vero cur in bello privato congedi non debeat juxta ea quae modo et latius antea diximus, rationem nuUam video. Sed quia fitcilius multo contingit, ut praeda privato bello et qui- dem justo capta debitum et damna et poenam excedat, quam 9* 132 DE JURE PRAEDAE. CAP. X.
publico, quia bello publico ob diutumitatem ejus scilicet et magnitudinem raro tantum ex hoste capitur, quantum vel so- las impensas adaequet, idcirco jurisconsulti * quibus velut solemne est tJ &7rx^ tj i)g 7rxpx(3otlv€tv, praeterire id quod semel iterumve accidit, capta bello publico indistincte acquiri dixe- runt: privato autem non ultra quam vice eorum quaeprivatis deberentur. Conveniunt ergo hactenus jus praedae publicum et privatum: quae tamen subtilem aliquam differeiitiam reci- pere non est dissimulandum. Nam quod subditorum ratione, qui bona fide bellum administrant, res captas ex utraque parte in acquisitionem cadere bello publico asseruimus *, idem in privato vix putem obtinere: quia non ut respublicae ita et privati inter se hanc rem consciverunt. Nec alio modo com- modius interpreteris id quod ex doctoribus attulimus, privato bello capta capientium non fieri: hoc est, ipsum bellum ad hoc non sufiicere, nisi causa quae revera justa sit bellum co- mitetur. Alterum discrimen intelligetur, si quis consideret, quid a republica privati differant. Neque enim numero, ut arbitror, illud definiri potest. Nam privati totidem, quot ad civitatem constituendam sufficere possunt, fortuito undecun- que concursu conglobati, nihilo plus juris habebunt quam unus aut duo. Tum vero multitudo ista, quae satis sit, quo numero finietur, ita ut dici non possit pauciores sufiicere? Unde ergo illa diversitas? Nimirum a civili potestate, quae consensu constituitur: unde judicia orta esse diximus '. Haec igitur in pariunda praeda differentiam faciunt. Nam respu- blica in se habet judiciariam potestatem *, privatus non ha- bet nisi quatenus publica deficit. Defectum autem commode satis, ut videtur in momentaneum et in continuum distinximus. Nam cum defectus est momentaneus, leges ut primum possunt reconciliandae sunt. Quare quod iidem illi doctores * dicunt.
DE JURE PRAEDAE. CAP. X. I33 in bello privato ultionem non permitti, captivitatem non usur- pari et similia, ratio ipsa et locorum diligens coUatio et quae supra dicta sunt demonstrant intelligenda de bello privato ob defectum judicis momentaneum. Huc etiam accedit, quod iidem ^ tradunt, si cui res furto aut violentia abrepta sit, posse eum tantumdem recipere, addicente mox superiore. Namquam- quam primo spoliatori jus vindicandi competat ', dandam tamen secundo exceptionem compensationis in tantum, quantum est spolium vel injuria alterius. Videtur itaque jus quidem antea pignoris in rebus illis habuisse, postea vero jus dominii ex sententia. £t hinc ipsum nomen pignerationis descendit, nec alius ordo tenetur in repressaliis '. Sed hoc etiam casu, quo privatim captum publice adjudicatur in solutum *, tentandum arbitror ut praedae vocabulum repudiandum non sit: nam et hoc ipsum quod togatis judiciisconsequimur, ut nostri tradunt doctores, non a judice accipere videmur sed ab adversario. Caeterum si judiciorum continua sit penuria, ut puta si locus in nuUius sit jurisdictione, hic cum plane veniatur ad jusillud naturae, quod nondum institutis judiciis ubique fuit, statim hostis ab hoste capta ad modum crediti, velut se judice acquirit. Neque postea cum judex adiri potest ad restitutionem tenebi- tur, ob eam rationem quam dictant scholastici * in simili ar- gumento. Res enim, inquiunt, habens suam perfectionem, nec continens actum successivum non revocatur, licet postea cesset causa rei. Et si accidat ut hoc etiam casu jure civili, non gentium, sententia sequi debeat, ea tamen non est censenda jus dominii adjicere, sed quaesitum declarare *: quod tum ad excutiendas fraudes improborum introductum videri potest, tum ut tutiores sint, qui recte ceperunt, indicto omnibus ^ Inn. in d. c. olim. n. 8. et in d. c. sicut. n. 6. et ibi Pan. Silv. in v. Bellum. §. 3. > Silv. Ibi §. 10. Prima. • Bart. in tract. de repress. 9. q. i. ad 2. et 3. * Silv. in V. Repressaliae. in fine. • Silv. in v. Furtum. §. 10. Adde c. fac- tum legitirae. de reg. jur. in 6°. [Decretal. in sexto. 5. la. reg. 73.] • 1. sicuti §. scd si quaeratur. ff. si serv. vind. [D. 8. 5« 8. }. 3.3 134 ^^ JURE PRAEDAE. CAP. X.
