animo excidit? Num illae funestae domino naves Spinulanae? Enimvero quis aut fortior aut famae ingentior Andrea Fur- tadone ductor hosti dabitur? Et hic tamen ad Bantamum fusus fugatusque est: nec ullum tam inaequale iniri potest certamen, quam* fuit sex navium exiguarum, si compares, cum illis supra triginta tam magnis tamque validis. Quot interim navigia Lusitanorum capta, mersa, incensa sunt? Ut caetera taceam et maxima loquar, praeter eam quae inter Spilbergium et Anglos divisa est, tres jam caraccae, quas DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 331 naves cum dico quasi arces, imo oppida et qaidem hominum plus septingentorum 9 intelligi par est, in manus venerunt. Una ad Helenae insulam a Comelio Sebastiani superata Zelandis obvenit. Altera est ipsa quam Hemskerckius adduxit. Jam tertia ad Macaiintem a navibus Warwicianis victa et spoliata est. lUud vero multo etiam illustrius, quod tota classis victa, Jora liberata, rex amicissimus obsidio exemtus est. Nam ex classe eadem Warwiciana naves duas cum celoce Jacobus Petri Patanam devehens, reginae illic propensissima in Batavos studia nutriturus, in ipso itinere Jorensis regni amnem a Lusitanis teneri videt, qui secum habentes galeones duas ^ fustas autem aliasque naves longas supra viginti quinque, omnia ingenti terrore impleverant. lUe qui ne integrum quidem sibi exis- timabat socium Principem in eo periculo deserere^ conserit pugnam, quae ad serum usque diem producitur, donec fusi hostes altum petiere. Qua tum gratiarum actione rex ipse coram victrices in naves adveniens sociorum fidem jam ite- rum expertus extulerit, longum sit dicere. Ne sic quidem satis, sed iterum quaesitus hostis et longum post certamen galeonum utraque corrupta, ita quidem ut vix Lusitani re- migio effugerint. Tot igitur tamque praeclarae victoriae de Lusitanis contigerunt: et sunt qui adhuc eos metuendos pu- tent?Imo perge, perge,gens nautica et illud ex oraculo non Augusto olim ad Actium % sed tibi dictum puta: Nec te quod classis centenis remigat alis Terreat: inyito labitur illa mari: Quodque vehunt prorae centaurica saxa minantes, Tigna cava et pictos experiere metus.
Frangit et attollit vires in milite eausa^ Quae nisi justa subest ^ excutit arma pudor^ Quoa ultimum profecto verum est et huc maxime pertinet. Scit nauta Batavus pugnare se pro gentium jure, hostes contra * Prop. lib. 4. eleg. 6. [vs. 47. seqq.]
33^ DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.
hominum commercia, illos pro dominatione, se pro sua atque aliorum libertate, illos insita malefaciendi libidine, se et diu et saepe calumniis, crudelitate, perfidia lacessitos. Summus apud Graecos orator: uTrip fiev av &v 6>MTrmTxi^ f^XP^ ivvxrov TTcivTeg TroXefjmfnV TTspt Si rov TrXsovaxralv y ovx ovrag. Pro his in quibus injuria afficiuntur omncs quantum omnino possunt dcpugnant ^ at proptcr alicni cupiditatcm non itcm. Et Alexandri Imperatoris vox est imperatoria: rl fj^isv xpx^iy aHljccov Ipyoov ovK AyvifjLOvx sx^i riiv TrpoKAtja-iVf ro Sf rov^ ix^ovvTxg &icor a-eUo^Sxij fx rs tjJ^ a^xdijg avvsiiiia-sag ^x^i ri dxppiKeov^ kou ix rov fiil aHiKelv 9 ^AA' ifjt^vvourtxi vvipx^st rb svsX^tti. Ejus a quo cocpit injuria provocatio maximc invidiosa cst: at cum dcpclluntur aggrcssorcs, sicut bona conscicntia fiduciam sccum fcrt, ita quia dc vindicanda ^ non dc infcrcnda injuria laboratur, spcs ctiam adsunt optimac. Brevius autem, quae hactenus de utilitate dicimus *, Ordines Hollandiae decreto suo in summam colligunt palamque faciunt,dum inLusitanos pugnatur, divina gratia defensam auctamque navigationem et negotiationem, liberata regna atque urbes amicas, insignes victorias et com- moda ex hostibus reportata, queis etiam majora exspectari, eaque omnia sine uUo reipublicae dispendio ad hostium per- nitiem magnaque damna, ad honorem, commodum, existi- mationem foederati Belgii et ejus civium summopere pertinere.
