tur ^ Nam rerum repetendarum nomine egregie 'Servius •J*'jg2« omnem injuriam dicit contineri. Est enim et rei et repetitionis nomen generale. Quod autem postulatur triplex est: reddi ^ satisfieri^ dedi: dedi autem non simpliciter, sed aut dedi aut animadverti: ex lege scilicet secunda opposita quartae, ex 7 98 D£ JURE PRAEDAB. CAP. VIII.
lege sexta, ex lege quinta. Nam prima opposita tertiae, non recipit, ut diximus judicii necessitatem. Posterius autem est belli jussio, sive decretum reipublicae aut magistratus cjus, cui cujusve civi facta injuria est ^, quo condemnatur pars adversa. Hinc formula ': Testor populum illum itgustum esse nequejus reddere. £t altera: Quarum rerum^ litium^ cau^ sarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato populi priscorum Latimfum^ hominibusque priscis LatiniSj quas res nec soheruntj nec dederuntj nec fecerunt ^ quas res dari^ fi^^^j tohi oportuit^ puro pioque duello quaerendas censeoj consentio consciscoque. £t tertium carmen: Quod populi prisci Latini adversus populum Ro^ manum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Ro- manus Quiritium bellum cum priscis Latinis jussit esse^ senatusque Romanus Quiritium censuit^ consensit j conscivit ut bellum cum priscis Latinis fieret, ob eam rem ego po^ pulusque Romanus populo priscorum Latinorum bellum in^ dico facioque. Duo autem ista, rerum repetitio et decretum et sejungi possunt et jungi: sejungi, si quomodo diximus separatim fiant et interposito tempore, jungi, si simul laesa respublica alteri judicium oiferat et, ni juste judicet suum ei judicium denuntiet. Hoc ferme modo ': eam se injuriam^ nisi ab ipsis qui fecerint dematur, ipsos omni vi depulsuros esse, Aut ita ^: ni supplicium in malos praesumant, usurum promiscua caede. Neque vero aliter apud £uripidem • Theseus haec caduceatori ad Creontem mandata dat: ^ Qyi^eh^ 7 iicouTit irpoq xApiv dixpxt vsKpcvg ^ <p/Aw Ts iiffdxi TTcivT ^EpexfisiiSv h£Oiv>.
Kctv fjtiv UKutriv ouvstTcci^ TrxTj^tn/roq xBflOV IsX^O^ixi TOV SfjioV MTTliij^ipOV.
DE JURE PRAEDAE. CAP. VIII. 99 Vicina Thcseus qui tcnct regni sola Humare poscit mortuos: quod si datur, Sit amica facict gcns Ercchthidum tibi.
Quac si probantur, tum rcfcr rctro pcdcm.
Sin ncmo parct^ ycrba sint haec altera: Jam mox ut arma pubis cxspectent meac^ Et similia a Creonte Theseo nuntiantur, ut videamus mo- rem Graeciae in tragoedia expressum: qui et in historia Ro- mana passim occurrit. Quae autem duo ista sic complectitur Dtnuntif- vocatur denuntiatio sive indictio. Is vero qui prius misit ''^^''•« res repetitum, non tenetur iterum denuntiare: sed sicutquae post sentendam uSurpantur edicta, non a gentium jure sed ab instituto sunt cujusque civitatis, non aliter et belli sus- cipiendi solemnia, si qua sunt praeter ea quae diximus ^, ut de iterandis denuntiationibus, non aliunde quam ex moribus cujusque populi descendunt, quod et Maecenas apud Dionem velle videtur. Multa ejus generis Romani usurparunt ab Aequicolis accepta, ut de hasta sanguinea et alia ejusmodi, sicut et triginta justi dies post sententiam ut in foro, ita in bello pari ratione damnato tribue1)antur; neque mirum, cum aliae gentes etiam locum et tempus praelii saepe denuntiarint, quae ut interdum magnifica sunt, ita numquam necessaria. Unde et Romanos videmus sanctissimis temporibus res quidem numquam nisi ab ipsis, qui injuriam fecerant, aut magistr^- tibus repetisse, bellum autem postquam decretum erat, non ad eosdem utique, sed vel ad proximos iines quasi dicis causa indixisse, vel hoc etiam omisisse, cum res legitime repe- titae nec juri paritum esset. Varro etiam et Arnobius * moreUi illum solemniter bellum denuntiandi, sicut alia quae sunt juris civilis, apud Romanos abolitum testantur. Videmus JOO DE JURE PRAEDAE. CAP. VIII.