silentio. Sed et multis aliis de causis evenire idem potest. Saepe enim videmus a veris dominis citari omnes, quicunque super rebus possessis movere velint controversiam *, quo sint ipsi in posterum securiores. Verum igitur est privato in bello praedam non excludi. Nam et bellum illud, quod Abrahamus adversus regem Chodorlomarum ejusque socios gessit *, priva- tum non fuisse probatu sit difficile, ex quo tamen ille nihil veritus est praedam abducere. Nec aliud dicendum est de Cajo Julio Caesare ' adhuc adolescente, qui piratas a quibus captus fuerat privata classe persecutus, bona eorum pro praeda divisit. Idem in bello Octavii Antoniano non minus certum est. Atque ita plane ut nos dicimus censet Socinus Nepos *, quem sequi videtur Ayala * Hispanus hac potissimum ratione, quod si bellum tale justum est, etiam jura belli et efFectus locum habere debent. Constat ergo acquiri: seid cui in bello Neva de- pTi\2ito vidcamus. Cum autem id, quod agit principaliter, sui cloratiOt cloratiOt maxime causa agere credendum sit, dico rerum bello privato captarum dominum fieri eum, qui belli auctor sit principalis, quoad jus suum consecutus sit: quod sic etiam interpretor, ut si hostis etiam aliis debeat, ille tamen in praeda habeat privilegium *. Primum enim damna omnia et impensae ad belli susceptorem spectant, qui scilicet jure gentium auxilia- toribus et subditis tenetur ad sumtus et dispendia. Certum autem est ex eo, quod e debitoris substantia redigitur, ante omnia deduci quidquid in exsecutionem imputatur ': ipsa nimirum suadente necessitate, cum alioqui ne alterum quidem consequi quisquam possit, nisi factis his sumtibus. Praeterea si quod jus crcditi susceptor belli ante exsecutionem habuit adversus eum qui spoliatur, etiam in hoc eum praeferendum non dubitem exemplo creditoris, qui ante caeteros vigilave- DE JURE PRAEDAE. CAP. X. I35 rit *. Nam qui a pluribus debente id quod sibi debetiu* bona fide recepit, ad restitutionem ne conscientlae quidem ju- dicio obligatus est. Tum vero, si quid superest, admittentur caeteri, quibus alter ille bellator obstrictus fuit, £t postremo loco quod restabit, id ipsi spoliato salvum esse et post bellum parta securitate restitui debet \ Nam et in repressaliis hoc usurpari doctores conseritiunt, et possessis ex decreto bonis debitorum non aliud observatur. Quod si praeda bellum pri- vatum suscipienti, non igitur singulis occupantibus, acquiri- tur, primo scilicet et per se, scu naturaliter et nisi aliud actum sit. Nec obstat quod non ipse susceptor possessionem apprehendat suo corpore. Apprehendit enim per alios, aut subditos aut auxiliatores. £t de subditis quidem res expedita est. Per filios enim perque servos, quasi nostri corporis partes omni ratione acquirimus: de quo inter jurisperitos facile con- venit '. Sed per auxiliatores, hoc est sui juris homines, acquiri quomodo possit, plus habere videtur difficultatis. Verum tamen et hoc non incommode explicabitur, si illud teneatur, auxiliatpres seu belli socios nos eos dicere, qui principali accedunt: non si et ipsi sint aeque principales: nam tunc eodem quo alter jure utentur. De his ergo loquimur qui a susceptore mandatum receperunt. Dicendum ergo per liberam quoque personam, quae mandatum a nobis habet, ut possessioneni, ita per possessionem dominium acquiri *. Qua de re etiam videamus: nam hac siiblata positione non domi- Noyatie- ,. -, clarath.
nium m rem, sed actionem duntaxat adversus personam con- sequemur: quod multum interest. Sunt quidem ista satis 136 DE JURE PRAEDAB. CAP. X.
