illa pacata per Indiam vivendi ratio, quam Batavi dum licuit observarunt, Lusitani interrupere, cum satis constet, finitis aut violatis induciis, bellum non novum sed quod ante fuit censeri, neque opus uUa indictione '. Quamc^uaih sane et horum ratione decreti locum obtinet edictum * ab Ordinibus foede- ratarum Belgii nationum publicatum, quo bona omnia sub- Ex concL ditorum regi Hispaniae praedae cedere jubentur. Actionem iiLp.L ' autem hanc bellicam non esse egressam juris sui limites ex his apparet, quae in bello privato examinavimus '. Ostensum enim est sola damna, quae Hollandis Lusitani intulerunt, ex ista praeda non posse resarciri. Quanto igitur plus juris pu- tandi sunt Ordines habuisse, qiii et illa ipsa damna exigere potuerunt, et alia omnia, quae cives sui totum per orbem ac praecipue navium in Lusitaniaapprehensionibuspassisunt, et praeterea mulctare condigne tot malorum artifices, tamquam bello judices constituti, ac totius in Hispanos belli immensa Excorou.i.\\\2L dispcudia a Lusitanis non minus quam ab aliis reposcere? Neque de personis ulla restat dubitatio, cum Hispani theo- logi * verissima sit haec sententia et ab omnibus comprobata, si hostes nolint restituere id, quod debent et non possit qui laesus est aliunde commode recuperare, undecunque satis- factionem posse accipere, sive a nocentibus, sive ab innocen- tibus. ^Ut j/, inquit, latrones GalU fecerint praedas in^ agrum Hispanorum, et rex Francorum nolit cogere illos ad restitutionem cum possit, possunt Hispani auctoritate Prin- cipis spoliare mercatores Gallos aut agricolas quantumcun- que innocentes: quia licet forte a principio respublica aut Princeps Gallorum non fuerit in culpa, jam est in culpa, quia negligit yindicare, ut ait Augustinus, quod^ improhe a suis factum est: et Princeps laesus potest ex omni membro 1 Mart. Laud. de bello. n. 29. V. Gent. lib. 1. c. 2. * De quo vide infra irt parte cap. secunda. ^ y. c. 12. examen ex eodem articulo. * Vict. de jure belli. n. 41.
DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 279 ct parte reipublicae satisfactionem accipere. Nequc vero Exconcu fides HoUandica uUa ex parte accusari potest. Nihil enim ^n^p, ii, ' est Lusitanis publice promissum: nisi quis huc trahere velit Histor.p. diplomata liberi commeatus, quae Lusitanis concessa fuisse, in testimonium innocentiae Batavorum alibi memoravimus. Sed illa nihil ampUus quam ex locis hostilibus in Batavos transeundi, rursumque emigrandi licentiam indulgent: non etiam ex locis bostilibus alio quovis commeandi, multo minus in locos hostiles, evidentissima ratione, quia mercaturam civium suorum benignissimi proceres provehere voluerunt, quac res etiam aerario compendiosa est, non autem hostibus ditescendi occasionem praestare, quod ipsis non modo non lucrosum verum etiam periculosum foret. Notissimum autem est quam- quam beneficiis publicis liberalissima concedatur interpreta- tio S id tamen locum non habere in privilegiis et dispensa- tionibus, quas dicimus. Istae enim communi juri cum re- pugnent ad consequentias trahendae non sunt: ut jam taceam in aliis etiam beneficiis, praesertim quae ad partis desiderium concessa sunt, si quid novum atque inusitatum contineant, praecipue vero si quid publicis utilitatibus insidiosum, se- quendum esse sensum parciorem *. Quod ipsum quanto cer- tius erit in hostibus, quorum personac minime sunt favora- biles, et quidem ubi ratio non modo diversa, vefum etiam contraria est? Ut jam. taceam etiamsi beneficium hucusque porrigi posset, tamen quicunque facta Lusitanorum postcon- cessionem legerit, minime dubitaturum quin se Lusitani eo indignos reddiderint. Finem autem tum bello universim, Exconcj. tum proprie in Lusitanos non alium sibi videri possunt Or-/. dines proposuisse, quam consecutionem juris, quod aut rei- publicae aut civibus debetur, ut fatigata aliquando hostium malitia pax ea pariatur, quae nihil habitura sit insidiarum.