igitur quomodo sit intelligendum quod dicunt doctores ', nul- lum Qsse bellum justum nisi quod legitime indictum sit: quam sententiam nemo melius Cicerone ^ interpretabitur, cum dicit nullum bcllum esse justum, nisi quod aut rebus repetitis gC' ratur^ aut denuntiatum ante sit et indictum. Alterum, non utrumque requirit. Et hoc ipsum sic restringendum est 9 ut denuntiatione opus non sit adversus eum, qui jam bellum suscepit: quod antea demonstravimus. Quo spectat illud apud Isidorum ' fragmentum vetus: Justum bcllum est, quod ex edicto geritur rebus repetitis aut propulsandorum hominum causa. Hostes enim sunt non modo quibus nos, sed et qui nobis •bellum publice decemunt, ut in legibus ^ comprehensum est. Itaque adversus eos, qui se jam pro hos- tibus gerunt, nuUa denuntiatio necessaria est, de quo constat inter doctores *, qui tradunt eos, qui palam nobis noxii molestique sunt, ipso jure diffidatos videri. Nam diffidare apud illos est bellum indicere. Nobile est exemplum in Is- raelitis *, qui cum praeceptum haberent a Deo ne quam gen- tem armis aggrederentur, nisi quam denuntiando prius ad pacem invitassent, hoc ipsum tamen adversus gentes Chana- naeorum plerasque observandum non putarunt, cum essent ab illis priores bello lacessiti. Cui consequens est illud^ postquam semel res repetitae et decretum interpositum fuit, pro eo jure quod in exsecutione ipsa nascitur, nullam con- dictionem aut sententiam requiri. Neque enim bellum tunc povum suscipitur, sed geritur susceptum: satis igitur est OE JURE PRABDAE. CAP. VIII. lOI petitam semel justitiam nec impetratam, ut ad jus scilicet naturale redeatur, quo vi suum consequi illicitum non est. Neque tamen inconveniens erit, etiam cum denuntiatio ne- cessaria non est, sententiam tamen proferre universalem, ad debita scilicet consequenda, praesertim poenaria, ut res hos- tium quasi in judicatum capiantur. Caeterum cum a prin- cipali belli auctore facta est denuntiatio, ab ejus socio de- nuntiari nihil oportet, qui juri alieno tantum adsistit -nec quidquam ipse seorsum postulat. Similiter cum reipublicae alicui aut magistratui justa forma illatum est bellum, sociis ejus et subditis indici nihil necesse est: quod nostri inter- pretes * suo more sic efferunt: diffidato Principe diffidatos essc omnes cjus subditos ^ complices et auxiliatores. Et hoc est quo se inter alia Cn. Manlius a legatis suis accusatu^ ob bellum Gallograecicum defendit. Verba autem illa Isidori plane idem significant ac si dicas: Bellum publicum juste Cnuu vti. suscipitur quatenus judicium deficit^ aut rebus repetitis et ex decreto reipublicae suscipientis. Videndum jam quid in his qui voluntarie agunt in bello gerendo desideretur et quantum illis permittatur: haec sane quaestio late patet, sed ad summa quaedam genera a nobis redigetur. Forma, ut diximus ', justa est in convenientia legum. Sicut autem sus- cipiendo bello pugnare videbantur leges de judiciis, quas partim per leges digniores sustulimus, partim conciliavimus, ita gerendo obstare videntur primum lex tertia et quarta, Nam si verum est illud •: Tum certare-odiis, tum res rapuisse licebit: si, inquam, ex bello et caedes sequuntur et rapinae, quid illis legibus faciemus, quae vetant nos homines alteros laedere et alienum attingere? Praeterea repugnare videtur plerumque regula tertia, cum exorto bello velut sublata videantur juris humani commercia.