Pan iL Quemadmodum vero Lusitanos affligi bello et spoliari, sic praedam mercatorum propriam esse non ipsorum magis quam patriae interest, Cum enim aerarium bello tam longo tamque difficili multiplicibus impensis exhauriatur, praecipue vero rei maritimae gravia sint onera, nihil commodius accidere potest, quam ut hostium vires infringantur sumtibus priva- torum. Sumtus autem sapiens non facit, nisi periculum justo commodo pensetur. Rectissime igitur Ordines fecerunt, qui ut caeteris in rebus omnibus Indicam negotiationem fovent, » V. 3ph. Met. Pracf. ad. Osorium.
DE JURE PRABDAE. CAP. XV. 333 ita quae capta sunt societatis impensa atque periculo non aliis, quam ipsis cedere aequum et ex usu publico existimant: ut ex formula videlicet versus Propertiani *, imo ex naturali ratione Praeda sit haec ilHs quorum meruere labores. Quare qui tam bonam utilitatem negliget, nimium prodige utetur occasione ac fortuna. Quod enim belli, id est gen- tium jure, quod Ordinum, hoc est summi magistratus con- cessione, nostrum sit, id non statim sumere grata, utdicitur, manu stolidae prope dixerim contumaciae est. Quare credibile est nuUum fore qui in ea sententia persistat, ut possessio- nem hanc refutet atque rejiciat, aut si qui erunt, eos futuros a quibus exemplum nolit sumere homo recte erga Deum et patriam animatus. Sunt enim, sunt profecto Batavi hanc in partem leniores, quod a civibus hostiles interdum voces audiunt et patiuntur. Rem sane dolendam, eo impunitatis deventum esse, ut sint qui jactare audeant Lusitanis omnia licere, ipsis nihil. Quibus ego pejus nihil habeo quod im- precer, quam ut salvo imperio et republica incolumi in eorum manus deveniant, quibus tantopere favent. Sed illa vanilo- quentia seu malevola potius causae publicae detrectatio legum paenis et diligentiae magistratuum relinquatur. Nobis errantes instruxisse satis est. Qui igitur lucrum recusare potuissent, quia se aliter justitiae et conscientiae non arbitrarentur satis- facturos, hos si qua ratio, si qua movisset auctoritas, argu- menta et testimonia, quae in prima tractationis parte adducta sunt, efficere potuerunt doctiores. Esse etiam hunc quaestum honestissimum homini non pertinaci satis persuasum ex su- perioribus puto. Ac si qui sunt qui praecipuum habent utilitatis respectum, hi quid possint contra praedam obten- dere videamus. Neque enim illud credo dicet hic quisquam, male parta male dilabi, nec tFansferri ad posteros quod 334 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.
