pretium extorsisset, caeteros nulla conditione dimitteret, Hemskerckius, qui prodendam non existimabat hominis cujus- quam Batavi libertatem, praesertim quem talis perfidia in mi- seriam implicuisset, ulcisci eos pignorationibus statuit. Forte accidit ut inter alias naves Jorensis una ex his, quae juncae vocantur, Dammam peteret, quam Hemskerckius Dammanam ratus non aliud quam detinuit. Nuntios Dammam ad re- gem mittit, per quos si reliqui suorum duodecim remitteren- tur, restitutionem navis vicissim et in posterum amicitiara pollicetur. Sed ille hac re nihil motus, etiam detentam navem vi armata custodibus eripere conatus est. Quo viso placuit consilium ut merces separarentur, magister navis cum ipsa navi et hominibus septuaginta Dammam mitteretur, addita sponsione, ut si Batavorum liberationem perficeret, ipsi aut merces redderentur, aut pretium, quod quinque Catiis auri aestimaverat. Cum deinde temporis ratio et aquae dulcis pe- nuria mutare stationem cogeret, Indos omnes, quos penes se habebat, Hemskerckius in suas quemque sedes dimittit, Duos DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 26$ Joram legat: quorum opera regi excusaretur, mitti aliquem ad se cum mandato rogans, cui quinque auri Catias, quas dixi, persolveret. Rex autem respondet: Nihilsein ejus facto invenire, quod excusari deberet. Satis enim compertum Hollandos ea esse innocentia, ut nemini pacato nocitum vel- lent: caeterum vindicare se ah his, qui priores fecissent in^ juriam, non modo extra culpam, sed ubique gentium lauda- bile. Quod ipsum si cum suo aut suorum alicujus dispendio fortuna belli voluisset contingere ^ non esse cur hoc iniquius ferret. Sibi pro omni restitutione solam Hollandorum amici- tiam abunde suffecturam, Cum deinde Joram ad negotiandum Hemskerckius venisset, vix a rege supplicando impetravit, ut magistro detentac navis, Rasaduta vocabatur, satisfacere se permitteret. Ita pro auri Catiis quinque volenti persolvit mille ducentos regales, etsi merces vix scptingentos valebant. Quid hic prius mireris? Quod pretium pro hominibus perso- lutum est, qui nullo jure, nuUa fide capti erant? Quodlndi dimissi, cum ab Indis Batavi tenerentur? Quod regi Jorae se ipse Hemskerckius indicavit? Quod oravit etiam? Quod plus quam debuerat solvit, cum posset omnino non solvere? Tam liberalis nemo praedator est. Quare cum etiam si talia deessent indicia, in facto dubio facienda sit benignior inter- pretatio, haec cogitanda est mens fuisse, hic animus vincen- tibus Lusitanos, ut qui beneficiis mitigari non potuerant, damnis saltem mutandos ad mores cogerentur: sicut Ambrosius dixit * eripiendam hi§ latrocinandi facultatem, quibus voluntas eripi non potuit. Atque utinam nunc saltem depo- nere possent illam feritatem, admittere humani generis con- sortium et certare tantum licitando. Parati sunt Batavi omittere odra et omnem illam facinorum memoriam ct egregias belli feliciter gerendi occasiones. Sufficit illis lucrum, quod ex ^ Serm. 8. in Ps. 118. vs. 2. £t esc in c* est injusta. [Dw. Grat. p. 2. 23.