a8o DE JURE PRAEDAE. CAP. XIlI.
atque interim quanta fieri potest tranquillitate foveatur nego- tiatio, quae cum omnibus a natura patet, tum hujus populi Ex conch studiis peculiariter accommodata est. Omni igitur ex parte, etiam quod ad conscientiam attinet, bellum hoc in Lusitanos Ex conch justissimum est: et sic praeda justa, de qua agimus, Ea autem praeda, etiam cujusvis suorum ministerio, reipublicae E* concL primo acquireretur usque ad juris satisfactionem, quae prae- iLp. L ' dam istam infinite excedit; potuit autem et concedente repu- blica fieri Indicae societatis: quemadmodum concessam esse oportunius infra docebitur.
Pars iL Haec ergo cum ratione habita ipsorum,qui belli sunt auc- tores, Ordinum scilicet, a nobis probata sint, multo erunt certiora si subditos, puta societatem Indicam, respiciamus, quae Ordinum imperiis paret. Nam quae in auctoribus vera esse necessario debent, eadem in subditis satis est esse veri- similia. Sed tamen aptemus examini ea, quae de subditis in doctrina de jure praedae conclusa sunt tum ex primario, tum ErconcL r, ex secundario gentium jure. Primum igitur constat subditos avtic II avtic II Ordinibus esse eos, qui Indicam constituunt societatem. Probiema Omues enim qui in istis sunt regionibus aut jurejurando ob- sequium Ordinibus promisernnt, aut dum se partem faciunt ejus reipublicae, quam Ordines administrant, tacite satis pro- fitentur ejus se reipublicae moribus victuros, et receptis ab ea magistratibus praestituros obedientiam: ex qua professione non minus, ut alibi ^ ostendimus, quam voce obligantur. Euripideum est: o-f/Jfrt/ 3f Toy^ TipoiTovvTxq cipxxtot; vofioc.
Antiqua lex est, colere rerum compotes, Nec illud tragici alterius * dissimile: X») yxp TO /.otTTOv sMfisfrtx fih teoT^ oipxovTsg smv, agffifTTsiJCTiov. tI fiii; DE JURE PRARDAE. CAP. XIII. 28 1 Quod restat, et nos Dis minores, ut decet, Geramus, et veneremur Atridas duos, Queis, cum regentes sint, nefas non cedere est. Justissimum enim est, ut Alcibiades dixit, oTrsp iSi^xro rig (T^f^x T}jg Tro^.treixg, rowro ^vviixrrut^Erj ^ hoc est, quem quis acceperit reipublicae statum, ad eum servandum conniti: quod Augustus viri civisque boni officium esse definivit ': sapienter, nec minus vere. Nam et ipse qui via estetveritas Judaeos non illud inquirere, quo jure Romani Palaestinam occupassent, sed quandoquidem ipsi in Romano imperio viverent, parere jussit Caesaribus, qui tum ejus imperii potiebantur, quod nummus Caesarea imagine signatus indi- cabat '. Ordinibus autem non idcirco tantum parere subditi debent, quia nunc id regimen receptum est, verum etiam quia istud imperium jure communi nititur. Hollandi enim et qui cum illis foederati sunt hodie, nuUi omnino Principi obsequium debent, cum omnis apud illos principatus a mutuo sacramento soleat initium sumere. Post mortem autem Philippi Secundi nullus est Princeps in cujus verba juraverint. Neque vero Philippus Tertius jus aliquod retinuit, qui se videri vult omiji Belgarum imperio abdicasse, neque Albertus cum conjugc plus quidquam habere potest, quam volentibus Or- dinibus accepit, cum minime obscurum sit, ne partem quidem ullam populi invitam posse in alterius ditionem transferri *. Quomodocunque autem Princeps deficit, nihil est certius quam totum imperium deferri ad rempublicam, quae in Ordines suos distributa est, sive ut Covarruvias * docet, ad optimates atque proceres, qui reipublicae corpus referunt et recte Ordines dicuntur. Parum enim refert^ inquit Paulus jurisconsultus, Ordo quippiam fecerit ^ an is cui a82 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIU.
