SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 15 of 31

dere) ad aequam secum praedae partem admiserint ^ Nec aliud volunt Ambrosii verba ', quorum ante meminimus: Sane his qui sccum fuissent in adjumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribucndam asserit ^ tamquam mercedem laboris. Et hoc ipsum in Dei |>opulo perpetuo obtinuit, ab Abrahamo scilicet ad Maccabaica usque tempora ', ut socii subditique praedae participes iierent. De quo, praeci- pue qua subditos tangit, accuratius agendum est. Dicimus ergo auxiliarium hoc et subditorum ratione admitti debere *, ut non modo pro jactura et impensa, verum etiam pro opera sibi obligent susceptricem belli rempublicam. Quamquamenim singuli subditorum publicis commodis inservire debent, illud tamen proportione judicatur ^ » quod aut dando aut faciendo quispiam societati amplius quam pro sua parte impeudit, a reliquis repeti posse, ut in omni re communi « accidere vi- demus. Hoc tamen ab auxiliaribus subditi difierunt ', quod auxiliares juri suo, nisi propriis pactionibus, derogare non possunt, jus autem subditorum reipublicae legibus immutari solet ', quia semel usu suadente ita convenit, ut communi utilitati privata posthaberetur: atque ita saepe accidit utare- publica subditi damna bello accepta uon recuperent. Exempla sumamus ex Bomano jure *• Primum cum placuisset bello capta utrimque capientibus cedere, rem civis Eomani ab hoste occupatam constabat ejusdem hostisfactam esse: a quo si re- ciperetur ipso jure non ad civem redibat, sed ad rempublicam, quia res scilicet in bonis illius inveniebatur qui rei- publicae debebat. Videbatur igitur populus Bomanus spo- JDB JURE PRAEDAE. CAP. X. I55 liato civi ad reparationem jacturae obligari. Sed hoc subla- tum est, tum ne aerarium belli praesertim tempore nimiis erogationibus exhauriretur, tum ne quis ea facilitate illectus res suas minus fortiter defendendo hostium opes augeret. Mox nonnuUae species occurrerunt, in quibus aequius utiliusque visum est rempublicam jure suo eatenus cedere, ut sine dam- no suo civium damnis consuleret, hoc est, ut res ex hostibus receptas ad veteres domino^ redire pateretur. Hinc jus nas- A^iJ*^'''- citur postliminii in legibus Romanis notissimum, minus tamen primis illis interpretibus intellectum. De eo quod ad praedae considerationem satis sk videamus. Nam de postliminio inter exteras nationes deque hominibus, qui aut bello redeunt aut recipiuntur, longa et ab instituto aliena sit disceptatio. Eomani agros postliminio redire voluerunt ^ Nam cum sine^^^^jj^ annona res bellica sustineri non posset et plerique periculis deterriti curam agrorum deponerent, praecipue si nulla sua negligentia sed vi hostium majore (quod plurimum in rebus soli evenit) expulsi, spe omni in posterum recuperandi de- stituerentur, indemnitatis quodam pacto excitandi homines f ue- runt, ut possidere fiindos et colere vellent. In rebus mobili- bus non idem observatur *: non modo quia earum difficilis est indagatio, sed quoniam dubiis temporibus illud genus possessionis oneri verius quam usui est, timidosque interdum et imbelles facit, ita ut impedimenta non absurde iidem Aomani appellaverint. Excipi • tamen debuerunt quaecunque in bello usum habent, ut naves longae et onerariae, non autem piscatoriae et quae voluptatis causa parantur, equus et equa non omnis, sed freni patiens, mulus etiam clitellarius *. Nihil enim utilius est quam habere ad manum copiam earum rerum maximam, quas subita saepe indigentia belli requirit: ad eas igitur comparandas invitari cives oportuit, praesertim cum 156 DB JUR£ PRAEDAE. CAP. X.