266 DE JURE PRAEDAE, CAP. XII.
volentibus capitur. Sive igitur hunc finem volumus fiiisse, ut damna et sumtus repararentur, sive etiam ut iniquorum malitia averteretur, alter suflScit et uterque sine dubio justus Ex conch est. Evolutis causis omnibus, justum hoc esse bellum Indi- cae Hollandorum societatis in Lusitanos, ad quos navis capta jj^concL ^QYtmmt ^ pronuntiamus; quare et praedam justam omnino fuisse, ut nostra principia declarant. Et cum evidentissimis fx 'artic ^^^^^^^bus dcmonstratum sit, praedam omnem ex bello privato t* ^- usque ad debiti satisfectionem primo ejus fieri, qui belli justi auctor est, facile intelligitur caraccam hanc captasque mer- ces, quas ad debiti solutionem nondum sufiicere ostendimus, societati Indicae esse acquisitas, quae suis sumtibus bellum illud administravit. Planum enim fecimus, non minus ex bello privato, quam publico praedam contingere. Verum etiamilli qui verbis discrepant, ad hanc quaestionem quod attinet, re ipsa consentiunt. Fatentur enim omnes ^, si judex desit, etiam ex intervallo ad recuperationem rerum et debiti com- pensationem, in quam et sumtus veniunt, res adversariorum capi posse, nisi quod nonnuUi certis casibus requirunt sub- sequentem judicis sententiam: quae cum hanc praedam secuin fine p. ta sit nulla relinquitur dubitatio. Jam vero, quod amplius est, docent scholastici *, quamyis bellum sit injustum ex causa, animo, persona et auctoritate, tamen si res subsit, quia scilicet pro rebus repetendis factum est^ intellige ex intervallo, eum qui bellum movit in conscientia restituere non teneri, nisi acceperit vel damnificaverit ultra quam ad- versarius habuerit injuste dc suo. Et haec ratione societatis Indicae Hollandorum, quatenus pro se arma movit, dicta sunto. Eodem modo quin arma movere potuerit pro injuriis, quae sociis et amicis ipsorum, puta societati Zelandorum, 1 V. all. in princ. c. lo. ei adde Bart. de repress. q. 9. n. 4. circa finem. ^ Silv. in V. Bellum i. §. 10.
DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 267 illata fuerant, et quod acquisitum foret, id primum insum- y. quae traeceaunt tus a se factos imputare, dubium ex supra dictis esse non concj.riiL debet. Quemadmodum potuerunt et Hollandi iion ipsi arma y««*' ame primitus movere, sed aut Zelandis aut Indis etiam moventi- Y^f^' /. /' bus accedere: quo facto eatenus praeda ipsorum esset futura,^'j«y^-^ quatenus illis capiendam belli auctores assignassent. Sed ^^^^^aJ^oVcTYx privatorum accessione ad Principes aut populos Indos bellum YiJ^' ^' ^' magis publicum est quam privatum, idcirco in sequens rectiusf/,J*'*^'^ examen haec inspectio difFeretur. De subditis autem htWipl' //^1^1' privati, hoc est nautis majoribusque et minoribus societatis Hnchyn. hujus administris pene supervacua inspectio est, tum (\\i\2i1:lm%o^)i. non horum praecipue causa examen institutum est, tum c^\x\^^clncLriii, ex his quae jam dicta sunt et dogmatum principio positorum 7onci, ix, collatione, ambiguum non est, in tam aperta causae justitia//.'^' *^* recte eos fecisse, quod societati obtemperaverint adversus Lusitanos bellanti, sua sequentes mandata: unde etiam, si quid ex praeda ipsis a societate attributum est, id pure pieque retinebunt.
C A P U T XII.
In QUO OSTENDITUR 5 JUSTUM ESSE BELLUM JUSTEQUE PARTAM PRAEDAM SOCIETATI EX CAUSA PUBLICA PATRIAE.
PaRTE I. ReSPECTU OrDINUM VOLUNTARIA AGENTIUM.
Parte II. Respectu societatis Indicae, SUBDITAE Ordinibus.
PaRTE III. AUT ETIAM EX CAUSA PUBLICA SOCIORUM. In QUO ISTA INFERUNTUR PROBLEMATA.