trita in scholis jurisprudentium * alium possessorem minisierio meo me facere, possidere enim eum cujus nomine possidetur: ipsum autem procuratorem alienae tantum possessioni ministe- rium praestare. Sed dubitari potest ex naturali ratione hoc obtineat, an jure Quiritium et constitutione Severi ': praesertim quia id utilitatis causa receptum dici videatur *. At tamen' non dubito, quin ex jure gentium procedat: cujus rei magnum sane argumentum est, quod in civilibus acquisitionibus aliter se res habet, ut in stipulationibus, quae alieno nomine fieri non possunt *. Et discrete Modestinus *: quod naturalittr acquiritur sicut possessio^ inquit, per quemlibet volentibus nobis possidere acquiritur. Sed alia fuerunt de quibus dis- putatum est inter veteres juris auctores •, quatenus scilicet possessio talis ignorantibus etiam nobis acquiratur, etquatenus accedente scientia procedat usucapio. Severus ^ autem ad haec etiam regulamproduxit, nequesola, utinquit, utilitatis ratione sed et jurisprudentiae. Possessio, ut in principio attigimus*, ex duobus est, ex animo et corpore. Ab animo agendi initium esse debet, unde naturaliter nec infans primae aetatis, nec furiosus, nec quisquam quinon vult, possessionem acquirit ». Animo autem ad apprehendendam ' possessionem naturaliter ministrare corpus debet: non tamen necessario nostrum. Pau- lus *• Receptis; Possessionem acquirimus animo et corpore: DE JURE PRAEDAE. CAP. X. 137 animo utique nostro^ corpore yel nostro vel alieno. Sed alienum corpus ita demum nostro animo ad ministerium apta- bitur, si et ipsius animus accedat: hoc est si mandatum sus- ceperit ^ Et sic intelligendum est quod dicitur posse quem per alium, quod potest facere per se ipsum *: et qui per alium facit, perinde haberi ac si per se faciat. Natura enim, quae tam arcta societate genus humanum devinxit, concedit sane, quod interdum et necessarium est aut infirmitatis aut absentiae conditione, ut agat homo per hominem alterum quamvis liberum. Ergo ut alius nobis quaerat possessionem illud unum requiritur, ut operam duntaxat suam accommodet nobis: quae et ipsa Pauli ' verba sunt, Ubi autem caetera in nobis sunt, quae dominium efficiunt, et soladeestpossessio, quaesita per alterum possessione simul proprietas quaeritur, ut legibus proditum est *: quod exemplo rei venditae et do- natae comprobatur *: cui consequens est, ubi sola possessio dominium facit multo nos facilius dominos fieri opera alterius: sicut in Olympicis illorum nomen inscribebatur et praemia erant, a quibus missi vicissent. In hunc modum aucupes, piscatores, venatores, margaritarii, seu conducti, seu inducti quavis ratione ut nobis operam duntaxat suamnavent, (quod diversum est ab aleae venditione: quia soli contractus domi- nium non transferunt,) quod capiunt statim nostrum faciunt •• Hoc autem in operis bellicis eo certius colligitur, quia istae quod occupant aut ut sibi occupant, aut ut ei qui bellum suscepit. Et si quidem ut susceptori, deest illis animus sine quo non possidetur ^: sin ut sibi, nuUam habent ipsae causam 138 D£ JURE PRAEDAE. CAP. X.