etiam sine culpa araitti soleant, utdeequisscribitMarcellus*. Nec minus evidens est, cur ex hoc rursus ordine eximi debue- rint ea, quae sine flagitio non amittuntur, ut arma militis ^. Cum vero ea, quae in postliminio sunt, saepe mutatione com- merciorum ad alios earumdem partium, non veteres dominos perveniant *, causa ut dicimus onerosa, aequitas inter eum qui dominus fuit et eum qui pretium dedit ita fuit dispen- sanda, ut ille rem suam recipere posset huic pretium ofFe- rendo. Non tamen haec omnia, ut in Romano jure constituta sunt, ita ubique hodie observantur. Nam, ut exemplum demus, naves plerisque in locis postliminium non habent, sed in- continenti demum receptae aut, priusquam intra hostium praesidia abductae sunt, ad veteres dominos redeunt praestito receptoribus honorario, ita ut jus navium et mercium nihil diiTerat: quod in constitutionibus Gallicis atque Italicis de re maritima * videre est. Et haec quidem remedia in rem, ut ita dicam, prodita sunt. Nam rebus in potestatem nostrarum partium non redactis, ut aliunde jacturam sarciamus, lege Romana constitutum non est: quod ipsum hodieque observamus, nisi quatenus extra ordinem interdum affectis damno certum quid ex praeda capienda assignatur, quae sunt quasi in bello repressaliae. Operae autem bellicae praemium nuUa ex re utilius, quam ex praeda dissolvitur. Nam ita et respublica sumtum non facit et hostis depauperatur, flagrantiore ad cuncta milite, qui sciat etiam sibi se vincere. Non autem omnis praeda assignatur, (id enim nimium foret) sed certum aliquod genus ejusve pars, idque ea lege ut quod quisque ceperit ex hoste id suum faciat. Hoc modo incertum belli periculum incerto visissim commodo rependitur *. Quidquid Pradapro-tx tali lcgis assignationc ad singulos pervenit, proprie et peculiari quodam significatu vocis alioquin generalis, praeda DE JURE PRAEDAE. CAP. X. I57 dicitur: quam Varro ' dictam existimat quod manu pariatur, ego a prehendendo verius elisa litera duriore. Itaque op-, ponuntur publicari et in praeda esse '. Diversarum autem civitatum diversa hac in re instituta sunt. De eo fere con- venit agros ex hostibus captos in praeda non esse, sed pu- blicari '. Contrarium in rebus mobilibus seque moventibus receptum videtur, hac etiam ratione, quia non satis expeditum est earum possessionem a singulis detentoribus revocare. Huc Nova de* ,,. ciaratio» ,,. ciaratio» igitur melius quam ad pnorem lUum locum pertmet, quod juris civilis et pontificii interpretes, e theologis etiam nonnulli produnt*res mobiles hostibus ereptas fieri singulorum capien- tium. Id enim non ex pruiiario ut diximus gentium jure procedit, sed ex jure positivo, cujus pars magna sunt con- suetudines. Deinde non ex condicto venit, ut respublicas obliget, sed quasi fortuito consensu, a quo singulis populis, ubi ita videtur, recedere liberum est •: et ubi observatur, xion directa est acquisitio, sed brevi manu. Praeterea vero regula ista sine discrimine admittenda non est. Praeda aut in excursu aut in procinctu capitur. Itali doctores illud cortana. corrariam, hoc butinum vocant *. Res mobiles in excursu captas, non publica totius exercitus virtute, sed populabunda manu, cum ejusmodi actionum finis prope unicus sit hostem damno afficere, et propter difficultatem inquisitionis, capien- tibus singulis concessas arbitror, nisi aliud actum appareat. Atque ita in sirigularibus dimicationibus spolia hosti detracta ^ de ling. Lac. I. 5. [§. 178. ed. Mull.] ' 1. si captivus. §. i. [D. 49. 15. ao.] et 1. si quid bello. [1. 28.] eod. tit. ' V. supra ad part. i. art. 2. hoc cap. et ibi locum Procopik Duar. in tit. de acq. rer. dom. [D. 41. i.] c. 3« Cujac. Obs. I. 14. c. 7. * Gl. in c. sicut. de jurejur. Thom. lib. 3. de regim. Princ. c. 2. Hadr. in 4. sent. tract. de rest. §. aggredior casus. Flor. p. 3. tit. 4. c. I. Joh. Major. in 4. dist. 15. qu. 20. Alph. a Castro lib. 2. de just. pun. haeret. 1. 14. Andr. Tiraq. de legg. comm. I. i. n. 46. Covarr. add. c. peccatum p. a. §. 11. Vict. de jurebelli n. 51. * V. c. 2. ad reg. 8. * Salyc. in I. ab hostibus. C. de capt. [C. 8. 51. 12.] et alii citati a Thom. Gramm.

