SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 23 of 31

ut ipsi carius yendant, tenentur de illo pluri hi$, qui carius emerunt, et de damno illis, qui erant allaturi, quia injuste impediverunt, utilitatem privatam et propriam pu- blicae et communi praeponentes. Et idem de his qui con- cordant in emtione omnium mercium ^ ut vendant ad libitum^ quia tenentur ad omne damnum ^ Sed praeter damnum, ut alibi tractavimus, illa culpa per se obligat, quia naturalis ^^t/tf^es.v. ratio malitiam impunitam esse non patitur. Leges civiles '^it. w.^'^' injuriam fere mulctis, violentiam illatam libertati amissione partis bonorum, monopolium vero omnium bonorum publi- catione coercent: quae hic pariter concurrunt. Verum quidem est poenas fecinorum ex utilitate publica intendi et remitti. Sed tamen in his quae ex natura, non ab instituto,• mala sunt et illicita ad verae proportionis normam etiam extra leges poena exigi potest. Cum igitur natura dictct ex eo quod alienum est nostrum nos fecere non debere, sequitur tanto illos gravius peccare, qui jus commune hominum sibi proprium facere conantur, quanto hac in re pluribus fit in- juria. Praecipue autem grave est peccatum, quo tota laeditur humana societas, cui vinculo antiquissimo obstrictl et ob- noxii sumus. Haec ratio Ambrosium ' cogit exclamare in eos qui maria claudunt, Augustinum * in eos qui itinera obstruunt, Nazianzenum ^ in coemtores suppressoresque mercium, qui ex inopia omnium soli lucrum sperant et ut ipse loquitur Ka/rxTrpxyf^ot/rsiwrat ryjg ivSelocg, Quin et divina sententia 5 <rvvixoov &itov hjf^^oKxrdpxrog, publicis sci-» licet diris devovetur, sacerque habetur qui annonam vexat ^ all. 1. 2. ff. ad 1. Jul. de aimoHa. [D. 48. 12.] 1. aiinonaiii. ff. dc «xcr. crim. [D. 47. II. 6.] et ibi Gl. ^ Dig. de injuriis. toto tit, [D. 47. 10.] et ibi. Dd. Dig. de vi publ. et de vi priv. [D. 48. 6. et 7.] adde 1. vim facit. ff. de yi armata [D. 4S* 16, 11.] C. de monop. {C. 4. 59.] ^ loco «upra citato ex Hexam. ^ citatur in Decr. Grat. p. 2. 23. 2. 3. ^ in funui SasiUi. [edst. Bened. vol. i. p. 797. d.]

2S2 D£ JURB PRAEDAE. CAP. XII.

et supprimit. Sunt igitur haec omnino et simpliciter mala, quae vel ob exemplum poenam debent. Ea autem poena nulli rectius applicatur quam his, qui juris communis exsecutionem in se receperint, et Baldus * dixit jure canonico et jure con- scientiae, quod a jure naturali non discrepat, bona omnia delinquentis tacite obligata pro satisfactione, quare praeter priora etiam hoc jus Batavis in bello Lusitanico fuit, Ori- untur haec omnia ex nuda prohibitione commerciorum: alia vero non minora e modo prohibendi, quo calumniae pertinent £*co«r/.6. superius * narratae. Si nostrum nobis servandum est nec art, I. exaart, I. exatnttt 2. id nobis eripi a quoquam debet, quid tam ulli suum est quam bene merenti bona fama, quae certe nobilioribus ani- mis quovis lucro, paene et vita pretiosior est '? Atque adeo vera haec injuria est, ut commune generis nomen sibi pro- prium fecerit *: nec enim significantiore vocabulo exprimere possumus id, quod contumeliae causa fit, quam Graeci S/3j0/i/ vocant. Neque hic de levi contumelia agitur, quae facientes delectet, affectos parum laedat, sed de ea qua Hollandi in- famati per orbem terrarum, criminibusque non minus falsis quam atrocibus in odium humani generis adducti sunt: qua factum, ut plurimi reges et populi contactus etiam gentis velut profanos atque nefarios exsecrarentur. Infames olim populi piratica Cilices, furtis Cercopes, infandis amoribus Persae, vita exlege et insociabili Nomades: vSed supra omne quod dici potest illorum est nefas, qui Deum et religionem non agnoscunt,cum id eousque ab humana natura abhorreat, ut vere dictum sit nullum esse populum, cui non appareat aliquam inesse notitiam et cultum divinitatis ^. Cuncta haec crimina Lusitani in HoUandos congesserunt tam caeca male- dicendi libidine, ut nihil horum reperiatur quod non in quos- DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 253 vis potius populos congruat, quam in eos in quos dicebatur. Non enim piraticae sed mercaturae studiosissimam hanc esse gentem, deinde alienam ab omni rapacitate, in venere et omni vita prae caeteris moderatam, legum vero et magistra- tuum et sacrorum praecipue reverentissimam, ne omnes his- torias evolvamus, peregrini qui res Belgicas paulo diligentius introspexerunt tesres sunt locupletissimi \ Merito igitur in hunc modum traducti famam suam purgarunt, utque Jndos omni suspicione liberarent, re ipsa demonstrarunt quinam essent, in quos arma HoUandi haberent. Nam quod pro rebus caeteris permittitur, qui minus pro fama liceat? Armis £' ^ege 2.

