quia cum illi barbari, ut statim dicam, non essent subiecti iure humano, res illorum non sunt examinandae per leges humanas, sed divinas, quarum iuristae non sunt2 satis periti, ut per se possint huius- modi quaestiones diffinire. Nec satis scio an unquam ad disputationem et determinationem huius quaestionis vocati fuerint3 theologi digni, qui audiri de tanta re possent. Et cum agatur de foro conscientiae, hoc spectat ad sacerdotes, i. e., ad Ecclesiam, diffinire. Vnde ( Deut., 17) praecipitur regi, ut accipiat exemplar legis de manu sacerdotis. Tertio, ut summa rei sit satis examinata et certa, nonne in tanto negotio possunt alia peculiaria dubia occurrere, quae merito disputari possent? Itaque non solum non otiosum aliquod et inutile, sed magnum operae pretium4 me 315 facturum putarem, si hanc quaestionem pro dignitate possem tractare.

4. Redeundo ergo ad quaestionem, ut ex ordine procedamus, quae¬ ritur primo, utrum barbari isti essent veri domini ante adventum Hispa¬ norum, et privatim et publice, i. e., utrum essent veri domini privatarum rerum et possessionum et utrum essent inter eos aliqui veri5 principes et domini aliorum. Et posset videri quod non, quia servi non habent domi¬ nium rerum; “servus enim nihil suum habere potest”6 ( Inst., Per quas personas nobis adquirere liceat,7 * § item vobis* et ff., De acquirenda vel omit¬ tenda9 hereditate, 1. placet 10) unde quicquid adquirit, domino adquirit11 {Inst., De his qui sunt, sui vel alieni iuris12, %nam apud omnes13). Sed bar¬ bari isti sunt servi. Ergo.14 Probatur15; nam, ut Aristoteles (primo Politicorum 16) eleganter et accurate tradit, “aliqui sunt natura servi, quibus scilicet melius est servire quam imperare.” Ii autem sunt,17 quibus 7B has Et primum. 2B and S omit sunt. 3S has fuerunt.

4B has magnoperepretium; M has magnum operepetium.

6B and M have viri, but cf. veri principes et domini, p. 225, sixth line from bottom.

6The exact words of Inst., 2, 9, 3, are: “Ipse enim servus, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest.” 7Krueger has nobis adquiritur.

10Dig., 29, 2, 79, which is an excerpt from Ulpian, Ad legem luliam et Papiam.

UB has acquiritur in both places. 12S has sunt here instead of after qui.

13Inst., 1, 8, 1. 14B omits ergo. 15M adds minor, perhaps for greater clearness.

16Cap. 5: ''Ori piv roivw eioi ipvtrei rivis oi piv iXevdepo 1 ol Si SovXoi, ols nal aVp.<pipei ro SovXeveiv Kai SUaibv itsnv. M omits primo Politicorum.

17B omits sunt.

De Indis, Sect. I.

ratio non sufficit ad regendum etiam se ipsos, sed solum ad iussa capessen¬ dum, et quorum vis magis in corpore est quam in animo. Sed profecto, si aliqui tales sunt, maxime isti barbari, qui re vera parum distare videntur 316 a brutis animantibus et omnino sunt inhabiles ad regendum, et1 sine dubio melius est illis ut regantur ab aliis quam ut se ipsos regant. Et Aristoteles dicit iustum naturale esse ut tales serviant. Ergo tales non possunt esse domini. Nec obstat quod ante adventum Hispanorum non haberent alios dominos; non enim repugnat servum esse sine domino, ut notat glossator in 1. si usum fructum,2 ff., De liberali causa. Immo habetur expresse in ipsa lege et est casus expressus in 1. quod servus? ff.? De servorum, sti¬ pulatione,5 de servo, qui a domino relictus est et a nullo occupatus, quod potest a quocumque occupari. Si ergo erant servi, potuerunt ab Hispanis occupari.

In contrarium est, quia illi erant in pacifica possessione rerum, et publice et privatim. Ergo omino, nisi contrarium constet, habendi sunt pro dominis, neque, indicta causa, possessione deturbandi.