4 % 158 DE JURE PRAEDAE. CAP. X.

ei qui vicerat propria fuisse conspicimus, etiam jureRomano. De proeliis et expugnationibus urbium quid existimabimus? Quae parta jam victoria eripiuntur victis in praeda militari esse non videntur »: haec Graeci cum distincte loquuntur o-xDao^ vocant. Caeterum quae in ipso proelii aut expugnationis impetu hosti extorquentur, yjt^px iisdem appellata, dum scilicet Ncc tempcrari facilc, ncc rcprimi potcst Stricti cnsis ira, plurimarum gentium moribus deferri singulis video. £xi- menda tamen videntur quae non privata hostium, sedpublica fuerunt. Macedones sane victores ad Pyramum amnem, cum Darii castra irrumperent, ingens auri argentique pondus diri- puere, nec quidquam intactum omiserunt praeter regis ta- bernaculum, tradito more, inquit.Curtius *, ut victorem victi regis tabemaculo exciperent. Atque adeo ad Arbela fuere qui militum nonnullos accusarent, quod conspirassent de praeda omni ita sibi vindicanda, ut nihil in praetorium defi^- rent ', contra morem: cui non dissimile quod Hebraeos usurpasse videmus, ut victi regis corona regi victori impo- neretur *. Et cum Carolus Magnus Hungaros vkisset pri- vatae opes militi, regiae aerario cesserunt. Sed veteri re Bomana ne hoc quidem receptum fuisse, ut in expugnatione pr^eda militi cederet, apertissimis L. Aemilii apud Livium verbis ostendimus '. Sed non dubito quin id, quod bene- ficii imperatoris esse jam ceperat, per civilium bellorum licen- tiam, quae militi plus quam ducibus permittit, in contrariam consuetudinem verterit. Ecce tibi initium a Caesare, qui post Pharsalicam pugnam, cum castra Pompeji daret militi diripienda addit: DE JURE PRAEDAE. CAP. X. I^p Supcrcst pro sanguine merces, Quam monstrare meum est: nec cnim donare yocabo Quod sibi quisque dabit ^ Bello civili alio Flaviani ad Cremonam ducti, quamquam nox instabat, coloniam divitem impetu volunt capere, quia major esset per tenebras rapiendi licentia: veriti alioquin ne opes Cremonensium in sinu praefe^torum legatorumque essent: ubi nobilem illam sententiam Tacitus * addit: expugnatae urbis pracdam ad militem, dcditae ad duccs pertincrc. Mos paulatim in jus transiit: et sane justa aderat ratio, nesipost pugnam praeda negaretur, in ipsa pugna miles omissis hosti- bus praeda manus impediret, quae una aviditas multas saepe victorias corrupit. Hac de causa in Britannico praelio Sue- tonius * hortatur suos, ut caedem continuent praedae imme- mores 9 addens parta victoria cuncta ipsis cessura: quod et alibi passim reperias. Apud Procopium * Salomo Praetorii praefectus militibus, qui agros ereptos Vandalis sibi vindica- bant ita respondet, ut distinguat inter res soli et res mobi- les: has enim militibus permitti, illas autem penes rempubli- cam manere, quae et ipsos aluisset et in nomen honoremque militum cooptsteset, non ut quae barbaris adversus Bomanam majestatem insurgentibus abstulissent praedia ipsi possiderent, sed ut in publicum ea redigerentur, unde et ipsis et caeteris,^ ubi usus esset, annona suppeteret: his inter alia verbis: iq ra f/h csvipiTrdix kx) rx ihJKx vivrx xP^f^"^^ ^g OTpxricorxig aic xJupvpx \evxi ovK x^TTStM^ Hvxi* yijv fjJvroi xvriiv (Sxcrt^T re kx) r^ 'Pufjf^xluv xpxv 7rpog)jX€iv. Captivos saric et rcs alias militibus praedac loco ccdcrc ncquaquam absurdum videri: scd ipsum solum ad Principem impcriumque Komanum pcrtinere. Quo loco jus quoddam universale significari vel hinc apparet, quod extra ordinem agros etiam militibus assignari minime novum l6o DE JURE PRAEDAE. CAP. X.

