SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 27 of 31

1 in expositione psalmi. 108. et est c. sex differentiae. [Decr. Grat. p. 2. 23. 3. I.] 2 c. dilectus et c. consentire [Decr. Grat. p. i. dist. 83. 5.] Arias de bello n. 37. et 38. ' in psalm 81. * de civit. Dei. * Serm. 8. in psalm. u8. • de off. lib. I. c. 36.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 305 juriam tam est in vitio, quam ille qui facit. Et sicut hoc de socio, ita de patria luculenta sunt ista TuUii ^ in Catilinam: Si nos in his hominibus, qui singulas uniuscujusque nostrum domos et hoc universum reipublicae domicilium delere conati sunt, vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur: sin remissiores esse voluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae civiumque permciemfama subeunda est, EtAugustino judice hoc qui facit, reus est imperii deserti atque contemti. Itaque, subjicit *, unde punitur si fecerit injussus, inde punietur si non fecerit jussus. Altero loco inspiciendae sunt, ut dixi, personae, quae priores nocuerunt. Nam si liquet eas lenitate non corrigi, si ea sunt animi pervicacia, ut, quod in mimo est, Veterem ferendo injuriam inviHs novam^ ultio sane sui honesta est, quia necessaria. In quam senten- tiam Thucydides * multa praeclare dixit, et inter caetera illud in Cleonisconcione sapienter, misericordia et lenitate aequum esse in illos uti, qui et ipsi vicissim misericordia moventur, aut quos spes est ea re ad amicitiam pertrahi posse, non etiam in hps 5 quibus perpetua odii causa est, quique, si ipsis par- catur, non eo magis hostes esse desinent. Qui et alibi * in- culcat, nihil hosti concedendum, ne se jactet insolentius et oblatam sibi gaudeat occasionem aliena bonitate abutendi. Ac- cedit quod existimamur infirmitatis potius nostrae conscientia hostibus obstinatis pepercisse, quam quod veniam ultro facere- mus, et ita afFectata lenitatis fama in contemtum vertitur: unde apud Herodianum Severus: &qTtsp Sf ^S/xci; rb a.p%sw . epyuv TTOvvipm, ovroog ccvxvSpov to (/M &fji,6vs(r6xi TTpooiSticovizsvov. Sicuti injustum est facta noxia priorem coepisse, ita imbelle non ulcisci illatas injurias. Quid, si et ipsorum, qui de- 20 30^ DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV, linquunt, hoc interest? Vere Platonici *: Cum nocere nUeri malorum omnium maximum sit ^ multo gravius est ^ si qui nocet habeat impune^ graviusque et acerbius est omni sup-^ plicio ^ si noxio impunitas deferatur ^ nec hominum interim animadversione plectatur. Quin et theologis nostris auc- toribus et praestantissinio theologorum Augustino ', etiam ipsis aliquid praestamus, quos terrore repellimus ne mala • • faciant. Cujus et alia * in eumdem sensum referri possunt: Qui vitiis nutriendis parcit et favet ne contristet peccan^ tium voluntatem, tam non est misericors, quam qui non vult cultrum rapere puero ne audiat plorantem, et non timet ne yulneratum videat vel extinctum. Item *: //// autem qui vos pro tanto sceVere tam leniter damnorum ad^ monitionibus, vel locorum, vel bonorum, vel pecuniae pri- vatione deterrendos coercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini, sacrilegium vestrum cognitum fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini ^ diligentissimi rectores et piissimi consultores deputantur. Conveniunt haec cum Hieronymo, qui ad Zophoniam: Si quis fortitudinem latronis vel piratae enervat et infirmos reddit, prodest illis sua in- firmitas: debilitata enim membra^ quibus prius non bene utebantur*^ a malo opere cessabunt. Civilis autem prudentia, quae omnes belli articulos examinat, satis ostendit lenitatem aut initio convenire, aut fini: initio quidem, ut fama clementiae sollicitentur hostium animi: fini vero, ut parta jam securitate victi facilius contineantur: mediis autem temporibus et fervente periculo nihil consultius terrore. Jam vero de praedationibus proprie videamus, quaenam honestae, quae contra turpes atque infames habendae sint, quia discrimine hoc confaso pernitiosissime vulgo erratur, dum aut malum sub umbra Probitma boui similis delitescit, aut id quod rectum est vicini probri 1 Apul. de philos. Platonis. [vol. a. p. 244.] ' Epist. 154. ad Publicolam. ' ad Lotharium. * contra literas Petiliani. lib. a.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 307 labe aspergitur. Atqui nihil est facilius, qiiam ista discer- nere, si ad justi regulas supra traditas, quae cum honesti regulis congruunt, respiciamus. Primum enim inhonestus est quaestus eorum, qui privata manu nuUa causa urgente alios despoliant, quos in mari piratas dicimus. Deinde et illorum, qui nuUa legitima de causa potestatem belli publice gerendi usurpant, sicut memoriae proditum est totas olim gentes, ut Cretenses et Cilicas, Graecos denique ipsos Ho- mero teste, Germanos etiam et Normannos direptiones ne praetextu quidem idoneo et palam publiceque exercuisse: quos et ipsos non injuria praedones dicimus. Culpantur et illi qui ante res rapiunt, quam ea facta sunt, quae ad bellum legitime suscipiendum desiderantur: quas invasiones latrocinii nomine scriptores exagitant. Sed haec tria manifesta sunt adeo, ut per se facile appareant: quare praecipue quartum illud in considerationem venit, quod nisi conjecturis vix assequimur: nimirum ubi bello justo autquod justum creditur ita aliquis lucrum captat, ut hoc unum, non autem verum belli finem, hoc est juris adeptionem, respexisse videatur. Indicia autem hujus rei haec ferme sunt: si quis, ipse prae- ^^y^ ^«- sertim nulla damna hosti imputans, inermes et infirmos exigua manu improvisus passim adsiiltet spolietque, cum non eas habeat vires, ut apertam loci possessionem sibi armis audeat vindicare. Nam hic cum nec hostiles admodum infringat, nec suas promoveat partes, vicinlis est illi suspicioni, ut credatur bellum non alterius quam lucri gratia sequi. Hujus generis sunt isti, qui piscatores aut navicularios in pelago, quo ipsi conspici timent, casu deprehensos exspoliant. Ab hac enim inertia longe remotus est verus iHe bellator ^ haud furto melior^ sed fortibus armis. Unde in bello tam terrestri quam maritimo alia semper ratio * habita est eorum, qui ' Virgil. [Aen. 1. 10. vs. 735.] 2 y. de hac dist. Alph. Guererium in spec. Princ. c. 46.