supra c, 2.

eam scilicet integram servare, laesam redintegrare, quod fit cum is qui innocentium existimationem non jusre laesit, eamdem jure victus dedecore suo expiat *. Neque dubium est quin ad exemplum furis detractor ad restitutionem obli- Ex uge o.

getur, quae si aliter haberi commode non potest, in mulctas etiam pecuniarias convertitur. Neque tantum civiliter, stA^Ex teg» 5.

etiam criminaliter ob injurias agi potest ', quo nomine Turpiliani senatusconsulti poena in calumniatores prodita est *.

lisdem igitur de causis arma recte suscipiuntur: ut apud poetam *: Pro Jupiter ibit ~ Hic ^ ait ^ et nostris illuserit advena regnis?

Non arma expedient totaque ex urbe sequentur, Deripientque rates alii navalibus? ite, Ferte citi flammas, date yela, impellite remos. Quin etiam eos qui in bello hostem amarioribus convitiis ^ V. Chassaneutn ad const. Burg. in praef. ad verbum HoUandiae, et Guicc. de rebus Belgicis, in c. de moribus et consuetudinibus et in c. de Hollandia et in c. de regimine. ^ Dd. ad l. furem. ff. ad I. Corn. de sic. et ad 1. i. ff. de poenis. [D. 48. 8. 9. et D. 48. 19.] Vict. de jure belli n. 4. Pan. in c. olim de rest. spol. n. 17. [Decretal. 2. 13. 12.] ^ insc, ^e injur. §. insumma. [I. 4. 4. §. 10.] * Dig. ad S. C. Turp. toto tit. [D. 48. 16.] * [Virgil. Aen.

lacessissent ^ a victore punitos crebro invenimus *, quasi Ex conc/.e. nec bellum virulentiam istam excuset* Et hae quidem justae arf, I. exa- *; mcn 3. causae belli suscipiendi fuerunt. Caeterum diximus non omne jus ante bellum esse; quoddam inter arma oriri^ pro Ex hge 1. quo scilicet bellum recte continuetur. Ordinem hic ducit vitae defensio. Nam cum nos rem nostram defendimus re- cuperatumve imus, aut jus nostrum persequimur et adversa- rius ne id faciamus armis occurrit^ apparet hic nos innoxios in vitae periculum adduci: quae belli causa antiquissima et justissima est. £t profecto ante hanc causam bellum a parte Ex histor. Batavorum ne coepit quidem, ut narrationis praepositae series c, 11, partc 2. art, 2 et osteudit. Scquitur rerum defensio aut recuperatio sive ipart, ^.