per se contxa adversarium: et sic non acquisitio foret sed rapina aut furtum. Nam praedam sine causa crediti procedere negavimus. Quin et Abrahami historia ^ ab illis transmissa temporibus, quibus jus naturae purissimum vigebat, illud no* tandum suggerit, quod fatetur vir sanctus, id ex praeda ad se pertinere, quod ministris dedisset et quod sociis distribuere vellet. His enim exceptis nihil ultra dicit ad se perventurum. Primo igitur jure non subditi, non auxiliatores, sed ipse CtficL IX. belli privati auctor principalis praedam acquirit usque ad pars 7. jurfs sattsfactionem. Rei vero suae penes unumquemque daratfe'' ^rbitrium est '. Unde quod quis habet dominium recte trans- fert: imo etiam quod habiturus est. Id enim quod meum non est in eum casum, quo meum futurum est, recte transfero. Potest autem idem,inquem res ista translata est, meo nomine ut procurator possessionem apprehendere. Haec ipsa autem posscssio accedente mea concessione vim traditionis accipit, ut in eo qui commodatum dono dat aut mutuo ". Prius igitur pro me, deinde per me sibi possidere incipiet. Quo modo creditori per debitorem nostrum solvimus: quod cum fit sunt quidem acquisitiones duae, sed altera, ut Ulpianus * loquitur, celeritate conjungendarum inter se actionum occultatur. Et hoc est quod in jure Romano brevi manu * dicimus. Sicut igitur praedam, postquam mihi facta est propria, aut donare alteri aut in solutum dare possum aut quovis modo alienare, sic etiam dare alteri acquirendam. Quod cum fit is rei gestae ordo est, ut opera illius ad me praeda perveniat, nuUo tamen momento penes me substitura, sed in ipsum continuo transitura, ut qui jam possessionem habeat et causam dominii praeceden- tem. Propterea diximus belli susceptorem dominum fieri primo ac per se et nisi aliter convenisset. Nam aut ipse fit dominus DE JURE PRAEDAE. CAP. X. I39 aui is cui praedam acquirtndam ille assignavit. Sequitur conci.ix. consideratio acquirendae praedae ex bello. publico: in qua /««//.' sane eo majorem a nobis ipsis diligentiam exigimus, ^^^^^iaratfo, posteriores jurisconsulti secuti canonum interpretes ea, quae sunt consuetudinis et quidem minime universalis, quasi prima- rium jus gentium retulerunt: et quidem ita praepostere ut, cum saepe legissent in jure Romano capta capientium fieri, in canonibus autem distribui praedam publico arbitrio, alii post alios ' dij^erint primo fieri capta singulorum manu ca- pientium, sed tamen assignanda duci, qui distribuat inter milites: quod quidem rationem nullam habet. Nam singuli illi capientes cum causa destituantur, ut diximus, sicut in privato, ita in publico bello non possunt acquirere. In utroque enim eadem obtinent. Primum cum pertineant ad rempublicam belli susceptricem damna et impensae, quae a subditis sociisque tolerantur, ut alibi dictum mox planius explicabitur, haec summo privilegio de praeda deducenda sunt. Praeferenda est etiam caeteris respublica in-omni jure, quod habet adversus hostem, tum quia vigilavit, tum quia non temere ubique receptum est, ut fiscus habeat wpuTOTpa^lxv ^ primumque jus crediti exigendi: maxime in laesae majestatis crimine, cui comparatur ejus reipublicae iniquitas, quae alterius innocentis pacem et statum turbat. Ex his novam coUigemus sententiam, Paradoxon.
doxon.
capta bello publico reipublicae fieri suscipientis donec ipsi satisfactum sit. Quamquam cur novam dico? Apud Isidorum* inter alias quae apud illum sunt aevi doctioris reliquias hoc etiam legimus: in jure militari versari praedae decisionem, et pro personarum qualitatibus etjaboribus justam divisionem: item Principis portionem. Quae verba examinanti liquido 1 Bart. ad 1. si quid bello. ff. de capt. [D. 49. 15. a8.] Alex. et Jas. ad I. i. ff. de acq. poss. [D. 41. 2.] Inst. de rer. div. §. item quae ex host. [I. 2. i. §. 17.] Pan. ad c. sicut. de jurejur. [Decretal. 2. 24. 29.] n. 7. Thom. gramm. Decis. Neap. 71. n. 17. Mart. Laud. de bello. q. 4. * Etym. I. 5. c. 7. citatur in c. jus militare. ubi vidc Gl. [Dccr. Grat. p. i. i. 10.]
I40 DE JURB PRAEDAE. CAP. X.