3o8 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV.

velut clandestiiiis excursibus hostilem possessionem irrepunt, alia vero exercitus aut classis totius, quae palam sese ostentat figitque signa et pugnam aut incipit ultro, aut provocat. Nam his aut venia si errent, aut si justam causam foveant gloria debetur, qui bellum quomodocunque student conficere: illi vero omnium odia incurrunt, qui imbelli audacia publicas calamitates privatos in quaestus protrahunt, quod non tan- tum justitiae adversum videtur, sed et fortitudini, de qua virtute inter legitimos hostes contenditur. Haec si ad insti- tutum nostrum conferamus, repetitis quae ante narrata sunt, perspicuum fiet Lusitanos mercatorum specie non procul a piratis discedere. Si enim hoc nomen illis convenit, qui maria obsident et gentium commercia infestant, an non venient in hunc numerum qui, cum omnes populos Europaeos, etiam in quos nullas belli causas habent, oceano et Indiae accessu per vim arceant, inter diversissimos atque inter se contrarios colores, quos huic feritati obtendunt, ne unum quidem re- periunt, quem aequioribus apud se hominibus potuerint ap- probare? Cum igitur id genus homines, ut in omne huma- num genus injuriosos, cunctorum commune odium mereri antiquitas semper judicarit; ne nunc quidem sint, nisi forte paucissimi, qui Lusitanos istius criminis absolvant, quid est quod ex illorum paenis timeat aliquis sustinere invidiam? Sicut igitur viatori, quem latro in itinei^e adortus est, si eum pro merito fortiter excipiat, nemo est qui id vitio ver- tat, ita mercatoribus inhonestum esse non potest, quod in juris publici violatores condigne vindicant, quo posthac tutius eodem jure fruantur, Neque hoc magis pugnat cum ratione vitae mercatoriae-, quam id quod agricolas saepe locis peri- culosis factitasse intelligimus, ut gladio succincti aratrum tractarent. Neque enim est interdictum, ut apud TuUium ' discimus, aut a rerum natura aut a lege aliqua atque mo- DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 309 re^ ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artes nosse liceat. Quanto igitur magis id probandum est, cum ars altera est ab electione, altera a necessitate assumitur atque ita comparata est, ut priori inserviat, quod sine hac illa ob- tineri non possit? Neque vero Atheniensibus tantum, ut historiae nos docent, aut Carthaginiensibus hodieque et antiquitus ipsis Lusitanis usitatissimum fuit mercaturam armis munire, sed et veteres Batavi, sanctissimi et innocentissimi viri et quos imitari posse pro summa virtute est, exempla posteris ejus rei insignia reliquerunt: quorum e multis unum referam. Olim maritimae Germanorum civitates, quo nomine -^»»« »43». veniunt Lubecca, Hamburgum, Gedanum, Lunoburgum, Vismarum, Rostochium, Zunda et aliae, quibus Prutheni accesserant et Hispani Venetique (nam et hi tum septentrio- nem navigabant), aucupatae dissidiorum causas, quarum inter aemulantes mercaturae causa numquam penuria est, Batavos nuUo belli paratu maria permeantes coeperunt spoliare, oc- cidere aut in durissimam captivitatem abducere. At illi, qui gravissimis vexati injuriis cuncta tamen ante vim mallent ex- periri, decretis legationibus res repetunt ac jubent eas quas dixi civitates, nisi noxae aestimationem persolverent, privatis latrociniis absistere et aperto in posterum Marte secum certare. Cum vero Germanos ut sponte juri parerent adducere nuUo modo potuissent, assensu Principis (erat is tum Philippus ■ Burgundionum primus) cunctis in urbibus armant implentque naves, quibus mox in hostem invecti promulgatis ut plurimum praeliis feliciter non minus quam fortiter depugnarunt, ita ut brevi nuUae in oceano naves praeter Batavicas conspiceren- tur, quae in decus multiplicis victoriae everriculum praefere- bant, purgati maris insigne. Captae uno praelio viginti magnae Germanorum naves, Pruthenicae tres, caracca Veneta una referta opibus, quae inter illas versabatur: haec in Zelandiam avecta est. Altero deinde conflictu tres aliae naves magnae molis in potestatem venerunt. Captivi honestissime habe- SIO DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV.