sarum rerum bello amissarum ^ sive ejus quod pro rebus ha- Ex lege 2. beri potest. Nam bellator injustus justo bellatori ad omne aade quae • in c, 4. de- damnum obligatur, quod ei occasione belli obvenit. Constat monstr, an- *^ tecedunt. autcm Batavis per violentiam Lusitanorum navigia quaedam Ex histor,c\\m mercibus erepta, damna autem illata esse plurima, ut cuiis, cum ipsi interdum accepta clade coacti sunt naves suas dese- rere et exurere. Sequitur exactio ejus quod hostis hosti de- Ex lege 6, bet 9 in qua ponenda est sumtuum ratio. Omnes enim belli adde quae i»c.4. /.</. impensas innoxio debet, qui belli injusti auctor fuit. Non potuisse autem Lusitanis resisti sine immensis sumtibus in Ex histor, tam remoto orbe tota rerum narratio satis ostendit. Huc perc. IX. parte,...a.per totum. tinet armatura navium non mmus pretiosa quam necessaria: major nautarum numerus, stipendia ob periculum majora et quae curandis vulneribus operaeve in bello navatae femunera- tioni imputantur. Utrumque autem et de damno et de sumtu quod diximus, ad illa etiam produci debet, quae Batavi ab his quos Lusitani submiserant aut passi sunt, aut metuere potuerunt. Nam et mandator ad restitutionem obligatur '. Ex hoc capite repeti potest quod pro redemtione captivorum D£ JURE PRAfcDAE. CAP. XIli 155 barbaris datum est, Ultima est poenae persecutio. Nam quis- ^; ^h» s. quis bellum gerit sciens injUvStum ^ cum delinquat gravissime 4^^«*' ^«- merito puniri etiam debet^ ne peccati magnitudo peccatori patrocinium praestet. Sunt autem graves noxae Lusitanorum, quas partim interpositis aliis - partim et ipsi fecere. Sunt Ex histor. autem haec pana^ ut docent jurisconsulti, per se vel per alterum facere ': et crimen non minus mandantem, imo et magis obstringit, quam eum qui mandanti ministerium prae- buit, Et proprie tfadltum est, eum quo mandante aut suadente aliquis impetitur recte offendl *: neque enim canes hominlbus imitandi sunt ^ qui ut in veteri Versu est, lapidem quo icti sunt, non ipsum qui icit petunt. Conveniet hic quod lUe de buccinatore docet apologus, in illos maxime animadver- tendum, qui cutn per se audeant nihil, alios ad bellum con- citant. Quin apud Senecam: aeque dignus est poena, qui vim adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. AcUte Tragicus *: cui prodest scelus Is fecit. Delictorum autem genera ex narratione peti possunt. Gravissimum est delictum hominem occidere, unde leges in sicarios *. Lusitani autem multos homines HoUandos foedissime et crudelissime trucidarunt: quare societas Indica ministrorum suorum vin- dictam omittere non debuit* Thetis apud Homerum *: vx) 5)^ tovtS ye^ rixuov^ initVfMv ov mxiv i&ri T€tpc(jUvdt4 sripomv ifivvifj^^v ouTtvv ixeipov.

Illa quidem ^ fateor ^ fili ^ sanctissima res est Ulcisci comites infanda mofte peremtos. Cum autem dervitus mortalitati comparetur, libertatem vitae prope exaequari necesse est^ Unde coUigi potestquan- 1 V. Angeluth et alleg. in tract. de malef. §. et Sempronium, ^ Balb. in 1. I. C. unde vi. [C. 8. 4.] n. 56. all. Innoc« • Medea. [vfi* 500.] * V. tot. tit. fF. et C. ad 1. Com. de sic. [Dig. 48. 8. C. 9. 16.] » pi. 1. i8. vs. 128.] * V. Dig. de lege Favii de piagiariis, tot. tit. et de hom. lib. exhib. [D« 48.