erat, ut supra attigimus. Haec autem omnia locum habent etiam tunc, cum certa laboris merces militi dicta est: quasi praeda stipendii auctarium sit, aut ejus emolumenti ratione minus militi in f ere solvatur. Sunt enim ubique fere gentium salaria adeo exigua, ut nisi proposita hac spe difficile sit re- perire, quibus placeat vitae genus militare. Nunc una haec iiducia labores sustinet, quod horac Momento cita mors venit aut victoria laeta ^ Nusquam autem non hodie pars praedae militi capienti ce- dit, pars ad rempublicam revertitur aut ejus concessione ad duccs belli cujuscunque gradus in praemium operae defer- tur: quod omnium populorum leges tam super maritimo, quam terrestri bello declarant *. Quemadmodum Constituti- onibus Hispanicis * praedae ejus, quae ad militem pervenit, interdum pars quinta, nonnumquam tertia, alias vero dimidia regi debetur: et septima, interdum decima, duci excercitus. Interdum non pars sola, sed totum genus praedae excipitur, ut naves bellkae eisdem Hispanorum legibus * Principi ac- quiruntur. Quae vero operae et periculi ad praedam, eadem aut etiam justior sumtuum ratio est, si quos privatus in bellum publicum fecit. Quod enira pro his impensis debet respublica, commodius quam ex praeda dissolvi nequit. Mo- ribus Italicis • capta hostium navi triens unus ad navis vic- tricis dominum, alter ad eos quorum merces in navi victrice fuerunt, tertius ad eos qui pugnarunt pertinet: in primo im- pensae, in sedundo periculi, in tertio operae fit compensatio. Alibi • illud receptum est ut qui militi equum ad excursionem commodavit praedam cum illo dividat. Apud Hispanos ' navali bello quidquid acquiritur regis fit, si modo ille naves cum armamentis suppeditet, annonamque militibus et nautis DE JURE PRAEDAE. CAP. X. l6l praebeat, neque in ullara partem maris praefectus venit. Quod si regiis sumtibus instructa navis non fuerit, exhibita regi sua portione, praefecto item sua, reliquum inter se victores dividunt. Si quis igitur operam per se aut per alios navet bello publico, sumtum feciat de suo, omne damnum atque periculum in serecipiat, idque nuUo publicitus stipendio donatus, hunc quidquid hosti eripit sibi acquirere et quidem in.solidum, constans omnium doctorum * et communis sententia est. Cum enim iniquum sit, ut ad Corinthios scribit Apos- tolus*, (TTpxT€vsfT6xi Ttvx Woi^ ixpuyloig ^ hocest, milifare quem- quam suis stipendiis ^ aut ut Syrus interpretatur, suis sum^ tibus ^ sine digna scilicet spe compendii, quod subjecta vinitoris et pecuarii exempla declarant; ac contra naturali aequitati consentaneum, ut cujusque rei eum sequantur com- moda, quem sequuntur incommoda, tacita pactione (qualis in antichresi intelligitur) effectum videtur, ut respublica, contenta hostes sine suo sumtu mactasse infortunio, jus suum in res hostiles illi resignaret, qui vicissim in se id omne recepisset, quod ipsa deberet praestare. Verissimum autem est, quod nostri juris interpretcs ' docent, jus belli commune et plerisque gentibus receptum semper sequendum esse, nisi quid secus aut lege aut pactione definitum sit. Quid enim obstat cur non, uti caeteris de rebas, ita de praeda justae atque legitimae sint pactiones *? Potest ergo respublica ex illa etiara praeda, quae privatis impensis sine mercede mili- tantium capitur, partem aliquam sibi excipere * aut alteri praemii loco assignare ®, quasi quadam justa ad praedam 1 Calder. cons. 85. Joh. Lupus, de bcUo §. si bene advertas. [Ocean. jur. vol. 16. p. 322.] Jas. in I. quod apud hostes. de legatis. i. [D. 30. 1.9.] Franc. a Ripa in 1. I. de acq. poss. [D. 41. 2.] n. 5. Covarr. ad d. c. peccatum. p. 2. §. ii. Adde Hist. Bonfin. lib. 4. dec. 5. ' Cor. i. 9. vs. 7. Adde Matth. 10. vs. 10. s Bald. in 1. adoptio. C. de adopt, [C. 8. 48. 4.] Adde Soc. in 1. i. ffV de acq. poss. [D. 41. 2.] Calder. in tit. dc treuga et pace. Thom. Gramm. d. decis. 71. n. 11. Silv. in v. Bellum. in pr. * Bal. cons. 358. 1. 2. arg. 1. licet C. de pactis. [C. 2. 3. 19.] * Covarr. d. §. 11. * Const. GaU. 1. 20. tit. 14. art. i.