bantur, cum interim Batavi, si qui in hostium manus ante venerant, foedissimis custodiis macerarentur. Praedam victores sortito divisere: et tantum erat, unde non priora modo damna resarciri sed et belli impensae mediocriter sustineri possent* His malis victae civitates Germanicae, cum verum esse me- tuerent, quod vir eximiae apud illos auctoritatis praedixerat, Leonem ab ipsis irritari, quem semel excitatum haud facile sopirent, ad pacem orandam venerunt. Nec difficulter impe- trarunt ab illis, qui in justa ultione et egregio quamvis belli successu patentem semper habuerant animum concordiae. Ne soUicite nimis externa quaeramus; in hoc uno exemplo do- mestico multa sunt documenta. Videmus in suscipiendo bello justitiam, in gerendo fortitudinem, in deponendo aequitatem. Igitur eidem et vincendo misericordes et praedando abstinentes erant. At si quis res Indicas a nobis ante descriptas cum ista narratione conferat, ejusdem ingenii mores mansisse centum et sexaginta post annos haud dubie fatebitur. Haec igitur honesta est ultio, quae juris sui consequendi gratia comparata est. Hanc eamdem mercatores Batavi in Lusitanos merito usurpant. Quamquam non illorum duntaxat causa, sed publica et sociorum agitur. Publica, tum quia magna aliqua negotiatione opus est, quae et plebem et aerarii vires sustentet, tum quia gentem Hispanorum, quae in vestigiis dirutae patriae dominationi solium sibi quaerit collocare, ubique terrarum et opprimi et everti omnium interest, ne quando ad subigendos Batavos extremus etiam orbis tributum conferre cogatur, • Etiam sociorum, hoc est regum populo- rumque Indiae, quos Lusitani ob hoc unum, quod Batavis inimici non sunt, ferro et flammis prosequuntur, Testantur hoc Bantami periculum, Machianis cineres, Bachianis solitudo. Has ergo injurias sine summa infamia remittere nemo potest. Quid enim turpius, quam aut patriam nobiscum, aut socios pro nobis periclitantes prodere? Romanis olim dictum scimus ^: DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 3II ibi socios quaeratis ^ ubi Saguntina clades ignota est. Ita, mihi credite, vela Hollandorura, ita appulsus Indi quasi fatales ac funestos exhorruissent, ita contactus ipsos aut fu- gerent homines, aut etiam fugarent, ni visum esset Deo Ba- tavam virtutem per Europam omnem clarissiraam, Asiae etiam gentibus ostendere et ingens dare exemplum, minime illos decipi, qui Batavorum fortitudinem et fidem prae Lusitanorum perfidia et ferocia sequuntur. Ac me sane per omnera belli istius historiam, quod ultra tricesimum annum jam trahitur, nulla magis exerapla ducunt, quam fidei sociaiis. Hanc Lugdunenses, exhausta malis civitas, inter hostium arma et deficientes cibos et quidquid cibum egestas fecerat, tamen non prodiderunt. Hac moti vicissira caeteri in sua arva suasque fruges oceanum vocaverunt. Haec est quae Angliam communi Marte defendit: haec eadem Galliae laboranti auxilia submisit. Haec domi utilis, apud finitimos honesta, at in ultimo illo terrarum recessu etiam necessaria est, ubi ignotos ante nisi per virtutes nosci non convenit. Non est quidem cum illis gentibus religionis, ne foederum quidem societas, sed est illa naturalis inter homines necessitudo, est etiam peculiare com- mercium, columen illud reipublicae reique farailiaris. Et sane si sperandura est fieri posse, ut resipiscentes aliquando Christianara accipiant institutionera, non ea spes in excidiis urbiura, suppliciis populorum, sed fidei et bonitatis et clementiae exemplis sita est. Jam vero si Lusitanorum ex altera parte ingenium respicimus, quis est, qui negare possit illos summis Batavorum beneficiis etiam post injurias invitatos adeo nihil remisisse ex veteri saevitia, ut illa ipsa bonitate non in con- teratum modo, sed inperfidosetiam conatustotiesabuterentur: ita ut non frustra praestantissimus historiae auctor ^ affirraa- verit, illos praecipue, qui nulla de causa aliquera injuria provocarunt, nullis postea benefactis raitigari, quorainus 1 Thucyd. lib. 3. [c. 40. in fine.]