Ordo id negotium dcdit ^ Cum ergo sint Ordinum subditi, de quibus loquimur, sufficit illis, quod bellum ab Ordini- Ex concL bus gestum non existimant injustum esse, si modo in ea ni- ' opinione non est error inexcusabilis. Omnes autem pios atque religiosos cives (horum enim causa instituta est oratio, caeteri digni non sunt, quorum ratio habeatur) non credere bellum hoc esse injustum certissimo argumento convincitur, quia salva conscientia nemo potest interesse bello, quod in- justum credat et tale bellum pro suis viribus sustentare: quod illi cum faciunt, et quidem non gravatim, bene se de bello sentire testantur *. Ejus autem persuasionis quam non improbanda sit ratio, ex his quae de causa belli modo dixi* mus facile quivis intelligit. Et quamvis res dubia esset, tamen in ambiguo sequenda foret magistratus auctoritas, et quidem ejus qui summus hoc loco et tempore agnoscitur. Atqui HoUandi, ut diximus, neminem hodie alium agnoscunt. Bonae igitur fidei bellatores censendi sunt non illi modo, qui nune adversus Lusitanos, sed et qui olim adversus Al- banum ipsumque adeo Philippum auctoritate publica Ordinum Probiemazxm^ sumserunt. Res ipsa poscit hic reprimi foedam et in- genuis hominibus indignam adulationem eorum, qui nati in hoc videntur, ut optima etiam Principura ingenia corrumpant. Ita enim docent, nullam justam esse causam rebellandi. Qui si serio agunt et hoc volunt dicere, fieri non posse ut justa sit aliqua causa desciscendi ab eo, qui Princeps sit, fuerit, inve eum arma movendi, turbant omnium regnorum posses- siones, cum nuUum fere imperlum hodie apud eosdem sit, apud quos olim fuit. In his autem quorum causa omnino nulla esse potuit, ne longissimi quidem temporis exceptione DR JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 283 tuta est conscientia. Omittam notissimum Davidis excmplum, qui contra Saiilem se defendit et Lobnae civitatis, quae Jo- rami se regno subduxit^ De Abrahamo quid dicent? Aper- - tissime testatur divina historia regnum Sodomae et vicinarum urbium, cum duodecim per.annos sub ditione fuissent Cho- dorlomari Elamitarum regis, ab ejusdem imperio defecisse, quae causa Elamitae movendi in Sodomam fuit. Vir igitur sanctissimus rebellibus opem tulit, regem suBditos suos jure punientem impediit, ei se denique bello immiscuit, quod nulla causa defendi poterat? An illud Thomae * verius est, cum tyrannis non sit justum regimen, quippe quod ad pri- vatum non ad publicum bonum ordinetur, ejus perturbatores falso seditionis insimulari? magis enim tyrannum esse sedi- tiosum, qui in populo sibi subjecto discordias et seditiones nutrit, ut tutius dominari possit? Tyranni autem nomen non illis tantum convenire, qui imperium sibi indebitum per vim usurpant, sed et qui legitimo imperio per vim abutuntur ', hoc est ubi vitium est non ex parte tituli, sed ex parte exercitii, pro- batione non indiget. Panormitanus etiam de Papa et Imperatore tradit, noil eo ipso quod bellum faciunt, etiam inferioribus id bellum justum videri, cum et ipsi peccare possint, sed requiri ut causa subsit *. Neque ergo dicemus temere rejiciendunl Principis imperium aut taiitam ad rem quasvis injurias suffice- re: sed et omnes, qui id unquam fecerunt, rebellionis crimine obstringi constanter negandum est. Sunt enim exceptiones j^^^a de- aliquot, quarum hic duas proponimus. Prior sit: rempu- ^^**''^'"'- blicam universam, etiamsi posset aliquo raodo in Principem peccare, rebellem tamen dici non posse ^. Princeps enim est per et propter rempublicam, non respublica per aut propter Principem •. Et ideo rebellionis damnantur, qui 84 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
Principi non paruerunt ^, quia auctoritatem a republica profectam violant et in unius persona non unum, sed totam laedunt societatem. Ipsique diversae sententiae auctores ' hoc uno probant nullam justam esse causam adversus Principem, quia nuUa sit justa adversus patriam, respublica autem et Princeps inter se sint conjunctissima. Rebellis igitur esse tota respublica non magis recte dicitur, quam homo quispiam sibi ipsi facere* injuriam '. Atque adeo, si tanti esset, multa referre possem ex omni historia exempla populorum, qui imperio alicujus excusso in libertatem se asseruerunt, quorum tamen nullum rebellem dictum invenias *. Quod autem ex jure PontilScio nonnuUi huc afferunt, effici nullo modo posse ut a capite membra discedant, ineptissime ad illud imperium accommodatur, ^uod ab hominibus profectum est, cum ut recte Vasquius * annotat in eo nihil obstet, quominus tota respublica suum fiat taput. Respublica sine Principe esse