I. Respublica ejusve Ordines etiam cum habent PrINCIPEM, BELLI TAMEN. PUBLICE SUSCIPIENDI habent AUCTORITATEM.
II. JUSTA BELLI CAUSA IN PrINCIPEM EST TUITIO LEGUM PATRIARUM, QUIBUS PrINCIPATUS ADSTRINGITUR.
\ 268 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
III. Bellum inPrincipem INDICTIONEMNON DESIDERAT.
IV. Praesentis TEMPORIS MAGISTRATUI PARERE BONI CIVIS EST.
V. BoNA fide civis pugnat contra Principem pro REPUBLICA ET LEGIBUS.
VI. Bellum reipublicae inPrincipem, quisuusPrin- CEPS FUIT, EXTERNUM EST, VII. SOCIETAS BELLI RECTE INTERDUM A ChRISTIANIS iNiTUR cuM Infidelibus contra Christianos PUGNAN- TIBUS.
Pan L ca- Quamquam autem privatum hoc esse bellum potuit, et quidem justum eo quo diximus modo, nihilominus re ipsa fuisse publicum, et obvenisse praedam jure publico, verius ExconcL K Qst: ut quidem belli auctores sint HoUandiae Ordines, qui hodie cum aliis Belgarum nationibus foedere conjuncti sunt. Primam supremamque belli movendi potestatem penes rem- publicam esse diximus. Esse autem justam rempublicam, perfectam quamdam communitatem. Ita regnum Arragoniae disjunctam esse rempublicam a regno Castellae dicit Victoria *, nec obstare, quod utraque sub eodem sit Principe. Sic et Hollandiae comitatus tota per se respublica est. Quemad- modum vero qui turmas et cohortes dicit, exercitum dicit, ita qui Ordines nominat, non aliud quam rempublicam vult intelligi, cum omnes partes simul sumtae a toto revera nihil PrebUmaL difFcrant. Tritum est in philosophorum diatribis, quae res per se causa est alteri cujuscunque qualitatis, eam multo magis eadem qualitate praeditam, si modo ejus per naturam sit capax. Jure autem naturali et divino, ut ipsius Victoriae * * de jure belli n. 7. ' de pot. civ. n. 7. Idem tradit Covarr. Pract. quacst. c^ I. concl. I. V. supr. c. 2. ad legem 10« DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 269 verissimam exprimamus sententiam, potestas tota civilis in republica residet, cui de se competit guberaare se ipsam et administrare et omnes potestates suas in commune bonum 'dirigere. Principum vero potestas nulla justa est, nisi qua- tenus a reipublicae potestate derivata est per electionem sive in personam, sive in familiam *: unde et jus belli suscipiendi ad Principem pertinet, duntaxat qua vices reipublicae gerit et ab ea mandatum accepit *. Prior igitur majorque potestas belli indicendi penes ipsam rempublicam est ', quae Principem censetur in his sibi substituisse, quae ipsa per se commode efBcere non possit. Manet ergo etiam constituto Principatu integra potestas reipublicae *, adeo quidem ut idem ille theo- logus Hispanus * posse a Republica mutari Principes et Prin- cipatum de genere in genus transferri Gfellorum exemplo probet. Hinc constat HoUandorum rempublicam etiam cum Principem haberet jure tamen belli suscipiendi non caruisse. Nam alioqui non fuisset sibi sufficiens: quo argumento probat Victoria • reges quamvis Imperatori subjectos bellum suscipere non vetari. Verum etiamsi quos Ordines dicimus non ipsa essent respublica, sed magistratus a republica constituti et Principe inferiores, bellum tamen publicum esse non desinit. Docuimus enim cum Victoria ' aliisque auctoribus, Principe cessante, posse magistratus inferiores non tantum propulsare injurias, sed et bellum publicum inferre ad puniendos malefactores extraneos. Qua ratione etiam partem populi magistratus sibi legere posse vult Covarruvias ', etiamsi illi magistratus alias nisi a rege constitui non possint. Retinuit enim, ut ille inquit, populus juris naturalis potestatem, qua utipotest * Covarr. d. c. concl. 4. Vasq. c. 20. n. 24. et seq. idem c. 47. n. 5. Dii- randus de orig. jurisd. ^ vict. de jure belli. n. 6. ' Henr. Gorich. de bcllo justo, in praef. et in prop. 12, resp. ad ult. argum. * Ita docet Vasquius c. 47. n. II. * Vict. de Indis, rel. i. p. i. n. 16. • De jure belli, n. 8. ' Ibi. n. 9. ^ Pract. quaest. c. 4. n. 3.