Pro solutione nolo revocare in propositum multa, quae a doctoribus traduntur de diffinitione6 dominii, quae a me etiam late adducta sunt in materia de restitutione, Quarto, dist. 15, et Secunda Secundae, qu. 62. Illa, 317 inquam, praetereo, ne occasione illorum omittam magis necessaria. Et ideo, his praetermissis, notandum quod, si barbari non haberent dominium, non videtur quod possit praetendi alia causa, nisi vel quia sunt peccatores vel quia infideles vel quia amentes vel insensati.

5. Fuerunt ergo aliqui, qui defendebant quod titulus dominii est gratia et per consequens quod peccatores, saltem in mortali peccato,7 nullum habent dominium in quacumque re. Iste fuit error Pauperum de Lugduno, sive Waldensium,8 et postea Ioannis Wycliffe,9 cuius unus error damnatus in Concilio Constantiensi fuit: “Nullus est dominus civilis, dum est in peccato mortali.”10 Eadem fuit sententia Armachani, lib. 10, De quaestionibus Armenorum, cap. 4, et in Dialogo, Defensorium pacis. Adversus quem scripsit Waldensis (Tom. I, Doctrinalis antiquitatum, lib. 3, 11 capp. 82 et 83; et1 Tom. II,12 cap. 3). 13 Probat14 Armachanus, Arg. pro par¬ te affirmativa.

Et distincti¬ one.

Si barbari non habue¬ rint verum dominium, quot causae possint prae¬ tendi amitten¬ di dominii.

Error Wal¬ densium, Wycliffe, et Armachani circa primam causam, h. e., peccatum.

Pro senten¬ tia Armacha¬ ni et prae¬ dictorum.

iS omits et. 2Dig., 40, 12, 23, which is an excerpt from Paulus, Ad edictum.

3Dig., 45, 3, 36, which is an excerpt from Javolenus, Epistulae. 4B and M omit ff.

6Mommsen has De stipulatione servorum. 6M adds et distinctione.

7M adds existentes; B omits in. 8M has V aldesium.

9 Tractatus de civili dominio, lib. I, cap. 1: “Nemo ut est in peccato mortali habet iusticiam simpliciter ad donum Dei.” M has the spelling Vuicleff.

10 Acta et decreta generalis Concilii Constantiae, 1561 page from end in the edition used, under the heading, “Errores Johannis Wickleff de Anglia et Johannis Huss de Bohemia damnati in hoc sacro generali Constant. Concilio.” The exact words used are: “Et primo sequitur tenor articulorum Johannis Wickleff...Nullus est dominus civilis, nullus est praelatus, nullus est episcopus, dum est in mortali peccato.”

uTom. I, lib. 2, art. 3, cap. 81 (Contra Haeresim Witcleff, docentem nullum vere seculariter dominari, dum est in mortali), § 1, p. 399, coli. 1, BC, in the edition used: “(Wicleff) ponit et sustinet nullum posse censeri dominum secularem vere, sine gratia gratum faciente, in libro suo de dominio civili, cap. ii, et deinceps, unde est conclusio ter damnata, c. xciiii.”

tfTom, II (De Sacramentis), cap. 3 (Non semper propter mortale peccatum potestas consecrationis sacramentalis suspenditur in praelato), p. 14, coli. 1, B, in the edition used.

13This entire sentence does not appear in B and, as it stands in M and S, contains several errors (see Errata, p. 469). It may be that this was added by M to secure greater completeness (see p. 197). B, M and S have De antiq., which may have been another title of the Doctrinale antiquitatum.

14B has Et probat.

Francisci de Victoria Arg. I.

Arg. II.

Arg. III.

Arg. IV.