potest: at Principem nihil aliud quam reipublicae consensus fecit. Caetera vero, quae contra populare regimen declamari solent, nihil huc pertinent, cum nec omne regimen populare vitiosum sit, nec omne sine Principe regimen popukre. Altera autem distinctio ab ipsis est, qui Principibus omnino et sempcr pareri volunt; dicunt enim hoc locum non habere, nisi cum merum atque summum est imperium Principis: secus, si alia potestate legum aut magistratuum temperetur *• Qua de causa Romani Volscos, Latinos, Hispanos, Poenos, etiam tum cum ipsorum essent stipendiarii et tributa penderent et majestatem populi Romani observare tenerentur, ab imperio desciscentes non ut rebelles, sed ut legitimos hostes, de- nuntiato indictoque bello persecuti sunt. Pone ex una parte ephoros Lacedaemonios, senatum Romanum et Venetum: DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 285 ex altera Pausaniam, Neronem, Falerium Principes. Quis non hos potius quam illos rebelles dixerit? Multis in locis, inquit Cajetanus ', statuta sunt talia, ut reges soio nomine sint reges; et juxta Proculum * non usquequaque liber esse desinit populus, qui superiorem habet. Idemque multi alii' testantur. Quod si dubia sit omnino causa, non negamus priorem bono civi esse debere Principis quam inferioris cujuscunque magistratus auctoritatem: sed eadem ratione totius reipublicae consensus plus apud illum, quam unius Principis voluntas valebit, cum hujus potestas a reipublicae potestate derivetur *. Similiter quanto legum, quam hominum sanctiora et incorruptiora sunt imperia, tanto aequum est priorem haberi legum patriarum, quam Principis rationem *. Quod si jam resoluto principatu constituta sit reipublicae forma, quid in ambiguo sequi debeat civisjuramonstrabunt, quae vindicias decernunt pro libertate •: et merito cum haec a natura sit, imperium a facto hominis '. Pro his autem v. supra c. quae natura sunt favor stat et praesumtio. Et hoc est quod concL yi. posteriores magistri ■ tradiderunt, subditis de suo statu liti- gantibus nuUum interim praejudicium inferendum contra liber- tatem. Quod maxime verum est in libertate non enormi neque effraeni, quae licentia verius dicitur, sed in eo statu, qui praefectorum quasi principatu, procerum auctoritate, civium benevolentia iSrmatur. Et haec quidem in universum dicta ad argumentum nostrum facile quivis applicabit. Caeterum Ordinum causa propterea quoque piis civibus debet esse commendatior, quod a Principibus fere omnibus vicinis 286 DB JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
scripto factoque defensa est S Q^i "isi in jure admodum manifesto non facile credendi sunt ejus exempli bellum pro- moturi fuisse, cum sit alioqui ante omnia Kegi tutnda maxime regis salus *. ' Nonnihil huc pcrtinet tacita hostis ipsius confessio, qui cum principio motuum in captivos judiciis majestatis et capitalibus suppliciis saeviret, ubi firmata est certis viribus respublica et ordinata belli moles obstitit, captivorum redemtionem, jura praedae et alia belli commercia induxit, quae nonnisi cum justo r./»f.rahoste usurpantur, hoc est, ut nos alibi interpretati sumus, nem, ^^^ ^^ ^^. pj.Qjj^jjjjgjjj saltcm habct pro se magistratuum auctoritatem. Et recte: si nos non decipit ea, quae apud TuUium est hostis legitimi descriptio *, ut is sit qui habet rempublicam, aerarium, consensum et concordiam civium et rationem aliquam, si res ita tulerit, pacis et foederis. Nihil igitur est, quod cives possit impellere ut de bello Ordinum in Philippum sinistre judicent, multoque minus de bello in Lusitanos, praesertim quia certissima naturae principia communi rationi dictant, neque libertatem commerciorum impediendam, neque iSdem violandam, quorum utrumque a Lusitanis fieri quotidie omnes Ex cottcL audiunt. Probata ieitur bona fide civium caetera omnia expedita VT, artic, TK ' sunt. Justum enim subditis bona fide praeditis bellum est in eos, quos magistratus pro hostibus habent. Habent autem Ordines Lusitanos pro hostibus et omnes et singulos: quod sapra in apparct cx classc illa, quam sub Petro Dousa in Thomae artic.iii. ' insulam et Brasiliam miserunt, plurimisque navibus ac mercibus quas Ordinum bellicae naves hominibus Lusitanis abstulerunt. Et alioqui per se quoque manifestum est, hostes ^sst subditos quoties Princeps hostis est. Quin et ex parte Lusitanorum ut bona fides contingat, dum forte probabilem habent opinio- nem, justas esse Principi suo Philippo causas belli inBatavos, 1 V. Declarationem reginae Angliac, de causis susccptae defensionis Bel- garum. ^ Seneca Oedipo. [vs. 242.] ' Philipp. 4. [c. 6,. §. 14.]
DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 287 quamquam difficile est his praesertim qui apud Indos ver- santur ob manifestas injurias, fieri tamen possc non perti- naciter negem. Et eo modo bellum utrimque, tam B^tavorum e* corou, quam Lusitanorum civium respectu, justum esse poterit et ''V. //.' pura conscientia geri. Licet autem in tali bello tantum, ex coucl quantum a magistratu conceditur. Concedunt autem Ordines ^^* Lusitanos illos spoliare. quorum fuit caracca. Edicto \ADatumd,2.
m, Apr, a.
probatur ab Ordinibus foederatis promulgato, postquam ^599- Hispani extremum suae perfidiae specimen ediderunt, abreptis J;^^^^^'^^ '» navibus quae fide publica advenerant et hominibus in nervum *''''^- ^- et servitutem datis acerbissimam. Quare Ordines demonstrant Hispanos quique ipsis addicti et ab ipsorum partibus starent insatiabili dominatus cupidine, a qua gens nulla tuta esset, adeo efFeratos, ut quia Batavos eorumque socios nuUa vi nullisque fraudibus jugo suo hactenus subdere potuissent, jam eadem vi eisdemque fraudibus, etiam contra datam fidem, eos omiiium orbis regionum commercio certarent excludere. Idcirco cum sibi propositum sit ad compescendos conatus tam inhumanos uhro Hispanos aggredi inregnis atqueprovinciis ^ quas iili occuparunt, dataque damna reparare ac resarcire, non tantum navium publicarum opera, sed et singulorum quorum id interest, accepto ab Ordinibus mandato, omnino se necessarium arbitrari Hispanos et qui illis addicti aut eorum sectae adhaerent, prohibere omni commeatu nec pati naves mercesve ullas terra aut mari, quacunque ratione ad ipsos devehi, quod tum juri publico gentium et Imperatorio ^. supra c receptoque belligerantiura usui, tum edictis jam ante a se coroiu 1. et regina Angliae editis esse consentaneum. Declarant igitur justam esse praedam homines resque omnes sitas sub ditione regis Hispaniarum, quocunque tandem loco reperiantur. Ac denuo destricte prohibent atque interdicunt cunctis ac singulis, cujuscunque conditionis, imperii aut regionis fuerint, excepto nemine, ad uUos portus, oppida locosve hostium in^ regnis Hispaniae, Lusitaniae aliisve in Europa sitos, sub 288 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
ditionc regis qui nunc est Hispaniarum aut archiducum, terra aut aqua, directe aut per circuitus, qualicunque praetextu aut colore vehere, ferre, transportare naves aut res aut mercimonia ulla^ sub paena amissionis eorumdem aliisquein edicto expressis. Jubent insuper curatores rei maritimae (coUegium Admiralatus dicitur), quorum ordinaria in causis ejusmodi notio est, de rebus ad hostes destinatis intercep- D/iM </. la. tisque ex praescriptis istius edicti judicari. Huic edicto HiKr I ^^^v^^^^ eorumdem Ordinum interpretatio ad diplomata liberi artic, tv. commeatus Lusitanicae nationi concessa. Quae cum nonnuUi contra sententiam in non permissa producerent, ita intelligenda ipsi decreverunt, ut Lusitanis eorumque rebus in foederato Belgio repertis tuta essent omnia fide publica, nec minus iis rebus, quas eidem Lusitani, exBelgio duntaxat, in alias terras transmitterent, impetrata singulari permissione, ut mos habet Belgarum, Caeterum sive Lusitani ex locis hostilibus inlocos hostiles ^ ut ex insula Sancti Thomae aut Brasilia Ulyssipo- nem, aut Ulyssipone in Brasiliam Thomaeve insulam, sive ex locis hostilibus in locos non hostiles, siye ex locis non hostilibus in locos hostiles commercia