3ia DE JURE PRAEDAE. CAP XIV.

eumdem, qiiem semel odisse ultro coeperant, ad internecionem usque persequantur. Adversus tales igitur homines ut leniter agere nec periculo nec timiditatis probro vacat, ita se ulcisci quia necessarium etiam honestum est. Novimus enim mores Hispanorum, qui belli hujus quod in Belgio geritur initiis, cum illis aliquo modo parceretur, nullo ipsi abstinuerunt cru- delitatis genere, nec prius deterriti sunt, quam paria in ipsos decernerentur. At in India ne hoc quidem contigit. Quis nescit injuriam quamlibet corporalem omnem bonorum jacturam infinito anteire ^? Illic autem tum Batavi discerpantur viri, ad remos addicantur, ipsorum contra captivis et vita salva est et salva libertas. Atqui aequum fuerat eos graviora quam fecerant perpeti, ut qui priores nec irritati tam immania edidissent exempla. Haec vero ultio sanq. dici vix meretur. Castigatio tantum est, qua discant immites animi, quam gravis sit aliis rerum suarum jactura: non solos tangit Atridas Iste dolbr, Quoniam vero honestum in praedae captura praecipue ex fine spectari supra dictum est, referri huc debet quod alibi probavimus, omissis plurimis opimae satis praedae occasioni- bus, nautas Batavos eam suspicionem procul satis a se removisse, ut nuda praedae cupiditate aggredi tanta pericula credi non possent, cum palam sit quidquid fecerunt, hac de causa fecisse, quod Lusitanos quaestus avidissimos non alia ratione videbant posse coerceri. Praeterea ipsa praeda non lucrum afFert, sed damnum reparat, quo nihil potest evenire honestius. Non autem fraudibus uUis, non perfidia, quae tamen poterant in Lusitanos non injusla videri, ne furtivis quidem circumventionibus, sed palam publico Marte pugnandi copiam fecerunt i' et quidem saepe pauci cum copiis immenso majoribus, ea animorum virtute et corporum robore, DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 313 ut praeter justitiae laudem fortitudinis etiam decus merito sibi vindicent. Neque vero dubitare licet, quae facta vitu- perium, quae contra gloria sequatur, et quae in utramque partem sperari debeat generis humani existimatio. Memi- nerimus exprobratum HoUandis fuisse ab Indis nobilibus, quod primo itinere dum paci student, quatuor naves uni Lusitanorum caraccae vela submiserant. Mcminerimus in- citatos esse eosdem a Sinensibus, ne eousque famam con- temnerent, ut socios Macaiintem ad urbem in patibulum sublatos marique ^ubmersos, se quidem invitissimis, inultos paterentur. Tum vero animo repraesentemus festas Bantamen- sium acclamationes, qui imminenti excidio subtracti Bata- vorum virtute, classem illam victricem ut unicam suae salutis auctorem salutarunt. Quanta hinc fama per insulas? quantus in hostes terror? Quod vero regis Jorensis gaudium, cum captae caraccae transtris jam securus, jam vindicatus insiste- ret? Haec illa sunt facta, quae gloriam Batavae gentis in ulti- mos mundi terminos extulerunt. Fatendum enim, fatendum est: et quis nescit? HoUandorum nomen ante haec bella exi- guis notitiae finibus contentum fuit. Freta duo, in septen- trionem Cimbricum, in occidentem Gaditanum res eorum famamque rerum incluserant. Hostis Hispani celebritas ali- quantum profuit. Innotuit enim longius positis, in ultimo oceani angulo exiguam esse nationem, quae non dubitasset Hispanicam magnitudinem in se irritare atque etiam feliciter tot per annos retundere. Postquam ad Indos ventum, habita ibi Hollandorum ratio, qualis haberi mercatorum solet: lau- data fides et industria, et quod tantum maris enavigassent commerciorum gratia. Sed praeradiabat fiilgor eximius His- panorum, qui domitores totius prope orbis et soli hominum invicti credebantur. Oderant quidem Lusitanos Indi, sed interim metuebant et venerabantur etiam, sicut audimus apud barbaras gentes Genios malos obhocunum, nenoceant, coli. Insulas et littora, quae imperio non poterant, auctoritate et 3l6 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV.