256 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

tum sit facinus hominem ingenuum immerentem in captivita- tem trahere, habere in vinculis et cruciatu: quod Lusitahi in multos homines Hollandos fecerunt faciuntque, tanta qui- dem pertinacia, ut oblatis ex ipsorum numero multo pluri- bus aut suflScienti pretio numquam redemtionem concesserint, sed quos ceperant perpetuae addixerint servituti: quod juris- consulti omnes clamant etiam in bello legitimo inter Christi- anos non licere, cum sit juri recepto contrarium ^ Quid autem detestabilius est aut perjurio aut qualicunqueperfidia*? Nam caetera maleficia personam fere respiciunt ejus in quem diriguntur, perfidi autem et Deum impugnant, quem testem aut conceptis verbis, aut aliis certe indiciis adhibent, et om- nem hominum societatem, abrupto vinculo, quo solo inter homines ignotissimos securi sumus. Romani olim etiam in quos justas habebant armorum causas, his priusquam bellum indicerent amicitiam renuntiabant *. Lusitani contra cum Ex histor.QY}x^tY\$sim2L quacquc in Batavos excogitarent, quo haec fa- me 4trt. 3. cilius succedereut, amicitiae velo abutebantur. Sed hoc pa- rum: contra sacra pacis insignia, contra pactiones minime dubias, contra interpositam jurisjurandi religionem in violan- dis Batavis aperte vcntum est, nec quidquam tam sanctum fuit, quod illos ab HoUandorum sanguine coerceret. His aflSnia sunt venena et immissi amicorum specie percussores. y. supra ad QxyoA dc Pcrseo Rege olim dictum est huc referri potest: dsct. concL ^ ^ 7. art. 3. non justum bellum apparare Lusitanos, sea per omnia clandestina latrociniorum et yeneficiorum scelera grassari *. Aut quod in Darium Alexander: Impia bella suscipitis et ^ cum habeatis arma, licitamini hostium capita *. Haec igitur DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 257 qui facit, ut idem ille Alexander dicebat, ad internecionem persequendus est, non ut justus hostis, sed ut percussor v^- neficus \ Restant crimina alia, si conferas, minora, scd insignia tamen, si per se aestimentur: ut vispublica, privata, armata, bonorum raptorum *, et alia quae a bello injusto abesse vix possunt: a Lusitanis non abfuisse narratio ostendit, Neque illud omittendum est, etiam conatum, certe in atro- cioribus, puniri »: unde Lusitani, quibus quominus totas, classes cum hominibus ipsis exurerent et similia plura pa- trarent, felicitas eventus defuit, non propositi malignitas, hanc ipsam impune ferre non debent. Quod Seneca egregie explicat: Injuriam qui facturus est, jam facit *. Latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum jam armatus est ^ et habet spoliandi atque interficiendi yolunta- tem *. Omnia scelera etiam ante effectum operis ^ quantum culpae satis est, perfecta sunt *. Et alterum hoc constat, si homo etiam liber in alterius contumeliam ofFendatur, non ad eum duntaxat qui laeditur, sed ad eum etlam qui per hujus quodammodo latus petitus est, injuriae persecutionem per- tinere '. Qua ratione contra Lusitanos' ob ea, quae Indis inflicta sunt mala, Hollandis velut ex sua persona jus com-^* histor, petit. Cum denique reipublicae et magistratuum sit culpa^^J^. manifesta suorum flagitia non coercere ', ultimo loco ponemus delictum totius popuH Lusitanici, ad ista quae diximus fa- ^^r Mstor.

,cinora conniventis. Horum omnium crimnium, si recte ponatur ratio, uti gravia sunt, ita poenas etiam graves esse oportet: quae legum civilium existimatione paucae zdmo- Paretexh- dum intra mulctas consistunt, pars magna bonorum publica-?ega%?'^ ' 17 258 DE JURE PRAEDAE. CAP XII, tionem cum exsilio aut infamia, pleraeque vero mortem irro- gant, Has igitur poenas cum, ut moxdicemus, judicio exigi non possent, armis exigere licuit ^: siquidem et eos qui alias subjecti nobis non sunt, ad punitionem peccatorum quae in nos commiserunt, recte bcUo peti demonstratum est, et qui juste bellum gerit, eum per omnia judicis accipere po- testatem. Hactenus de causis: jam de hostibus ipsis videa- Ex conch mus. Justum igitur bellum esse probavimus in singulos et //. m rempublicam, qui quaeve cujusve magistratus injunam feccrunt, et in rempublicam, quae civem injuriae auctorem tuetur: itemque in eorum omnium, qui faciunt injuriam, socios subditosque. Peti igitur bello potuerunt a societate Indica Hollandorum primo loco singuli Lusitanorum, quorum ista sunt facinora, quae ante narravimus. Secundo loco res- publica, sive populus Lusitanicus: nihil enim vetat quominus bellum sit privatum ex una parte, publicum ex altera, et justum ex ea parte qua privatum est, ut bellum Abrahami adversus reges, forte et Davidis contra Saiilem. Populus autem Lusitanicus bellum meruit duplici de causa. Prior est, quod ipse per se perve magistratus suos Ihdicis negotia- toribus injuriam fecit. Omnes * fatentur universitatis esse ea facta, quae publico consilio acciderunt; aut etiam quae a majore parte aut magistratibus decretasunt, quod nosalibi Ex Aiv/or. demonstravimus. Publico consilio missus Emmanuel, frater ^iK ''''^''^* ejus qui Goae praesidebat, cum navibus, ut Hollandos primo edrum adventu bello persequeretur, imo et in eos vindicaret, Eod. artic. (\m sccum pcrsequi nollcnt. Publico consilio aliae et plures iterum naves, accitis et Castellanorum auxiliis, in Batavos £:r«r//v.^.armantur. Publico consilio coacta terribilis illa classis sub Andrea Furtadone, quae Hollandos omnes et qui Hollandos receperant ad internecionem deleret. Idemque Furtado cum 1 V. c. a. ad reg. 9. et Vict. de jure belli. n. 13. er 19. 2 Panorm. ad Cons. Bas. Alex. 6. cons. 13. Jas. in 1. civitas. si ccrt. pet. [D. 12. i. 27.]

DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 259 multa classe circa Malaccam nunc etiam haerens, in mandatis habet externos omnes mercatores undique evertere. Publico denique consilio Batavi homines captivi detinentur, mittun- tur in Lusitaniam.- Altera causa belli est, quia respublica Lusitanorum in singulos Lusitanos ob ea, quae in Batavos admiserunt, non animadvertit, quin etiam sontes tuetur et poenam impedit. Damnant uno ore jurisconsulti * rempu- blicam non tantum quae justitiam denegat, sed et eam quae negligit, ubi scilicet injuriae et manifestae et continuae fue- runt, inque manu reipublicae eas injurias arcere aut punire. Ubi hoc locum habebit, si hic non habet? Quoties enim a Lusitanis Batavi summis afFecti sunt injuriis? Semel? Nihil hoc est. Decies? Perparum. Centies? Non accedit. Imo quotiescunque uUa malefaciendi occasio fuit, idque non^clam sed palam, sed in totius Indiae conspectu, terra, mari. Quid igitur fuit, quominus talium facinorum auctoribus irrogarentur supplicia, saltem nocendi facultas adimeretur, nisi quod om- nium eadem mens, illud populi totius consilium, illa Lusi- tanorum quotquot sunt sententia est, neminem externum pati ad eas terras accedere? Tertio loco subjacent bello subditi ejus reipublicae, quae docetur injuriam fecisse, hoc est Lu- sitani singuli, excepto nemine, cum quia rempublicam tueri coguntur, tum quia factum reipublicae ad singulos pertinet. Augustini • verba non frustra huc aptabo: jiHud est quod in populo quisque habet peccatum proprium, aliud quod commune^ quod uno animo fit et una yoluntate^ cum aliquid multitudine comparata committitur. Ubi uniyersi ibi et sin- guli^ non autem ubi singuli ibi continuo uniyersi. Singuli enim esse possunt sine universo, universi autem non possunt nisi ex singulis quibusque constare. Nam singuli quique 26o DE JURE PRAEDAE, CAP. XII.