II l62 D£ JURB PRABDAE. GAP. X.

societate, cum respublica causam praestet, subditus caetera omnia. Galliae legibus in bello navali decima excipitur, eadem- que maris praefecto addicitur: residuum penes eos manet qui sumtus faciunt, adjuncta ratione ^, quia ad summam rempu- blicam pertinet quam plurimos inveniri, qui suis opibus causam publicam tueantur navesque adversus hostem in- struant. Apud Batavos pars quinta reipublicae, decima prae- fecto maris debetur *: quod hodie tantum intra aestivi solstitii circulum obtinet; ultra, tricesima est. Supra ostendimus ' nos non tantum per nosmet ipsos, sed per ministros etiam acquirere: quod ad bellum tum privatum tum publicum ap- tavimus, ejusqu^ rei certissima attulimus argumenta, quibus consequens est^ si quis privatus bellum publicum suis im- pensis, suis damnis, suarum rerum periculo administret, sed ad eam rem aliorum adhibeat operam, quos aut certa mercede, ivit de parte praedae ad se pertinentis inita pactione con- duxit, hunc eorumdem opera res ab hostibus captas statim acquirere: possessionem enim per ministros habet, quos qui- dem ad bellum gerendum sibi sufficere potuit *, causam a republica. Plerumque autem ministris, puta nautis in bello maritimo, res quaedam leviores in praedam concedi solent. Piiagium. Galli despoliatiomm aut pilagium vocant », extenduntque ad vestem itemque ad aurum et argentum, cujus pretium non excedat decem scutatos. Interdum amplius datur moribus aut CtrrtJh pacto exercitorum. Jure igitur neutiquam ambiguo ad eum qui suis ifnpensis, damnis, periculo, suorumque minisfrorum opera, nulla pacta mercede bellum publicum gerit, praeda omnis eo modo capta pertinet, nisi quid ejus jure speciali aut pacto exceptum sit.