270 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
dum rex ipse sua potestate non utitiir: Alioqui populus ipse ipsaque respublica maximum obiret discrimen et peri- culum^ cui obviam ire nonposset: quod est egregie absurdum, Paria sunt in jure non esse et esse inutile. Paria sunt ^ inquit Castrensis ^, non habere superiorem vel habere ne- gligentem. Si ob absentiam vel neglectum Principis inferioribus magistratibus bellum suscipere permissum est, quanto magis si ipse Princeps injuriam faciat reipublicae, quae nisi armis reprimi non possit? Theologi * non illi tantum, qui Papam Concilio subjiciunt, sedalterius foctionis, qui supra Concilium Pontificiam ponunt auctoritatem, addunt tamen, si Pontifex Ecclesiam destruat, posse convocari ^Concilium contra ejus voluntatem, ejusque Concilii auctoritate etiam vi, si opus esset, resisti Poittifici, et mandatorum exsecutionem impediri. Quid autem aliud est Concilium, quam Ordines ecclesiastici? quid Ordines, quam Concilium civile? Atque vel idcirco plus debet licere Ordinibus in Principem, quam Concillo ia Papam, quia Papam qui dicunt immediate potestatem a Christo, non ab Ecclesia accepisse, Principem tamen. fatentur nuUam Ex hsstor. habere auctoritatem nisi a republica '. Habuerunt igitur Hol- ^* ^' landiae Ordines jus belli indicendi, quod ipsum multo etiam clarius docet ab initiis reipublicae HoUandicae sacrosancta semper Ordinum auctoritas longissimoque temporum usu firmata, et leges patriae Brabantis olim scriptae, mox cum caeteris Belgarum nationibus communicatae, quae diserte cavent ut in- tegrum sit Ordinibus omnem fidem atque observantiam negare sf^a"^"? P™c^P^ J^^^ patria violanti *. De causis autem belli hujus, jrj^'^-^"*' quod ab Hollandis pariter cum aliis Belgarum nationibus ^ Ad 1. ex hoc jure fF. de just. et jure [D. i. i. 5.] n. 18. ^ Silv. in. v. Papa. n. 4. Card. de Turri cremata lib. 3. c. 10. Vict. de pot. Papae et conc. n. 23. et 44. 8 Vict. de pot. ecclesiae. q. 3. n. 2. Covarr. pract. quaest. c. i. concl. 2. et in c. peccatum §. 9. n. 6. all. Cajet. in Summ. 2. 2. i. 10. et c. I. tract. 2. de pot. Papae et conc. * V. sub finem Laeti introitus, et Guicciard. in c. de privilegiis Brabantorum.