congregati vel in summam reputati faciunt universos. Talis est illa Lusitanorum pervicacissima obstinatio, qua et uni- versi et singuli huc fortunis, huc corporibus coUatis nitun- tur, ne quisquam Batavus in India tutus sit. Et causae igi- tur subfuerunt, et illi meriti ut hostium numero haberentur. In eo difBcultas residet, quod non facile privatis concedenda Ex conch videtur armorum movendorum copia, Sed demonstratum ha- /. ' ' bemus, quatenus judicium haberi non potest, eatenus priva- tos bellum inferre non prohiberi: quare cum defectus judicii est continuus, omnia privato licent, quae jure naturali licue- runt. Itaque debitum armis exigi posse omnes fatentur. Nos ex prudentiorum arbitrio addidimus etiam punitionem, quae ad justitiae normam adaequata sit, tali specie necessitatis non denegandam. Continua autem judicis penuria hic quidem evidens est. Res fere omnes, ex quibus bellum hoc ortum supra hec est, in ip60 occauo contigerunt. In oceano autem nuUam ^^^' esse propriam respectu loci jurisdictionem recte, ut arbitror, affirmavimus. Tum si qua esset, ea esset Indorum Principum, qui nec volunt causae immisceri, nec a Lusitanis ut judices agnoscuntur. Loci igitur rationequajure, qua &cto judicium deficit. Respectu personarum, cum res inter Lusitanos ver- setur et Batavos, judex alius esse non potuit, quam respu- blica Princepsve Lusitanorum, aut respublica Batavorum. Respublica et Princeps Lusitanorum priores ipsi Batavis non tantum injuriam publice fecerunt, sed et belhim intulerunt, quo fecto constat amissam judicandi potestatem: ut jam ta- ceam post tanta perfidiae exempla, cum Lusitani legatis'Bata- vorum ne ex condicto quidem parcerent, jure omnem ad eos accessum formidari potuisse. Adeunda igitur fuit respublica Batavorum, quod fieri non potuit ob immensam locorum distantiam. Non momentanea igitur sed continua et perpetua judicii penuria fuit, maxime si rerum apud Indos gestarum, Ex conci. i^? u^ l^co et tempore cohaerent, seriem atque contextum /7/'7' A c^^sidercmus. Quod si bellum justum fuit, quantum in eo DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 26 1 bello licuerit, considerandum. Apertum fecimus nec jus excedi posse, de quo agitur, nec personas juri obligatas. Quodnam sit jus Batavorum in Lusitanos, in causis explica- tum est, Sed omittamus jus omne ultionis, quo Batavi pu- nire Lusitanos potuerunt ob violatum gentium jus in prohi- bendis commerciis, ob calumnias atroces, ob homicidia, perfidiam, rapinas: cui juri nuUa umquam Lusitanorum jac- tura satisfieri potest. IUud sumamus, quod ita ostensum est ut nemo possit diffiteri, ex eo quod Lusitani iinpedierunt B^avos cum quibuslibet Indorum nationibus libere negotiari, obligatos eos esse ad restitutionem omnis lucri, quod ea ra- tione Batavis ereptum est: quae quidem ingens summa est cura primae navigationes per insidias Lusitanorum inanes fere atque infiructuosae fuerint: tum vero ex bello injuste illato damni dati eosdem teneri etiam sumtuum nomine, quorum summa genera supra attigimus. Horum omnium, lucri ces- santis, jacturae et impensarum si calculus ponatur, et ex altera parte captae caraccae merciumque aestimatio, dubium non est quin expensi surama, quam accepti aliquanto major futura sit, et plus Lusitanis Batavi imputent, quam debeant victoriae. Atqui aequum fuit, cum maneat injuria, duret periculum, certamen ingravescat, tantum illis eripi, unde etiam in posterum ad bella subsidia haberentur. Actio igitur ista belli non modo jus belli egressa non est, sed longe intra constitit. Neque vero personas, quibus erepta sunt bona, non fuisse obligatas, quisquam dixerit. Namque omnitim eorum, quae dixi, restitutionem debebat respublica seu po- pulus Lusitandrum, qui prohibuit commercia, bellum intulit, in sontes animadverti non curavit. Quod autem debet respu- blica, id a singulis ejus partibus exigi posse, non quidera jure civili, sed jure gentium, alibi demonstravimus, addito ad certas rationes et auctoritates repressaliarum exemplo, in quibus quicunque a cive injuriam patitur republica justi- tiam non exhibente, multoque magis si ab ip$a republica 262 DE JURE PRAEDAE. CAP, XII.