D£ JURE PRABDAB. CAP. XI. 163 CAPUT XI.

P A R S I.

ART. I. Causae belli Batavorum in Albanum, Hispa- Nos, Philippum btc.

ART. IK QfFICIA BaTAVOAUM EO IN BBLLO.

ART. III« CaUSAB BRLLt BaTAVORUM IV Lu3ITAN0S.

ART. IV. Ofpicia Batavorum in Lusitanos.

ART. V. Injuriae Lusitanorum in Batavos per LUSITANIAM.

ART. VI. Injuriae Lusitanorum in Batavos aliw passim. ART. vu. Injuriae Lusitanorum in Batavos eo colore, QUOO ATTRIBUTAS IPSIS RSaiONBS COMMBRCIIS ADtlRENT.

ART. VIII. IdBM COLOR PER InDIAM.

Proposito in universum jure facta assumenda sunt ut, m^rtici. juri eadeca congruant et omnia adsint quae requiruntur, fa- cilis fiat inspectio. Neque tamen res omnes gestas explican- das ceasemus^ quae praedam eam de qua disputatur aliqua modo praecedunt: quod infinitum esset et justae historiae opus* Nam quis nescit totis jam annis triginta et quod excedit ^ bellum esse Batavis cum gcnte Hispanorum? Cul rei exordium dedisse Ferdinandum, Ducem Albanum, qui a Phi- ^nno 1S67. lippo II Rege Hispaniarum, Belgii Prinqipe, missus rector bia partibus y pacatam eo tempore terram Belgicam cum His- panorum exercitu intravit^ Quibus ille viribus confidens, cum ante ejus adventum in sacris turbatum esset; in quo facto etiam qui peccatum volunt, perpaucorum tamen culpam II* Ij54 DE JURE PRAEDAE. CAP. XI.

agnoscunt, cum certissinmm sit non magistratuum modo, ve- rum et civium maxima parte invita id ipsum contigisse; hoc uno obtentu jura, judicia, tributorum ordinem mutatum ivit, contra leges Principibus juratas, quae rara inter principatum ac libertatem temperatione imperii modum et status Belgici fundamentum continebant. Ea necessitas privatbs primum adegit, quorum corpora in poenam, bona in fiscum aut tri- butum adversus eas, quas dixi, leges patrias trahebantur, aliis omnibus praesidiis exclusos vim moliri qua vim repel- lerent. Idem civitates fecere, brevique accessit Hollandiae, quae justa jam a septem saeculis respublica est, Ordinum auctoritas: quos quidem Ordines certum est, ut jura populi defenderent, Principibus atque praefectis velut custodes ad- jtnno 1572. dJtos. Hi publico consessu bellum adyersus Albanum et His- panos decreverunt, quod nationibus aliis Belgarum se ac^un- gentibus in Albani etiam successores continuatum est, ut qui et eadem illa, et poenas praeterea defensionis exposcerent. Ex eo tempore quantum sanguinis fusum fuerit, quibus et rapinis et contra impensis exhausta fuerit Belgica, (fuerunt autem impensae tales, quibus, si justa ratio ponatur, nuUa umquam aetate gens ulla pares tulit,) qua denique perfidia Hispani aut bellum administraverint, aut pacem simulaverint, longum sit dicere. Sed hinc satis intelligi potest quod illi, cum omnes, qui in aliqua sacrarum literarum interpretatione aut receptis ritibus a Romana cathedra dissentiunt, haereti- cos vocent, rebelles autem, quicunque Principibus sine ex- ceptione parendum non semper existimant, tum ilhid aperte profitentur, neque cum haereticis neque cum rebellibus fidei esse commercium ^, improbantque omnem conciliationis et clementiae rationem. Tandem cum rex Philippus non modo populos suae tutelae commendatos non defenderet, neque auctores injuriae in Hispaniam reversos pro meritis plecteret.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XI. 165 verum ultro et hos honoribus remuneraret et illos omni opum vi affligeret, ita ut dubium esset nemini ac ne ipse qui- dem dissimularet, bellum in Batavos suo jussu, suis auspi- ciis suisque sumtibus geri, unde imperium legitimo majus per arma aifectare videbatur, telum illud ultimum oppressae libertatis, quod Belgicae leges diserte concedunt, ut domesti- cae insidiae vitarentur necessario usurpatum est. Ita decreto '^**' *58x« Ordinum potioris Belgii partis, et quidem earum nationum, quibus dum licuit, hoc autem est tot jam saeculis, nulla fuit obsequii erga Principes retinentior, Philippus II Belgii prin- cipatu exutus est, in Ordinum imperium adversus Philippum jurari coepit: cumque ille non modo bello multo quam ante acrius atque acerbius instaret, verum et percussores emtos inter publica arma in legum vindices immitteret, suscepta contra defensio ob justum infidae pacis metum in haec tem- pora ducitur adversus Philippum III Hispaniarum Regem, secundi filium et successorem, ejusque sororem Isabellam cum Alberto Austriaco ejus conjuge, quibus jus Belgii contracta ut videtur fiducia transscriptum est, omnesque eos qui in illius aut horum sunt partibus.