DE JURE PRAEDAE. CAP. XIll. 2Jl primum in Albanum et qui cum eo erant Hispani, deinde in Regem Philippum, qui Comes fuit HoUandiae gestum est, disserere majus sit coepto opere. Neque vero meum post tot in eam rem editos jamdudum libellos ab aliis bene dicta invertere. Sed quod in transcursu ad rem praesentem satis sit non tacebo. Manifestum est Albanum et Hispanos illud palam praedicasse imo lata sententia pronuntiasse *, leges omnes et jura patria nationum Bdgicarum velut commissa Principi. Nec tamen aliud obtendi potuit, quam turbae a paucis editae, consilio privato, et subito quodam impetu, qui simul atque reprimi potuit a magistratibus repressus est: quo crimine non obligfiri universitatem jurisperitorum omnium ^ ^"««^'y constantissima assertio. est *. Quidquid igitur eo nomine factum **«»*» ^- est, quod alioqui fieri non licuisset, id profecto injustum fuit arcerique debuit '. Cum itaque pertineret ad Ordines ut summos Ex Uge /. magistratus et jus reipublicae et civium tueri *, oflScium illorum fuit defendere rempublicam adversus eam vim, quam externa arma contra leges inducta rebus pacatis intulerant: AtixidiQ Ex uge i. vitam civium et possessiones tueri adversus iudicia illegitima* contra formam juris communis et mores patrios admistis ho- minibus peregrinis exercita: liberare etiam rempublicam etExiegeii. cives singulos ab exactionibus ejusmodi, quae non tantum legibus directe obstabant, sed et communi hominum libertati, cum inducant, ut Doctor Hispanus * loquitur, expilationem praesentem et servitutem futuram: imprimis verooperam dare ^x/^^er/. ut diligenter servarentur pacta a majoribus tradita, Principum 5/7. '^'^' juramento sancita et formam imperii continentia, ne his violatis, 1 data Madriti, i6 Febr. an. 1568. ' Bart. in 1. aut facta. §. ult. fF. de poenis. [D. 48. 19. 16.] Bal. quib. mod. feud. amitt. n. 13. Jason in 1. civitas. ff. si cert. pet. [D. 12. i. 27.] Andr. Gail. de pace publ. lib. 2. c. 9. ' V. I. prohibitum. C. de jure fisci. [C. 10. i. 5.] 1. devotum C. de meta. [C. 12. 40. 5.] et utrobique Bart. et in tract. de Guelf. et Gib. n. 8. * Vasq. c. 41. n. 20. et seq. et c. 18. n. 7. * Vasq. c. 8. n. 8. et c. 7. per totum. et c.
272 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
quibus multa per saecula respublica steterat, eadem in pro- Ex lege y, vinciae modum Hispanorum libidini subjiceretur. Postremo etiam poenis coercendi erant, qui patriae aut civibus per Prebiema injurfam iusultabant. Quae cum ita-essent certe ad Philippum pertinuit, oratum totics, oppressos armis HoUandos et alios Belgas defendere et in sontes jus reddere. Nam haec duo sola sunt, quorum gratia omnes instituti sunt Principatus. Tradunt autem magistri juris posse populum a Principe ob omissam defensionem discedere, ita ut nec alterum eligendi potestas ei neganda sit. Tradit et Doctor Hispanus ^ et quod est amplius in Philippi illius summo praetorio senator, supe- riores ex justitiae erga subditos denegatione non solum suprema jurisdictione ipso jure privari, verum etiam ipsius rursus re- cuperandae incapaces perpetuo fieri. Proinde^ inquit, Prin" cipibus summopere cavendum est, ne dum injuria adjustitiae denegationem properant, ipsi quoque subditi ad inobedientiam et defectionem jure festinent, Quid igitur dicendum est de eo Principe, qui non modo in auctores malorum justitiam non exercet, sed eosdem honoribus evehit, non modo op- pressum populum non defendit, sed ipse ad ejus oppressionem confert consilia sua, pecunias, classes, exercitus, ut scilicet contra veterem imperii formam, quasi victis leges pro arbitrio imponat? Hic sane ab obsequio recedendi multo justior est Nova de-r^XAQ. Senteutia contra jus partis lata iniqua dicitur; contra claratio, claratio, formam judiciorum sententia non est. Idem in lege. Divino jure matrimonium eo solo peccato dirimitur, quod formae ipsius matrimonii contrarium est et adulterium dicitur. Qua- liscunque alterius criminis reus ante damnationem civis est: sed is qui rempublicam oppugnat civis esse desinit '. Simile est in magistratu et quidem summo. Qua ratione negaverunt ^ Vasq. c. 5. n. 10. Castrensis ad I. ex hoc jure flf. de just. et jure. n. 17. et 18. [D. 1. I. 5*] Dd. in I. si non defendamur ff. de poenis. [D. 48. 19. 19.] 2 Vasq. in pracf. controv. ill. n. 16. et 17. * Cic. Catil. i. [c. 11. §.28.]
DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 273 Romani consulem esse Antonium *. Et illa quae ex oratio- nibus Tiberii Gracchi Plutarchus * excerpsit, longe sunt verissima, etsi forte ab ipso non recte usurpata. Latine sic sonant: Sacrosanctus est tribunus, quia plebi sacratus ejus- que defensor est: quod si mutatus plebem vexet injuriis ^ potestatem ejus dissolvat, jus tollat sufragii, ipse magistratu se priyavit, dum alia omnia facit, quam ea ob quae ma- gistratum acceperat. Nam alioqui si Capitolium iret diru- tum, flammas inferret publicis navalibus, adhucne permit- tendus esset gerere tribunatum? Et tamen haec si faceret, malus esset tribunus: at cum plebem evertit ^ ne tribunus quidem. Quae autem esse potest aut celsior aut sanctior potestasea, quamhodie nonnuUi ' tribuunt Pontifici Romano, quem negant uUi humano judici subjacere, cum summum illud imperium non hominibus, sed uni Deo acceptum ferat? Et hi tamen fatentur Papam si a fide declinet, se ipsum facto suo depon^re: posse autem a concilio depositum declarari: quia scilicet haeresis directe repugnat institutioni Pontificatus. Cum enim capitis habere debeat rationem, ut vitam corpori instillet, non potest eo loco, inquiunt, haberi, postquam est spiritualiter mortuus. Nam quomodocunque affectum caput, etsi langueat, caput manet: praecisum autem, caput non est. Ipso igitur facto, cum contra formam institutionis veniat,perditjus omne et potestatem*. Quod si ille Pontifex^, j„^^^,.,, potestatem hoc modo ereptam armis vindicet, quin armis londlP.ar- repellendus sit minime dubitatur, Multo igitur haec facilius '""* ^^' in principatu procedent, qui jus nullum habet, nisi quod a republica profectum est. Atque ideo ex Hispanorum * 18 274 DE JURE PRAEDAE. CAP XIII.
maxime doctrina potestas Principi data revocari potest tum praecipue, cum ille principatus sui terminos excedit: jam enim ipso facto Princeps non videtur ^ Nam qui imperio abutitur eo se indignum reddit,et Princeps esse desinit hoc ipso quod se tyrannura facit *. Quod locum habiturum etiam apud eos, qui rempublicam Principi subjiciunt, exemplum vasalli docet, quem domini saevientis obsequio jura eximunt *. Exconci. t^lon potest autem non injuria repeti, quidquid jure amissum '^Ta2 im ^^^' Q.^^^^ ^^™ Philippus imperium, quo exciderat, bello ^''^'^^^^^'^- reposcerct atque etiam recte facti poenas expeteret, fuit ex '' ^^' HoUandorum parte justissima belli causa, vitae ac rerum et legitimae libeitatis defensio *. Jus deinde aliud atque aiiud £.r /^^ff //. in ipso bello subnatum est. Primum ob immensa damna*,quae Hispani immerito Hollandis intulerunt, agro quondam vastato, urbibus dirutis, direptis, acta praeda jam tot per annos.
Ex lege rj. StQundiim oh impensas belli, quas tantas fuisse et esse quotisupra p. /. die, ut vix ullae ullius temporis conferri possmt, vere diximus: idque tum ex belli diuturnitate, tum ex opulentia hostis, cui Ex lege K resisteudum fuit, intelligi potest. Tertium ob delicta: quae cum dico, non tantum caedes innocentium et rapinas et omnem illam violentiam intelligi volo, quae propterea peccata sunt in bello, quia bellum injustum est, verum alia etiam, quae «ec bellura justum gerenti licuissent, cujusmodi innumera crudelitatis, perfidiae, libidinis exempla, tantum abest ut nos numerare possimus, annales nuUi satis digne exprimant.