horum subtilitati, praeterquam quod ratione nulla nititur, cap, I. in ita commodissime occurri potest, si dicamus, quod alibi de- conei. IX, monstratum est, pnmo ac per se, ex bello quod mandato pu- blico administratur, praedam ad rempublicam pertinere: sicut autem hanc ipsam a republica emere, ita dono accipere ho- nestum est. Et apud Homerum hac de causa, quod de praeda publica singulis virtutis ergo attributum est, modoxuSo^, modo ykpxt; honestissimis vocabulis dicitur. Quare cum Ordines mercatoribus praedam concedendo testati sint se ita censere, ipsorum cura atque impensis egregiam operam reipublicae navatam esse, dum hosti communi vires adimuntur, eamque ob rem velle se gratitudinis causa ipsos eadem praeda remu- nerari, nonne quidquid inde pervenerit, hoc praemium bene meriti in patriam existimandum est, quo quid tandem potest esse praeclarius? Praeterea vero quae invidia est tantum ex hostibus consequi, quo damna et impensae ad instruendas armandasque naves factae et porro feciendae ab iisdem recu- perentur, sine quibus esset ut eas impensas facere nemo co- geretur? Nam si quis rei naturam diligenter consideret, nihil hoc differre inveniet ab his, quae per rem judicatam nobis adjiciuntur, in quam veniunt et damna et impensae, quae non raro exsecutoris manu etiam armata consequenda sunt. IUud igitur constitutum sit, sicut acquisitio justa fuit, ita nihil esse cur possessio minus honesta judicetur.

C A P U T XV.

C A P U T XV.

Pars I. Utilem esse praedae hujus capturam, in qua INSERUNTUR PROBLEMATA.

I. Omne justum utile.

II. Omne honestum utile.

III. Utile praecipue quod statui reipublicae CONVENIT.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 317 IV. Utile PRAECIPUE PRODESSE SOCIIS.

V. Utile PRAECIPUE NOCERE HOSTIBUS.

VI. Utile QUOD FACILE.

Pars II. Utilem ESSE PRAEDAE HUJUS POSSESSIONEM.

Epilogus.

Jam de utili videaraus loco postremo. Non dubito autem, quin futurum sit ut multis haec tractatio supervacua videatur, qui cum utilitatem lucris metiantur, neminem putabunt igno- rare, quam sit utilis praedae comparatio, unde rei familiari tantum accedat. Verum ego, qui ita accepi, eam demum P^rs i. veram esse utilitatem, quae ab honesto et justo numquaiji sejungitur, sicut ista si abessent, hominis existimarem profliga- tissimi utilitatem ostentare, ita nunc cum adsint, hanc etiam non aliunde, quam ex illis' derivaverim ^ Nam et alibi * ostendimus hominem justum vel praecipue sibi utilem esse, Probiemai. unde et Plato in justitiae laudibus ' non modo gloriam sive avho^ixv^ sed et voluptatem sive utilitatem spectandam putat. Similiter ad honestum quod attinet, sive hoc ipsum cum utili probiema necessario conjunctum perversa quaedam et vere humano ge- neri funesta ratio divulsit, sive in cunctis quae utilia dicun- tur, id quod honestum est excellit maxime et praeponderat, illud sane inter omnes, qui bonos se haberi volunt, facile constabit, nec quidquam quod turpe est, revera utile esse, nec quidquam quod honestum est, non hoc ipso expedire. Quam. in partem plurima a TuUio Officiorum libris * dicta sunt, apud quem et haec invenitur argumentatio: quidquid justum est id utile: quod autem honestum idem et justum est: ex quo efficitur ut quidquid honestum est ^ idem sit utile.

1 ex cap. 12. 13. et 14. ^ supra in cap. i. ec princ. cap. a. ' in dialogo de justo. ^ lib. 3. passim ec lib. 3. de finib. [c. 21. §. 71.]

3l8 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.