102 DR JURE PRABDAE. CAP. VIII.
Dolus an yirtus quis in hoste rcquirat »? Huic enim nocere quaerimus: Sive dolo, seu vi manifesta, clamve palamve.
Prius autem de legibus secundi ordinis, hoc est tertia et quarta videamus: quae vi legis decimae tertiae eliduntur, ut alibi diximus, non modo si primae aut secundae opponantur, verum etiam si locus sit quintae et sextae, quatenus istis et prima et secunda insunt et ipsae illae tertia ac quarta. Quod-* si quid igitur ultra fiat quam leges primi et tertii ordinis pos- tulant, aut in alterum quam in quem leges istae diriguntur, id extra justum belli modum est. Dupliciter nos offendunt hostes» dupliciter etiam offenduntur, in corpore et in rebus: unde (njijjylou sive conjugationes fiunt quatuor '. Aut enim ejus qui corpus nostrum impetit corpus vicissim impetimus, aut spoliamus spoliantem y aut periculum vitae nobis inferen- tem bonis mulctamus, aut pro rebus nostris arma stringimus; quae omnia per se injusta.non esse prius ostensum est, nunc quatenus permittantur videamus. Si quem igitur aut pro vita tuenda aut pro rebus nostris vulnerare possumus aut etiam spoliare (quod ita dico ut legis primae et secundae, non eti- am delicti habeam rationem), ab eo manus abstinere debemus, simulatque periculum cessat, ut post victoriam. Si rem nos- tram aut id quod nobis debetur reposcimus, ubi id erimus consecuti, nihil amplius arrogare nobis licet. Si ultionem delicti persequimur, ea quoque debet esse temperata pro mo- do delicti, ut illa teneatur Kegula, peccatis quae poenas irrogat aequas *• DifFert autem hoc ab eo, quod superiore capite tractatum est: ibi causam subesse volebamus, hic vero causae modum adjungimus. Seneca * crudeles eos proprie vult dici, qui pu- DE JURE PRAEDAS. CAP. VIII. I03 nicndi causam hahtnt, modum non habent. Ad hoc autem ne ^7*^,'f alius pro alio belli malis afficiatur, notandum est interdum ali- quem ex facto suo proprio aut communi obligari, interdum ex alieno, praecedente tamen aut sequente facto suo: quod ad le- ges primi ordinis quantum pertinet locum habere non potest: istae enim factum unum respiciunt, neque animi habent ratio- nem: sed in contractibus saepe accidit, in delictis etiam accidere potest, quatenus poena delicti pecuniaria est sive ad facultates pertinet: unde vadimonia '. Sed poenae corporalis vicarium jura * non recipiunt. Ratio est quia nemo potest id obligare, in quod dominium non habet *. In res dominium nobis Deus dedit, in nos ipsos retinuit sibi: quare cum libet bona alie- nare possumus, vitam deponere non possumus *, sicut ^ervo peculium datur, in se potestas non datur. Primum igitur so- cius ex facto socii quod obligatur, id facto ipsius accidit, hoc est re ipsa, non quasi ex conventione. Nam si debitum rei respicimus optime et ex aequitate naturali a theologis * traditum est, causam aequalitati praestare omnes debere, qui causam ali- quo modo inaequalitati praestiterunt. Praestitisse autem dicun- tur non hi tantum, qui ipsi auferunt aut detinent ^ sed et alii qui ablationi jussum, consilium, consensum^ operam praestaht, aut qui postea impediunt quominus iiat restitutio. Omnes autem socii aut hoc, aut illud feciunt: quare necesse est in solidum singulos obligari^, quorum auxilio pars iniqua audacior, altera timidior redditur: quod in bello universim considerato per- > 1. si quis. ff*. de cust. reor. [D. 48. 