mutarent, deprehensos in istis commerciis homines, naves. resve Lusitanorum nuUa ex fide publica securitate fructuros, sed aut a publicis navi- bus aut ab aliis victos in praeda fore. Apparet hinc carac- cam mercesque in ea jure triplici capientibus cessisse. Primo, quia Lusitanorum erant, subditorum regis Hispaniae. Se- cundo, quia Macaunte veniebant, quae colonia est Lusita- norum et ea ratione hostilis haberi debet. Tertio, quia Ulys- siponem mittebantur, urbem Lusitaniae. Quae autem huic annexa est inspectio, utrum scilicet ii, qui ceperunt carac- cam, mandatum id faciendi habuerint, supervacua videri potest. Omne enim subditi in bello officium aut hostem aut magis- tratum respicit, An mandatum fuerit, ad hostem plane nihil pertinet, cui satis esse debet causam adfuisse ofFendendi. Atque ita cum Lusitani Batavis hostium loco sint et spoliari DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 289 potuerint, jussu an injussu spoliati sint ipsorum nihil interest, Distinctio haec a senatu Carthaginiensi non incommode usur- pata est adversus Romanos de Annibalis facto inquirentes, quibus unum e principibus Poenis ita respondisse accepimus *: Ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppug- natum sit, quaerendum censeo, sed utrum jure an injuria, Nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nos- trum est, nostro an suo fecerit arbitrio: vobiscum una diS' ceptatio est, licueritne per foedus fieri, Quantum ad Lusita- ^nos igitur, licuit sine dubio quod factum est facere, Ordines autem tam foederati, quam Hollandiae, ad quos altera quaestio pertinet, (tantum abest ut factum hoc societatis Indicaeejus- que administrorum condemnaverint) non tantum partitione praedae, verum praemiis etiam et honoribus comprobarunt: ita ut etiamsi mandatum non adfuisset, is tamen defectus gesto utiliter negotio publico et quasi retro tracta ratihabitione suppleretnr ' Neque tamen verum est non antecessisse man- datum. Constat enim et decreto Ordinum Hollandiae proba- ^«'^ i.
tur, ftiulto antequam proficisceretur Hemskerckius admonitos ab Ordinibus Indicae societatis praepositos, opus esse ipsis ad negotiationis suae tutelam ita se componere et armis in- struere, ut non tantum possent hostiles Lusitanorum conatus arcere, verum ipsis ultro bellum inferre. En igitur mandatum supremi magistratus, quod procul dubio sufficere debet. Nihil autem facilius fiiit quam, si opus videretur, praeter manda- tum hoc, codicillos cum amplissima etiam potestate belli publice gerendi, qui nemini negari solent, ab illustrissimo Principe Mauritio impetrare. Sed alibi quoque ostendimuSi»)?»*f.x7. eam perpetuo fuisse Batavorum lenitatem, ut seposita, quoad ejus fieri poterat, belli publici causa tantum ab injuriis Lu- sitanorum tuti esse vellent, non nisi necessitate ultima ad 19 290 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
vim et arma proccssuri. Verumtamen qiialescunque accepti sunt codicilli, eos etiamsi abessent caetera auctoritatem huic facto praestare, tentandum est. Dedit autem codicillos alios praefecto totius classis Hemskerckio, alios his qui navibus singulis praeerant Princeps ille cum genere, tum rebus a se gestis maximus, qui cum Ordinum jussu summum obtineat belli imperium terra marique, procul dubio juxtaea, quaenos jinti conci. ^libi demonstravimus. belli mandandi jus habuit. Codicilli /^. Hemskerckiani vetant cum quoquam manus praefectum con-