turpiter quaesitum est. Nam et nos huic sententiae libenter assentimus, imo etiam si fieri posset, ut injustas possessiones tueretur fortuna et longi temporis firmaret auctoritas, utile tamen esse negamus quidquid ab honesto et justo discrepat. Cum vero in hac quaestione contra se rem habere certissimis rationibus jam ante comprobatum sit, necesse est illam qua- lemcunque conceptionem velut subtracto fundamento dilabi. Contra enim verissimum est nuUas fere possessiones esse antiquiores, quam quae ex bello obvenerunt, et in his fere gentium omnium securitatem consistere, ut in OfHciis ^ etiam Tullius demonstrat. Itaque saepe apud auctores occurrit, juste possideri quidquid armis sit captum ab hostibus: id justo titulo, id justa causa ad successores transmitti. Quod ipsum et Romani ad Auruncos de agro Ecetranorum respon- derunt; qui et Volscis dixere non minus haec nostra esse, quam quae dono accepimus: hoc forte intuiti, quod qui belli aleam utrimque subeunt ita quasi contrahere videntur, ut capta cedant capientibus, nec sit iniquum eum qui vincere voluerit, si contra ceciderit, victi ferre fortunam. Operae pretium est ipsa quae hanc in rem usurpat Dionysius Hali- carnasseus * verba describere: in oratione Titi Largii, Srt 'PafjMloi KxKkl(rrxq v7ro^afi(3civofMV Knli^sig sJpxt kx) 'iiKxic^irxg, S^ hf KOTa^x^f^^ TTOXifJUf) Kx(36vr€g kx) vofiqSf kx) ovk xv vTTOfiel' vMfi^ fjuoplcf, rviv dperiiv xCpxvhxi^ ^xpxSivreg xirrx roT^ inroyMr hviti(ri* Koivaviirioy rs ^ia-i kx) roT^ ix rovruv yevofjLSvot^ KxrxXiTitv AycaviovfJLsdx. vvv il vTrxpx^vrcov j^dif arepifrifAsix kx) ixvrovg 07X TokBfjJovg ^xd\ljof4^; Romani honestissimas justissimasquc eas credimus possessiones, quas belli lege captas habemus, neque vero induci possumus, ut stulta facilitate deleamus virtutis monimenta, eadem illis reddentes, quibus semel perierunt, Qui ergo in hoc communi ope certandum credimus, ut ejus- modi plurima ad posteros transferamus, nunc quae parta D£ JURE PRA£DAE. CAP. XV. 335 tencmus 9 his nos spoliari paticmur inquc nos ipsos ca con- stituemus ^ quac in hostes constitui solent? In responso ad Volscos ^ 9 VifJLsl^ ii icpxrlTTXQ nyoifisicL xnitreig, &g av 7ro?JfACf) xpctni^avTeg Xifiafuv^ oure TrpSrroi xxTOtffnntrifJLSvot v6fMV rivis, oike aifrhv civ$fid)7rav iyovfievot elveu fiiX)iOv i) ou^ Ssavj STrotvrig n xx) '^Mifv^ Kx) ^xpfiigoug itioreg otxn^ xP^f^^ov; ouk otv iviolijfAev ufjuv fjM>MKOv oviiv» oiy&v iTroTTOtlfjfi&^ ht rav iopuxnirav. iro^Jiij yotp av eh Kotximg el rtg ot fjterot iperijg xot) miipelotq IxnitrotrOt rxvroL V7ri iei^lotg xot) fjtaplotq a0xtpeieivi, Nos autcm optimum judica-- mus posscssionis gcnus^ quod cx hostc captum acquisitumque cst 9 cumquc non ipsi primi id jus statuamus, scd a Diis vcrius quam ab hominibus profcctum, omniumquc gcntium tam Oraccarum, quam barbararum usu comprobatum scqua^ mur 9 nihil yobis per ignaviam rcmittemus nec bello partis absistemus. Maximum cnim hoc probrum foret, quac vir^ tutc ct fortitudinc quacsita sunt, ca pcr incrtiam aut for^ midinem amittcrc. In responso Samnitum ^, Tro^ifJtCf) xpxm- 70tvrav ^fiav^ o^Trep i<rr) v6fji,o^ xnia-ea^ iixottorxrog* Cum armis obtinucrimus 9 quac lex acquircndi justissima cst. In oratione Fabriqii ', ixehit fJtiv ye r^ xr>i<Tei xot) ri fiei^ iiiovviq TOteT<rdou rocg a^ohotv^etq Trph^ r^ xot>Jag xoti itxotiag 7r6^ov?y; In illa cnim ac- quisitionc (de bellica sermo est) cum justum honcstumque incrat^ tum vero delcctationis plurimum. Quodsi per se possessio ista suspecta esse non potest^ restat ut ex post facto aliquid metuatur, puta 9 si quando res ista in judicium veniat, Sed judicem fingere oportet aut Hispanum, aut alium quemlibet, Pessime sane de patria speraturus sit^ qui illud fore crederet^ ut Hispanis sedentibus etiam de praeteritis actionibus Batavi causam dicere debeant: quod si fieri pos- set (absii: tam dirum omen), non ista duntaxat praeda, sed omnes quotquot sunt Batavi cum bonis suis perierint. Nimirum Nulla manus belli mutato judicc pura cst *.