10. Covarr. pract. quaest. c. i. concl. 6. circa finem. arg. c. non omnes. causa 11. q. 7. [Decr. Grat. p. i. 11. 7. 29.] ' Bald. in i. Rubr. ff. et de milite vasall. qui cont. est. in fine. [F. 2. 22.] Inst. de his qui sui vel alieni juris sunt, sub finem. [I. i. 8.] V. c. i. §. domino. si de feud. contr. sit inter dpra. et agn. [F. 2. 26.] Item c. ex facto. qual. dom. prop. feud. priv. [F. 2. 47.] et ibi Bald. n. 8. * V. text. in 1. 2. ff. de orig. juris. §. exactis regibus. [D. i. 2. 2. §. 3.] Et Bart. de tyrann. n..3. in fine. ^ V. c. 7. ad aitic. i. et c, 4. post princ.
DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII, 2/5 Haec tria si in unum conferantur jus facientpropeinfinituni, certe nullis umquam temporibus, nuUis victoriis recuperabile. Adversus ipsos Lusitanos propriae belli causae fuerunt, cum,5* concj ipsi priores bello aggrederentur, ut in classe Hispanica, ^^"^^.TuV^i fensio damnorum et sumtuum recuperatio et justa vindicta. ^ ^^.^^^ Itemque recuperatio et vindicta omnium eorum, quae detentis ^«ij^^ ^j/- toties navibus et nautis HoUandis in Lusitania contigerunt: ^ ^*^' ^^- nec minus eorum quae Hollandis totum per orbem, quacunque fjJ,JlTj[ se Lusitanorum potentia ad injurias, ut videtur, nata extendit, Ex))giiL acciderunt hominibu^ spoliatis, trucidatis. In ipsa autem ^;,£prJp'. India peculiares reipublicae HoUandorum causae ', aliae propter fi%7; se, aliae propter cives. Adpriusgenusreferripossuntinjuriae, /^/.^^//c/ per quas tota gens HoUandorum commerciis prohibita est et //f"** apud externas nationes infamata. Utrumque jam antea in causis belli privati exsecuti sumus *. Unum tamen hic notatu non indignum est, etiamsi ad Lusitanos pertinuisset jus ad Indos negotiandi, ita ut alias gentes arcere possent, tamen ex quo Batavis cum illorum Principe bellum justum erat, sicut res hosti subditorum eripere licuit, ita et jus illis alioqui proprium usurpare licuisse. Ad alterum genus quodatiinet, satis planum est tutelam jusque civium et vindicationem rei- publicae cordi esse debere, cum hac maxime de causa instituta sit civilis societas, ut quod non possent singuli possent uni- versi*. Si Romani, quodTullius annotat*, saepe injuriosius tractatis naviculatoribus bella gesserunt, quid non HoIIandos facere oportuit ejus societatis gratia, qua tot civium alimenta sustinentur? Potuerunt sane, imo, quantum ratio reipublicae permisit, etiam debuerunt cives suos ante exitium defendere, Ex Uge l exitio datos ulcisci, res similiter eorum aut tutari, aut armis reposcere. Estne uUa sanctior belli causa, quam haec quae et divinis literis et antiquissimo gentium jure, legibus etiam 276 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
civilibus prodita est, ob legationem violatam »? Quid autem est concitare bellum? Mari et portubus non admittere? Lu- sitani quantum in ipsis est, etiam depulerunt. Homines capere? At illi captos ne redimi quidem passi sunt. Homines occidere? Quod illis parum fuit, nisi ante cruciatibus laniarent. Bello quemquam appetere? Quanto autem saevius allectos specie pacis atrocioribus malis, quam bella norunt, affligere? Ex histor. Sed non onerabo chartas repetendis quae aut ex narratione, aut ('otum, ex privati belli examine hauriri possunt, cum omnino idem jus EX COncl. i:r j r/.