In eo bello Batavorum sicut eximia fortitudo, ita singula- -^'•'»- ^^- ris humanitas semper emicuit. Longissima enim patientia, contenti vim illatam a suis capitibus propulsare proximas- que urbes in eamdem asserere libertatem, nihil gravius in hos- tem moliti sunt: tum vero quaecunque salva republica esse possunt belli, ut ita dicam, commercia, ea religiosissime observarunt et, si quando implacabili hostium saevitia contra ingenium severiores et ipsi esse cogerentur, paratos se osten- derunt tantumdem quantum hostes, aut etiam amplius remit- tere: semperque ab illis perfidiae et crudelitatis, ab his cle- ^mentiae et fidei exemplum fuit. Inter alia nemo nescit eum esse orae situm, eam sedulitatem Batavorum, ut cunctis e locis in quaevis alia merces hinc commodissime transporten- tur, facto quodammodo ad res maritimas populi ingenio, cui l66 DB JURE PRA£DA£. €AP. XI.

quaestus faic omnium dulcissimus videtur, ut qui humanitati adjumento sit et mutuis gentium commodis, sine trujusquam damno facile sustentetur. Morem hunc tam placidum ne bella quidem, satis animose alioquin gesta, sustulerunt. Et ad hoc usque tempus pdtissima visa cst ratio negotiationis: arma non ultra usurpata, ^uam necessitas postulabat. Utque olitn Timodieum Atheniensem in Samios bcllantem fecisse legi- mus ^, ita Batavi non eos tantum qui per Belgicam in parti- bus adversis erant, sed et ipsos auctores beWi Hispanos in Hispania ^a commeatu juvcrunt, qiiod ut horum mercato^ ribus utile fixit, ita illos gravi interdum fatne Hberavit. Ni* hil enim vetat, quin veteribus etiam excmpiis Corinthiorum et Megarensium ita armis res agi possit, ut quaedam huma^ nitatis officia non omittantur: sicut Hispani ' ipsi scripserunt posse negotiationum commeatus etiam cum hostibus interce* dere, pactione scilicet aut foedere tacito. Artic. UL Philippus II haud multo antequam Belgii imperio judicatus Anm 1581, est decidisse, rex factus est Lusitaniae, hoc est Portugalliae: quo jure qxiave injuria nihil refcrt. Nam postquam semel in regnum receptus est, agnovit eum ut Principem tota respu- blica Lusitanorum, sicut et nunc fiiium Philippum agnoscit, defertquc solitos regibus lionores, tributa, ofbedienttam. Ex eo tempore Batavis eodem loco Lusitani csse coeperunt, quo Castellani, Legionenses, ATragoncs et toia Hispania, incujus