patiatur, a quovis alio ejus reipublicae cive suum juste re- /*tf %// ^^^P^''^'^- Unde et illam coUegimus firmatam Hispanorum tes- timoniis sententiam: corpora quidem subditorum non ultra laedi posse, quam quatenus suopte delicto merentur aut exse- cutionem impediunt, praedam autem juste ab omnibus peti et semper, usque ad summam ejus quod debetur, nec mer- catoribus exceptis, nec uUo ordine quantumlibet innocenti. Apparet hinc illis mercatoribus, quorum erat caracca et merces, bellum eatenus inferri potuisse, ut bona praedae cederent. Sed et specialiter hic notandum est, caracc^m Refer ad quae capta est venisse Macaunte, eos qui inerant mercium histor, p, histor, p, iL arttc. dominos eodem ex loco advectos, ubi scilicet HoUandi ho- mines fere viginti Lusitanorum fiiriis acti in patibulum aut fluctibus mersi erant. Quis hos innocentes appellet? Majus aliud dicam. Reperta in ipsa nave vestimenta et tristes exu- viae interfectorum: quae illi ut egregiae cujusdam victoriae spolia in patriam ferebant, veriti scilicet, ne quis nisi tali- bus indiciis parum crederet quemquam adeo fiiisse crudelem. Horum igitur aliquis miserebitur? Aut non etiam illis putanda est ludibrio futura Batavorum bonitas, qui contenti damno terrere, ipsos qui talia fecere possent vivos reliquerunt? Sed rir ^artic P^^^^^r J^s alterum terminum praescripsimus bello gerendo, m, p. 11. fidem. Nihil hic hostibus promissum est, quo non amplius sit praestitum, Ei genti, quae Batavos in pace trucidaverat, bello victae vita promissa et praestita tst, Nec vita tantum, sed libertas, et haec gratis, cum non parum pretii extorquere liceret, Et ne quid ex beneficio periret, HoUandi praesidio dati, qui dimissos Malaccam deducerent. Tanta denique victoris populi in victos fuere oflicia, ut Lusitani, qui vir- tutes istas quo minus norunt hoc validius mirantur, illustre Batavis praebuerint benignitatis et nominatim fidei testimonium: quod literae senatus et praefecti Malaccensis et ejus, qui vic- tae navi praefuerat, libello nostro subjectae loquentur. De- nique verum est quod Lusitani, a Warwicii navibus superati, DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 263 ad Macauntem aliquanto post dixerunt, se cum Batavis, si ^ngusio eorum potirentur, non tam clementer acturos. Ad finem quod attinet qui bello proponitur, hunc sibi quisque prae- stare debet: nec in judicium humanum ista res cadit, nisi quatenus commune cujusque gentis ingenium, tum vero sin- gulares actiones conjecturam suppeditant, Verum belli finem ^'y*^^- esse diximus juris adeptionem: adquem sipraedatendit, juste''^'^. pieque parta censeri debet: secus si bellator suo duntaxat lucro inhiat. Id in Lusitanis an in Batavis credibilius sit videamus: veteres auctores * tradunt jam olim gentem Lusi- tanorum latrociniis et praedis vivere assuetam. Ex eo tem- pore quam impurae avaraequc gentes isti se populo permis- cuerint, et quam plerique eorum apud Christianos parum serio Christi^ni habeantur, qui inter ipsos sunt boni * mini- me ignorant. De Batavis contra quae exstant elogia, per- quam sane honorifica, transscribere supersedeo. Illud quod a re praesenti non alienum est, satis sit dixisse, omnium vicinarum gentium nuUam a rapinae studio longius semper abfuisse. Tacitus * itaque in bello Civilis Germanos ad prae- dam pugnantes inducit, Batavos pro gloria. Proximi nostro saeculo et extemi scriptores * in eamdem sententiam prodide- runt, Hollandos eminere inter gentes Germanicas alieni absti- nentia. Hoc ipso tempore in illa ipsa India quid de Batavis sentire cogantur Lusitani, literae ad regem Malaccensis episcopi satis indicant, Mali nihil^ inquit, indigenis intule" runt, minus etiam Lusitanis: nulli denique nationi quid- quam crearunt molestiae. Et mox: Accefti admodum et grati indigenis erant, quoniam justa commercia exercebant sine vi atque injuria. Apparet Batavos nihil praeter com- mercia quaesivisse et his ' contentos fuisse futuros, nisi in * Strabo. [p. 154. b.] Diod. Sic. [p. 215. c.] Servius ad 1.3. Georg. [vs. 107.] ' V. Osor. lib. i. 3 Histor. lib. 4. ^ Chassanaeus ad consuet. Burg. inpraef. ad V. HoUandiae.

264 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

bellum cogerentur. Hoc ab ipso navigandi itiitio tota rerum ^(^'*j;^^ series et longissimae quietis patientia demonstrat: sicut primo ^^- exitu diximus naves Lusitanicas quatuor, cum sigillatim occurrcrent parata cupientibus praeda, sine noxa dimissas. Fuit etiam cum capta a Lusitanis ultro ipsis redderentur, quod Wolphardus Harmannus fecit in navi, carbella dicitur, quae Femambu.cum missa citra aequatorem occurrerat. Sed cum doceret experientia Lusitanos tanto audacius in Batavos saevire, quantum amovebatur talionis metus, quod minimum fiiit hoc Batavi tentarunt, an homines non minus avari quajn crudeles saltem bonorum jactura adduci possent, ut jus et pacem colerent. Exempla referre abstinentiae, hoc vero sit virtuti et famae illorum injuriam facere: unum tamen non reticebo, cujus historia cum praedae ipsius tempore conjuncta Histor, p. est. Cum rex Dammae, ut alibi diximus, missos ad se //. negotiatores viginti captivos detnieret, et pro capitibus octo