336 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.
At forte manente bello,redintegratis cum hoste commerciis, metuat aliquis ne res suae hac de causa detineantur. Quasi vero non antequam haec fierent idem fecerit Hispanus, aut novo hoc praetextu egeat. Praeterea non satis video cur quisquam, cui Indica negotiatio tantum affert et plus in dies ostentat compendii, alteram illam malit tot periculis et hos- tium malitiae obnoxiam. Aut denique eundum non est, aut tum demum eundum est, cum Hispani Batavorum mercibus carere non poterunt. Quodsi tamen ad veterem redibit per- fidiam, non haec mercatoribus scribetur dica, quod praedam possideant (quis enim partitus sit, quis contra recusaverit illic sciri non potest), sed quod contra edictum regis Hispa- niae cum Indis negotiationem exercuerint. Quid enim? an nescimus ab Hispano proscripta esse nomina eorum, qui huic mercaturae praefecti sunt? neque tum caraccam ceperant; sed tantum illi capital visum est cum.Indis celebrare com- mercia, ut quam poenam de hominibus sumere non potuit, ^yj^'"-^^^ eam qua maxime potuit ignominia adumbraverit. Atque arffc^ii' ^^^^^ praedae ipsius nomine, si manifeste injusta sit, ut P' ^- forte Hispanis videri poterit, non illos duntaxat teneri qui perceperunt, sed omnes auctores atque suasores, et quidem in solidum, et ex regula restitutionum et jurisconsultorum auctoritate monstratur 1. Hispano igitur judicante cum nihil sit impunitum, non est cur quis hoc unum magis quam cae- tera formidet: quin in eo potius laborandum, ne ad illum umquam arbitrum veniatur. Sin autem judicem imaginamur non hostem, sed pacatum aliquem Principem populumve, primum vanus est ille metus, cum pignerationes sive repres- saliae numquam concedantur earum rerum gratia, quae inter bellantes actae sunt. Et quamdiu bellum injustum non est declaratum (contra Batavicum autem nemo pronuntiavit), * Joh. Lupus de bello. §. si bene advertas. Wilh. Matth. in i. req. sub tinem. Snmm. Ros. in v. Bellum. n. 6.
DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 337 capta ita juste retinentur, ut in controversiam trahi non pos- sint. Praeterea suis quisque civibus, non extraneis, per repressalias consulit: haec autem res ad Lusitanos pertinet. Quod si aliquem nobis proponimus addictum Hispano et qui illi omnia studeat gratificari, nae apud ilhim judicem non tam praedae perceptio, quam sumta in Principem arma, In- dica negotiatio multaque alia simul luenda aut simul defen- denda sunt. Nam praedae perceptio in tantum potest obli- garc, quanti praeda est, non ultra: itaque haec restitutio lucrum eripit, damnum non infligit. Caeterorum autem, quae crimini ducentur, infinita erit aestimatio. Insuper ea est repressaliarum natura, ut factum civis cujuslibet aherum quemvis ejusdem reipublicae comprehendat. Nihil igitur hoc nomine plus illis qui partem ex praeda perceperint, quam qui non perceperint, metuendum est. Praedam igitur non agnoscendi nuUa est ratio. At si quis agnoscat quidem ali- quatenus, sed alia religioni aut timiditati suae remedia quae- rere velit, is geminet errorem. Quod enim agnoscitur aut retinendum, aut transferendum est. Retineri autem duplici animo potest, aut ut hostibus, ex quibus captum est, resti- tuatur, aut ut sua cuique causa sepositum sit. Veteribus dominis reddi quod captum est nec potest, nec debet. Nam ubi illi invenientur? An forte expectamus ut ex India, aut Ulyssipone veniant hostis subditi, qui ex jure manu conser- tum, ut dicitur, res repetant? At illi quidem omnem recuperandi spem ex animo projecerunt, ut qui se palam fatean- tur id passos, quod jus belli tulit: contra autem ridiculi sunt, qui de eo jure ambigunt, de quo ne hostis quidem controversiam facit. Satis enim patet eum, qui bona fide bellum gerit, ad restitutionem ne in conscientia quidem obli- gari. Neque vero debet illis praeda restitui, ut maxime possit. Faciunt enim contra jura et majestatem populi > violant, quo- 22 i 33* DE JURE PRAEDAB. CAP. XV.
rum opera hostes pecunia aut qua alia re juvantur. Quod si ipsa id conantes patria alloqueretur, nonne hoc diceret? Om- nes boni cives hoc agunt, hoc laborant, in hoc sanguinem fortunasque suas profundere non dubitant, ut hostibus ademta omni ad nocendum facultate, me constituant quam beatissi- mam. Itaque vitam eripere pertinacibus, opes etiam erranti- bus, quibus in meum scilicet exitium abutuntur, utile mihi atque adeo sibi gloriosum existimant. At vos etiam quae belli fortima jam inimicis abstulit, ad eosdem redire vultis, ut scilicet quantum mihi decrescit, tantum illis accedat, qui non ignorantia aut errore aliquo, sed sua ambitione, sua impulsi avaritia in. meam pemitiem vestrumque singulorum omnes ad unum conspirarunt? Haec si quis audiret, nihil ut opinor haberet aliud, quam ut culpam agnoscens seductum se potius falsis rationibus, quam sponte in patriam impium feteretur. Reddere igitur hosti cum non liceat, an secessim habere a caeteris suis rebus aliquam in partem prosit, inspi- ciamus. £t hoc quidem si fiat ideo, ne praedam admiscendo inquinentur caeterae facultates, ridenda magis quam confu- tanda est superstitio: nisi forte credimus sicut in scabris ovi- bus, ita in male partis rebus de nummo in nummum vicinitate quadam serpere contagium, ac non potius patrimonium quod- dam universitatis esse nomen et hoc ipsum, quamvis loculis et fiscis distinctum, rationem eamdem obtinere \ Quare sicut juste partis, in quibus et praeda est ex bello justo, recte augetur atque omatur, ita non recte quaesitis, etiamsi lon- gissime haec seposita atque amandata sint, non potest non contaminari. Hoc enim unum quaeritur, velimne illa in rerum mearum numero esse, an secus. Non possum autem extra res meas habere videri,quod etpercipio tamquammeum et servo. Enimvero si quis idcirco separet, ne quaerendum ^ Bart. sol. macrim. [D. 24. 3. a.] n. 17. Dd. in 1. frater a fratre. flf. de cond.