3. 4.] Silv. in v. Fidejussor. $. 7. et 8. ' 'Bart. in 1. si quis. flf. de poenis [D. 48. 19. 6.] et Dd. in 1. si a reo. §. fin. eo tit. [non est in eo tit. sed D. 46. i. 70.] ' 1. liber. flT. ad I. Aquil. {D. 9. 2. 13.] c. si non licct. [Decr. Grat. p. 2. 23. 5. 9.] * Facit hoc pro opinione Rosellae in Summa, in q. de judiee. V. Silv. in v. Judex. p. 2. §. 5* ibi: ex his dua- bus. *Covarr. in c. peccatum. $.' la. n. 2. Silv. in v. Restitutio. 3. $. 6. ibi: quartum. et in v. Bellum. i. $. 11. cond. i. et 7. * 1. i. $. siplures dolo. flT. de eo per quem factum erit. [D. 11. 10. i. §. 4.] Seot. sent. 4. disc. 15« q* 2* ^rt. 4.' et ibi Gabriel et Richard. Ibidem art. 5> q< 4- et Thom. art. 5. quaest, 3. ap. Wilh. Math. de bello justo et licito. in i. req.
I04 D£ JURE PRABDAE. CAP. VIII.
petuum est. Sin ad poenam convertimur *, etiam hac ob- stringi eos certum est, qui delinquentes ope, consilio firmant, et quidem eadem qua principales; nam et ipsi delinquunt» £x facto magistratus respublica obUgatur *^ tamquam ex conventione, ut qui magistrum aut institorem praeponunt ': interdum etiam ad poenam: tenentur enim, qui tales sibi praefecerunt, unde alii acciperent injuriam. Nam quasi in dolo versari videtur, qui homini minus idoneo credidit K Non igitur immerito plane ^: Quidquid dclirant reges^ plectuntur Achiyi. Neque ratione caret, quod Hesiodus * conqueritur:, impia regum Ut peccata luat populus, Fitque hoc ipsum Deo auctore, qui non raro ob Principum delicta populum punivit, cujus rei insignia sunt exempla '• Beati Justini est: TrixporAni rifiMpi» rSsv nfMcpnfxorav fioffihtm Tificoplx roti A^S. Acerbissima peccantium Principum poena est poena populi. Ambrosius * etiam: Regum lapsus poena po- pulorum est: sicut enim eorum yirtute seryamur, ita etiam eorum errore periclitamur. Deinde vero obligatur respublica DE JURB PRABDAE* CAP. Vlll» I05 ex facto civis ^, non quidem simpliciter, sed si ipsa jus non reddat; ita enim litem facit suam: nam et ratum habendo non minus quam mandando obligamur '• Qua de causa Scyrios olim ab Amphictyonibus damnatos legimus ', quo* rum nonnuUi impune piraticam exercuerant. Hac etiam specie civitas non alieno ex facto simpliciter obligatur, cum suum accedat, non modo quia jus suum consequi alterum impedit, verum etiam quia peccat adversus ofBcium suum ex nona regula, quae extemis non minus quam civibus judicia justa reddenda indicat. Certum autem est eum qui non prohibet id, quod prohibere et potest et debet, ad id quod interest teneri. £t hoc cum in debitis caeteris tum et in poenariis locum habet. Quo et Hesiodus ^ respicit: Saepe luit populus poenas unius iniqui.
Quod egregie Proclus explicat: &q i^ou xaki^iy (lii xaKuouvx T^v To5 hiq TTowiplcaff quia civitas cum proUbere possit unius malitiam non prohibet, additque exempla duo, alterum illud quod et Horatius annotavit ex initio Iliados de Agamemnone, alterum vero de Graecorum classe exusta ^: Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei.