Respondet auctor hac propositione, Almaini ra¬ tio proponi¬ tur et reici- tur.

quia tale dominium reprobatur a Deo ( Osee, 81), “Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes extiterunt, et non cognovi,” et subiungitur causa: “Argentum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent,” etc. Et ideo, inquit, tales carent iusto dominio apud Deum. Certum est tamen2 omne dominium esse auctoritate divina, cum ipse Deus3 sit creator omnium, neque aliquis possit habere dominium, nisi cui ipse dederit. Non est 318 autem consentaneum, ut det inoboedientibus et transgressoribus praecep¬ torum suorum, sicut et principes humani non dant sua bona, ut villas aut castra, rebellibus, et si dederint, auferunt. Per humana vero4 debemus iudicare de divinis (ad Rom., i5). Ergo6 Deus non concedit dominium inoboedientibus. Vnde in signum huius Deus aliquando tales proicit a principatu, ut Saulem (I Reg., 15 et 16) et de Nebuchodonosor et Balthasar ( Dan., 4 et 5). Item ( Gen., i7) “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ut praesit piscibus maris,” etc. Apparet ergo8 quod dominium fundetur in imagine Dei. Sed haec non est in peccatore.9 Ergo non est dominus. Item talis committit crimen laesae maiestatis. Ergo meretur perdere dominium. Item Augustinus dicit quod peccator non est dignus pane, quo vescitur. Item Dominus dederat primis paren¬ tibus dominium paradisi et ratione peccati privavit eos illo10 ( Gen., i11). Ergo.

Verum est quod tam Wycliffe quam Armachanus non distincte loquuntur et videntur potius loqui de dominio superioritatis, quod est principum. Sed quia argumenta aequaliter procedunt de omni dominio, 319 ideo videntur sentire de omni dominio generaliter. Et ita intellegit illorum sententiam Conradus,12 lib. I, qu. 7. Et satis clare dicit Armachanus.

Qui ergo sequeretur hanc sententiam, posset dicere quod barbari non habebant dominium, quia semper erant in peccato mortali.13 6. Sed contra hanc sententiam ponitur propositio: Peccatum mortale non impedit dominium civile et verum dominium. Haec propositio licet sit determinata in Concilio Constantiae, tamen14 arguit Almainus, Quarto, dist. 15, qu. 2, ex Aliaco, quia tunc exsistens in peccato mortali et con¬ stitutus in extrema necessitate15 esset perplexus, quia tenetur comedere panem, et, si non habet dominium, accipit alienum. Ergo non potest evadere mortale. Sed hoc argumentum parum procedit, primum, quia16 neque Armachanus neque Wycliffe videntur loqui de dominio naturali, sed civili; secundo, negatur consequentia, et diceretur quod in casu necessitatis 1V. 4; Vulgate also has suum after argentum. 2B has autem in place of tamen.

3B omits Deus. 4B has autem in place of vero.

7V. 26; Vulgate has et instead of ut. 8B omits ergo.

9B continues: alias esset filius: filii autem sunt propter imaginem patris, ergo, etc., as above.

10B omits illo. uCap. i, vv. 28-30; cap. 3, vv. 23-24.

12M has inserted de contracti, here; cf. p. 226, n. 17.

13B has simply posset dicere quod barbari non erant in peccato mortali.

14B has probatur tamen. Primo arguit.

16M continues comedendi panem esset perplexus, quia ex una parte tenetur comedere panem, et ex altera si non, etc., as above. This seems an instance of M’s tendency toward more symmetrical expressions. 16B omits quia.

De Indis, Sect. I.

posset alienum accipere; tertio, non est perplexus, quia potest paemtere.

Et ideo aliter arguitur.

320 Primo, quia, si peccator non habet dominium civile, de quo videntur pr*b°t.„veauc. loqui, ergo nec naturale; consequens est falsum; ergo. Probo consequen- toris. 1. tiam, quia etiam dominium naturale est ex dono Dei, sicut civile, immo plus, quia civile videtur esse de iure humano. Ergo, si propter offensam Dei homo perderet dominium civile, eadem ratione1 perderet etiam domi¬ nium naturale. Falsitas autem consequentis2 probatur, quia non perdit dominium super proprios actus et super propria membia; habet enim peccator ius defendendi propriam vitam.

Secundo, Scriptura sacra saepe nominat reges illos, qui mali erant et IL peccatores, ut patet de Salomone, Achab, et alus multis; non est autem rex, qui non est dominus; ergo..

Tertio, converto argumentum factum pro parte contraria: Do- nI- minium fundatur in imagine Dei; sed homo est imago Dei3 per naturam, scilicet per potentias rationales; ergo non perditur per peccatum mortale.