apparet jus ibi describi non to tuv fr\jivx>^«,yytMTm hopdcortxovf hoc est, quo reguntur contractus aequalitate ea quae est secundum quantitatem, sed rJ ^ixvEyty^wiv *, quo distributiones fiunt non sccundum quantitatem ^ sed secundum proportionem^ sive Geometrica aequalitate *: quorum nos ' hoc assignatricis, illud compensatricis justitiae opus appellavimus. Hoc autem jus distributivum, ut vocant, locum non habet inter partes, nec a partibus ad totum, sed a toto ad partes 9 dignitate scilicet et relatione ad totum difFerentes *. Qilare nec in aliis rebus versatur, quam quae communes sunt seu publicae. Unde intelligitur in bello publico praedaili naturaliter esse publicam ante distributionem. Nec alia fuit Ambrosii • sen- tentia dicentis ex disciplina militari esse, ut regi serventur omnia, Regem enim cum dicit eum intelligit, qui vices gerit reipublicae. Addit autem justum esse, ut his qui in adju- mentum societatis fuerunt pars emolumenti tribuatur, utmerces laboris. Jam vero merces nondum nostra est,sed nobisdebetur et undecunque solvi potest. Indicat hoc Scipio • in oratione ad socium Masanissam: Syphax populi Komani auspiciis victus captusque est: itaque ipse, conjunx, regnum, ager, oppida, homines qui exsistunt^ quidquid denique Syphacis fuit ^praeda populi Romani est. L. quoque Aemilius apud Livium diserte testatur, capta urbe arbitrium praedae non penes militem sed imperatorem esse, qui scilicet a republicajus tale acceperat, ut mox exemplis demonstrabitur. Nec quidquam obstat vul- gatissimum illud ', capta bello statim fieri capientis: id enim hanc sententiam recipit, ut hbstium illa esse desinant,capientis D£ JURE PRABDAE. CAP. X. I4I autem nomine respublicaintelligatur,. quaealiorumoperacapit. Nam nisi hoc admittatur nihil acquiri reipublicae possidendo potest *, cum universitas ad eam rem opus habeat ministerio singulorum. Quod ergo de filio et servo in bello privato, idem de civibus in publico dicemus. Sunt enim non minus subditi et quiddam ipsius reipublicae qua tales sunt *• Nec refert quod cives etiam seorsim considerari possunt et sibi acquirere, cum actio belli publici a cive quatenus civis est proficiscatur. Et sicut in filio habente castrense peculium ', et in servo communi aut fructuario aut bona fide serviente * distinguitur, ita hic merito dicemus id quod ex jussu et re civitatis per cives quaeritur quaeri civitati. In sociis etiam ex mandato acquirentibus nihil hic diversum est ab iis, quae de privato bello diximus. Caeterum qui dictum illud de bello captis ita exponunt, ut primario gentium jure singulorum occupantium fieri velint, uno argumento refelluntur. IUud enim jus* gentium, quod naturae dici potest, nullam habet causam in acquisitionibus distinguendi inter res mobiles et immobiles: unde quo modo margaritae eodem insuk in mari nata fit occupantis ». Agros autem ex hostibus captos sicut et civitates publicas fierietnon occupantium singulorum^omni historia et claro Pomponii responso • ita evidens est, ut nemo umquam ausus sit diffiteri. Idem igitur in caeteris obtinere debet, nisi quatenus posteriori jure ^ haec distincta sunt, ut infra explicabimus. Hoc autem quod ratione demonstravimus 142 DE JURE PRAEDAE. CAP. X.
omnium etiam getitium assensu omniumque temporum memoria comprobatur: jus praedae scilicet non esse penes singulos oc- cupantes, sed penes rempublicam ejusve Principem aut belli ducem, quatenus jus istud a republica acceperunt. Apud He- braeos * videmus praedam ad duces perlatam, neque his con- cessam qui manu ceperant, ac ne his quidem solis qui pug- naverant, sed partem toti exercitui datam, partem populo, partem etiam sacratam jussu divino receptoque more. Apud Graecos nonne idem observatum est? Unde Homerus ': i^jJc Tx fjiiu TToXlosv i^sTTpJiiofj^v, Tot iiSaaTxi. Omnia jam divisa quibus spoliavimus urbes. £c Achilles apud eumdem^de urbibus a se captis loquens: Txm ex 'KOUTkuiV Y£1{m\Xio^ iroKK» }cxi icri?Jc i^xi(jt,yiv Kx) xivT» cpipuv "AyxfjUfivovi ioo-xov *At/55/S|?. i VhrKris fjUvoov xxp» vijvo') do^^iv is^ifi^vog iia^ Trxup» ixa^xa^KSTO, voXKx Vtx^^^* Omnibus his ingens pretio numeroque supellex Nostra rapta manu: regi sed victor Atridae Cuncta tuli, celeres residens qui pone carinas Divideret, cum pauca aliis, sibi multa tenebat. Idemque Agamemnonem sic alloquitur *: oi yxp col woT€ hov Hx^ yipo^^ OTnror ^Ax^tol Tpdav iKTripaooiT* evvxiSfisvov TTToxUipoy. Nam neque me tecum praedae pars aequa sequetur, *$*/ Danaum yirtus Troianam exciderit urbem. quare etiam publicitus: Custodes lecti Phoenix et dirus Ulysses Praedam asservabant: huc undique Troia gaza Incensis erepta adytis, mensaeque Deorum, Crateresque auro solidi ^ captivaque vestis Congeritur *.
DE JURE PRAEDAE. CAP. X. I43