D£ JURE PRA£DA£. CAP. XV. 339 aliquando habeat, ubi ad restitutionem judicio cogeretur, praeterquam quod rem metuit, quae numquam aut sane num- quam praecipue metuenda est, ut ante diximus, insuper in juris cognitione graviter labitur et damno suo favet. Multo ^Jyp*'?f' enim facilius cogetur quis restituere eam praedam, quae pe- ^^^^' ^^- nes se exstet, quam quae jam consumta sit ^, cum hanc bonae fidei praemio cedere compertissimum sit. Nihilo plus agunt hi qui agnoscunt quidem praedam sed alio transferunt. Nam si vitium rei inesse imaginantur» id quidem nuUa alie- natione purgari potest, quod cum legibus etiam constitutum sit ^, tum vero in conscientia multo magis obtinet. Quare qui mala fide praedam percepit, cum scilicet eam injustam crederet, is ad restitutionem perpetuo tenetur, ita ut tradant magistri nec vendendo nec donando eum liberari, etiam si res in millesimum possessorem translata sit •. Si quis vero existimet ideo se minus praedae participem dici posse^ quia priusquam ejus quidquam contigerit, jus omne alteri resig- nasset, expers est etiam vulgaris jurisprudentiae. Quod enim mea concessione ad alterum pervenit, quamquam brevi, ut dicitur, manu transfertur, tamen quin meum fuerit, negari non potest. Alioqui nihil ad nos omnia illa pertinebunt, quae per procuratores nostros accepta et expensa sunt. Eos autem qui alienant necesse est aut in pauperes erogare, aut dare societati, aut alteri cuivis. Qui pauperibus donat idem facit ac si Deo donet: est autem hoc inprimis laudabile.
Quid enim justius, quam in obventione satis insperata ag- noscere ejus beneficium, cui soli debetur bellorum victoria? Itaque non Judaeis tantum, sed et Graecis et Romanis et aliis gentibus in more positum fuit, decimam aut aliam prae- due partem consecrare. Sed eo ipso satis intelligitur necesse non esse, ut omnia resignentur. Nam et Abrahamus *, qui > Vict. de jure belli. n. 33. * Inst. de usuc. §. Airtivae. [I. a. 6. §. a.] • Silv. in V. Bellum. §. 10. Joh. Lupus d. §. si bene advertas. Wilh. Matth. d. loco. * Gen. c. 14. in fine.
340 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.
decimas ex spoliis Pontifici dedit, iion tamen socios aut ad- ministros suis partibus fraudavit, et in Mosis historia ^ diserte scriptum est, etsi liberaliter factae erant oblationes, tantum tamen fuisse praedae, ut ex ea multum sibi quisque reser- varet. Verum etiam atque etiam animadvertendum est is, qui praedae partem Deo attribuit, detne ut suam an ut alienam. Si quidem ut suam, recte, nec ulla nobis cum eo concertatio est, cum quod quisque acquisivit alienare etiam possit. Sin ut alienum, caveat ne Deum, quem placare studet, ofFendat ea ratione, dum ei obtrudit, quod ipse pura conscientia re- tinere se non posse arbitratur. Nam qui pretium meretricium dicari sibi noluit*, satis ostendit nullam sibi placere, nisi ex recte quaesitis liberalitatem, Quo et Augustini ' illud pertinet, furta facienda non esse, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos. At qui jus suum aut societati, aut alteri cuivis transcribunt, sive aliud quidpiam recipiunt ejus rei loco, credendi sunt vendidisse, sive nihil voliint praeter gra- tiam, tamen negare non possunt pro suo habuisse, quod fa- ciunt alienum. Nemo enim potest quod non habet dare *. Siveigitur conscientiam spectamus, siveeventum fori civilis, eodem sunt loco quo caeteri qui perceperunt. Nam ne hi quidem res ipsas, sed pretium accipiunt, et hoc etiam aliis mercibus quotidie permutant. Epiiogus, Multis igitur modis aut fiillunt aut falluntur, qui esse ali- quid fingunt, quominus tutum sit praedam ex hoste Lusitano et capere et detinere. Quocirca mercatores societatemque Indicam adhortor, ne se ullis rationibus, quae profecto fal- sae omnes atque inanes sunt, dimoveri ab instituto patiantur, quod non modo recepto more apud hominum existimationem, sed et divino jureapudconscientiamcommendatum est, quod- DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 34I