Minor probatur ex Augustino (lib. 9, De Trinitate ) et ex4 doctoribus.

Quarto, David vocabat Saulem dominum suum et regem tempore, iv. quo persequebatur eum5 (I Reg., 16, et6 aliis locis). Immo ipse David aliquando peccavit, nec propterea8 perdidit regnum.

321 Quinto (Gen., 49®), “Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de v. femore eius, donec veniat qui mittendus est, etc.; et tamen multi fuerunt mali reges; ergo.

Sexto, potestas spiritualis non perditur per peccatum mortale; ergo vi. nec civilis, quia multo minus videtur fundari in gratia quam spiritualis. Antecedens autem patet, quia presbyter malus consecrat Eucharistiam et malus episcopus sacerdotes, ut certum est; licet Wycliffe neget, concedit tamen Armachanus.11 Vltimo,12 nullo modo est verisimile, cum sit praeceptum oboedire vn. principibus (ad Rom., 1313; et I Pet., 214: “Obedite praepositis vestris non tantum bonis, sed etiam dyscolis”15) et non capere alienum, quod voluerit Deus, quod esset ita incertum qui15 essent veri principes et domini.

Et in summa, haec est manifesta haeresis. Et, sicut Deus solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super lustos et miustos, ita bona temporalia dedit bonis et malis. Nec disputatur eo, quod dubitetur, sed ut crimine ab uno, i. e., a tam amenti haeresi, discamus omnes haeieticos.

iB adds ne, probably through dittography. 2B omits consequentis. 2B omits Dei.

*M inserts aliis. 5B omits eum. 6M inserts in. 7B has tempore m place of ipse.

8B omits propterea. 9V. io; Vulgate has et in place of nec. 10B has tum in place of tamen.

nB adds Item I. Pet. 2. Odebite praepositis vestris, non tantum bonis, sed etiam dyscolis.

i*S has Septimo, probably considering the summary of the arguments as the last argument and this one next to the last. Therefore, S also has VIII in the margin opposite Et m summa.

MVv. 13-18: “Subiecti igitur estote omni humanae creaturae...Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis, sed etiam dyscolis.”

16B omits Obedite.. ■ dyscolis here; see note 11, above.

16B has quod. 17B has iustum et iniustum.

Francisci de Victoria Agitur iam de secunda cau¬ sa amittendi dominii. Et est quaestio, an ratione infidelitatis amittatur do¬ minium. Respondet auctor ali¬ quot propo¬ sitionibus.

Prop I. Probatur ex Scriptura.

Probatur ra¬ tione.

Coroll.

Prop. II.

7. Sed restat: Vtrum saltem ratione infidelitatis perdatur dominium.

Et videtur quod sic, quia haeretici non habent dominium; ergo nec alii 322 infideles, quia non videntur esse melioris condicionis. Antecedens autem patet ex cap. cum, secundum leges,1 De haereticis, Lib. VI, ubi cavetur quod bona haereticorum ipso iure sint2 confiscata. Respondeo per proposi¬ tiones. Prima: Infidelitas non est impedimentum, quominus aliquis sit verus dominus. Haec conclusio est S. Thomae ( Secunda Secundae, qu. 10, art. 12).3 Et probatur etiam4 primo, quia Scriptura vocat reges aliquos infideles, ut Sennacherib et Pharaonem et multos alios reges. Item quia gravius peccatum est odium Dei quam infidelitas; sed per odium, etc. Item Paulus ( ad Rom., 135) et Petrus6 (I Pet., 27) iubent praestare oboedien¬ tiam principibus, qui tunc erant omnes infideles, et servos oboedire dominis. Item Tobias iubebat reddi haedum8 a Gentilibus captum tanquam fur¬ tivum ( Tob., 29); quod non esset, si Gentiles non haberent dominium. Item Joseph fecit totam terram Aegypti tributariam Pharaoni, qui erat infidelis ( Gen., 4710). Item ratione S. Thomae, quia infidelitas11 non tollit nec ius naturale nec humanum; sed dominia sunt vel de iure naturali aut12 323 humano; ergo non tolluntur dominia per defectum fidei. Et tandem iste est ita manifestus error, sicut praecedens.13 Ex quo patet quod nec a14