«r//v./. quod cives habuerint, habuerit pro civibus respublica. Jure Fi ^aric ^S^^^^ hostes Hollaudi habent et Philippum et Castellanos et ^^- Lusitanos, suis quemque de causis, ob injurias quibus ab ipsis afFecti sunt. Jam vero etiamsi in Lusitanos nullae essent propriae causae, tamen hostium loco esse demonstravimus jB* A/V/or. hostium aut socios, aut subditos. Fuerunt autem Lusitani p. /. atttc, li^' subditi Philippi Secundi regis et nunc sunt subditi Philippi Tertii, qui patri in regnum et bellum Batavicum successit: Exhistor. ad quod bellum etiam tributa illorum conferuntur. Sunt et ^' socii Castellanorum opemque mutuam adversus Batavos aut praestant, aut implorant, ut in classe Hispanica patuit et in rebus Indicis narratum est. Quod autem dicimus Lusitanos hostes esse, id non minus de singulis, quam de republica intelligendum rationes declarant toties jampositae*, utiterari Ex concu non debeanf. Bellum autem ab Hollandis et in Albanum //. ' ' cum Castellanis, et mox in Philippum, et in Lusitanos denique justo modo, ex necessitatis scilicet lege, susceptum est.
/^iV/or.A./ Ostendimus enim ei qui bello prior impetitur, nec clarigatioartic. I...nem, nec decretum esse necessanum. Atqui apertissimum est Albanum cum exercitu licentiosissimo intervenisse rebus eo tempore pacatis, ^et Philippum arma intulisse Batavis,cum 1 Sam. 2. c. 10. et apud omnes historicos. 1. ult. ff*. de legat. [D. 50. 7.] 3 ad d. artic. 2. Et v. supra c. 12. examen ex eodem articulo, et infra ex concl. 7. anic. 3. cum coroll.
DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 277 adhuc ab ipsis Principis nomine coleretur: Lusitanos autem jfi^^/or.;>.
in bello committendo priores fuisse ipsa rerum series patefecit. ^y- Praeterea nec adAlbanum tuto licuit accedere, nullainhostes hostium jura servantem: et Philippum in Hispania convenire post marchionis Bergensis et Montignaei legatorum mortem cui non formidolosum fuit? Apud Lusitanos autem in India quae fuit securitas, ubi caduceatoribus ne pacta quidem pro- fuerunt? Ubicunque autem jus legationis et gentium commercia violantur, nuUa, uti diximus, denuntiatio necessaria est. Praeterea dignum est observatu defensionem Batavorum ^dprobiema IIU IIU ea usque tempora, quibus Philippus imperio cecidisse pro- nuntiatus est, fuisse bellum civile, quantum ad hostes prin- cipales attinet. Nam et praefectus qua praefectus est et Princeps qua Princeps pars videntur reipublicae, sicut thcologi * tradunt, ubi de abjudicando Pontificatu agitur, in eo judicio Papam non caput sed membrum esse ecclesiae. Quare etiainsi vim nuUam armatam hostes priores intulissent aut jus gentium violassent, tamen denuntiatio non requireretur, quae bello externo propria est: ut egregie diximus Ciceronem colligere non esse bellum per legatos indicendum Antonio, quamquam consuli, hoc est magistratui summo populi Romani. Nam et cum Tarquinii publico decreto damnati fuerunt, bellum regi indictum non est: quod tamen bellum eo nomine minus justum nemo existimavit. Sola igitur sententiasufRceret. ///if»r./>./. Sententia autem et contra Albanum data est ab HoUandiae Ordinibus, et contra Philippum tum ab his ipsis, tum ab aliarum nationum ac totius fere Belgii Ordinibus in concilium legitime convocatis. In Lusitanis autem eo res est expeditior, quia nullo Doctorum dissentiente tradidimus coepto bello adversus aliquem, sociis et subditis omnibus ipso facto satis indictum bellum censeri, cum non possent non hostes esse qui se hosti aggregarent. Nec quidquam obstat hac in parte 278 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.