Nemo autem hoc negare potest ^ cum Epicurei ^ etiam, summi commodorum suorum defensores ^ dicant ovic eivxt vihsccg ^ijv iv€V Tov KxXug kx) hycxlccq l^tjv, non possejucunde vivi, nisi et honeste et juste vivatur, Praecipue autem cum honesto conjungi amat utilitas illa, quae communis et publica est *, quam et jurisprudentes ' plerumque respiciunt. Primum igitur sici^t omnis justa acquisitio utilis est et ex eorum genere, quae severissimi philosophorum Trpoyjyfiivx vocant, quasi dicas praeposita ^ quia divitiae multarum rerum sunt efFectrices, ita et praeda, quae dum justa et honesta sit, neutiquam spernenda est, ou yxp xttSjSXi^t iar) Ssuv ipiJoiSix Soopx *• ' Nam nec despicienda Deum sunt inclita dona. •Ostendimus * enim Deum inter caetera, quae piis confert beneficia et hoc numerare. Utilis est igitur vel hac maxime de causa, quod isti qui sic honeste locupletantur pluribus etiam prodesse possunt, et quia reipublicae interest cives habere opulentos. Tum quatenus pars praedae ad rempublicam pervenit nullo ejus sumtu, utilissimum hoc est istis maxime aerarii quod tam gravi bello atteritur ^ifficultatibus. Romani plurimos per annos ad continuos bellorum usus coacti sunt tributa conferre, quod etsi diuturnitas ipsa grave effecerat, tamen necessitate tolerabatur. Sed victa Macedonia tantum ex praeda in aerarium relatum est, ut ex eo cives fuerint immunes, nec ad coUationes uUas postea vocarentur. Ita quae secuta sunt bella devictarum gentium impensis admini- strata sunt. Ego quid Batavis in posterum sperandum sit non praejudico. lUud omnes fatebuntur, quatenus fieri potest utilius aerario ex hostium quam civium facultatibus succurri. Probiema Optimc philosophi * in utilis pertractatione praecipue docent DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 319 assuinenda esse uniuscujusque reipublicae instituta et mores et proprias utilitates. UniversalUer verum est ad summam rempublicam navium exercitionem pertinere *, ita ut qui advehendae annonae rerumque necessariarum causa absunt, fere reipublicae causa abesse intelligantur •. Quis autem rerum Batavicarum adeo ignaru^ est, qui unicum iHarum columen, decus ac praesidium esse nesciat navigationem et mercaturam? Inter omnes autem negotiationes Indica «t dignitate et magnitudine et utilitate facile primas obtinet. Postquam enim Hispanorum feritas commercia abrupit, la- bascenti jam mercaturae Deus, ipse Deus, inquam, singulari beneficio orbem istum Batavis aperuit. Potuit quidem aeterna bonitas etiam Indis consuluisse, quos horum exemplo animatos voluerit adversus terrorem Hispanici nomiijis, utque simul occasio patefieret addiscendae religionis verae et simplicis: sed quin et ipsis opportune prospectum sit, monstratis re- gionibus unde eadem illa peterentur, quae pretiis multo ma- joribus, inter graviora terrae quam maris pcricula diu petita jam ne &ic quidem hostilis immanitas concedebat, dubitari nequit. Nonne enim mirum ac pene incredibile est, decem per annos, quibus in Orientem navigatum est, inter incerta tempestatum, ignota maris, portuum incognita, dispositas ubique Lusitanorum insidias numquam factum^ utclassisulia omnino inanis rediret, ne sciiicet, quod alioqui timendum erat, dejicerentur animi inque ipsis primordiis, quae rerum magnarum difficillima sunt, conatus iste tam salutaris oppres- sus interiret? Unde mihi non humano duntaxat consilio sed pcne divina quadam felicitate foederati Ordines, patriae parentes, videntur prudentiam suam huc intendisse, ut In- dicas societates, quas in imperio suo diversas et hoc ipso