Quia scilicet populus non demonstrarat, indigne se ferre illorum flagitia. Hinc expiationes. Sed nos sacris in litteris * argumenta habemus admodum illustria Deo hoc placere, ut impunita singulorum peccata a populo luantur. Rationem red- dit Agapetus ^ in Paraenetico ad Justinianum: ^tsw r^ srAifjsc^- Af^v rb fiii xaXusiv rouq 7r}^fAfJt^>^uvTccq Koyl^. x&y yip rtq ttoXs- TewfTXt fjti&f iviivfiaq^ xvix^TOU ik fitouvTau iSivfAagj vuvspyo^ tSsv I06 DE JURE PRABDAE. CAP. VIII.
xxxZv TTxpx SeZ Kphsrcu. Idem delicto hahe non prohibere de-- linquenteSn Nam et si quis caetera juste remfublicam admi-- nistrety toleret tamen viyentes injuste^, adjutor malorum apud Deum judicatur. Praeterea vero ex facto reipublicae cives singuli obligantur. Est enim illud naturali aequitati consen- taneum, ut cum ex ea societate commoda captemus, etiam incommoda patiamur ^. Varia hac de re juris civilis inter- pretes *: sed ex jure civili. Nam cum universi et singuli natura non differanti humano commento et ex civium consensu distingui coepere '. Jus autem gentium tales differentias non recipit parique loco habet universitates publicas et privatas societates. Privatarum autem societatum constat eam t&st ra- tionem, ut quod ipsae debent, id a sociorum singulis exigi possit. Praeterea apparet illud *, non minus a singulis rem- publicam constitui, quam a republica magistratum ': itaque eodem modo teneri, etiam cum de malefacto agitur, ad dam- num resarciendum *. Nam capita civium innocentium absit ut ayrlrpvxix^ sive reipublicae delictis obnoxia, dicamus, prae- sertim cum ipsa per se puniri possit \ Nam et capite minui potestcum fit tributaria, quod divino jure • constitutum est, et perimi quodamraodo ', To^sug yip i<m iivxroq ivi<rrxToy ysvhdxi. Mors est urbis yastari funditus: quod Carthagini aliisque accidit, quibus hostile aratrum impressum est disso- lutumque corpus civitatis. Poenae autem pecuniariae, quas debet respublica, videntur a subditis expeti posse, ut quibus ^ Joh. Ceph. cons. 58. ' ad 1. si municeps. et 1. sicnt. flf. quod cujusque univ. nom. [D. 3. 4. 2. et 7.] ad 1. civitas. ff, de reb. cred. [D. 12. i. 27.] ad 1. 4. ff*. de re jud. [D. 42. i.] Bald. in 1. i. C. ne filius pro patre. [C. 4. 13.] et in I. exsec. C. de exec. rei jud. [C. 7. 53* 8-] C. ut nullus ex vicariis. [C. II. 57.] Nov. 12. Sen. de benef. 1. 6. c. 19. ' 1. i. fF. quod cujusque univ. nom. [D. 3. 4. i.] ^ in c. 2. * Silv. in v. Repressaliae. in pr. ibi: et adde allegat. Thom. 2. 2. q. 40. ^ 1. metum autem. $. animadvertendum. flT. quod met. cav. [D. 4. 2. 9. §. i.] ' Deut. 20. 11. ■ Lyc. in Leocr. [p. iss» $.61.] 'I. si ususfructus. flf. quib. mod. ususfr. amit. [D. 7. 4. 21.] V. Fabr.
DE JURE PRABDAE. CAP. VIII^ I07 sublatis toUatur etiam respublica. Affirmat Thomas poena damni pro altero aflSici eos, qui id quod sunt alterius sunt et veluti partes, quod non minus in subditis quam in filiis et servis obtinere debet. Atqui, sicut diximus, plerumque sunt extra cillpam: verum quidem, sed docent iidem scho- lastici ^ imponi poenam numquam sine culpa, saepe tamen sine culpa ejus qui punitur, non tamen sine causa, quae hic est evidens. Et haec est sola ratio * quae repressalias susti- net, non proximis duntaxat saeculis, sed priscis etiam genti- bus usurpatas, pignorationum et iylpoXi^iuv vocabulo: quod enim civis mihi debct, hoc debet respublica jusnonreddens, et quod respublica, hoc cives singuli: qupd Bartolum ' non fefellit. Accedit commoditatis ratio, quia creditores aliunde jus suum consequi facile non possunt, ipsis autem civibus inter.se minus incommodum est actionibus experiri * et quod quisque damni passus est, ab eo reposcere, qui in culpa fiiit. Breviter, ut materiam forma restringat, catenus bellum abconei.viL agenttbus yoluntarte juste gentur^ quatenus tntra td juspmrs,L manet^ quo de agitur^ intraque personas ei juri obligatas. Hoc ipsum subjectis speciebus clarius explicari potest, prae- sertim in subditis hostium publicorum, de quibus maxime disputari solet inter juris bellici auctores *. Quatenus ergo verum sit Euripideum illud videamus: XCtixphg »7^04 TOt TTOXSfJUOUQ oq xv Krivifi.
Purtis piusque est quisquis hostem occiderit. Et num recte Tacito dictum: in pace causas et merita spec- tari, ubi bellum ingruat innocentes ac noxios juxta cadere. Ex hac enim similitudine jus praedae apertius fiet. Ad cor- N^ya dt- pus quod attinet, ofFendi ex legibus primi ordinis, quae ani- ^ c. sine culpa. de reg. jur. et ibi Dynus. [Decretal. in 6. 5. 12. 5. reg. 33.] Silv. in V. Poena. in princ. ^ Thom. 2. 2. q. 108. art. 4. Adde Silv. in v. Bellum. §.' II. concl. 6. et 7. * in tract. de repress. in pr. Addc 1. i. in iine fif. de exerc. act. [D. 14. i.] Mart. Laud. de bello. q, 38. * 1. i. C. sumt. injuncti. [C. 11. 37.] * V. Vict. n. 37 ct 45.
lo8 D£ JURE PRAEDAE. CAP. VIII.
mum adversarii non respiciunt ^, subditi hostium omnespos- sunt, qui juris nostri exsecutioni resistunt, scientes sive ig- norantes: faciunt enim injuriam quamquam non injuria. Hoc divina lege * expresse confirmattu:, quae in expugnatione ur- bis puberes omnes interfici jubet, quorum multi non possunt non esse innocentes. Idem contra in urbis defensione ' erit: nec rcus cst mortis alicnac, qui cum suac posscssioni muro^ rum ambitum circumduxit, aliquis 'cx ipsorum usu pcrcussus intcriit: Augustino auctore. Quodsi erunl nonnuUi, qui ab hostium universitate separari possint neque exsecutionem nostram impediant ^, his sane quod ad corpus attinet omnino parcendum est Cicero ': tum ii qui armis positis ad impcra- torum fidcm confugiunt, quamvis murum arics pcrcusscrit, rccipicndi sunt. Nec alium sensum habet, virorum quidem eruditorum sententia, id quod Celsus * scripserat, recipi nobis transfugam jure belli, eum scilicet qui hostium partes deser- uit. Sicut autem in dedita urbe omnibus, ita in ea quae expugnatur quantum fieri potest illis parci, quorum corpora exsecutioni nostrae non obstant, aequitas praecipit et lex divina ' certissima aequitatis magistra. Negat igitur Seneca in tragoedia * feminam hostis nomen capere. Negat se Ca- millus * arma habere adversus eam aetatem, cui etiam captis urbibus parcitur. Et Alexander ": cum capiiyis ct fcminis bcllum gercrc non soleo: armatus sit oportct qucm oderim. £t merito de captivo adjicit. Falso enim et Aeacidarum more praeferociter ille ^*: Lcx nulla capto parcit aut pocnam impedit.
DE JURE PRAEDAE. CAP. VIII. lOp Et qiii respondet: