SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 31 of 31

Litteras tuas cum magno gaudio accepi, e quibus mihi palam fit, quam benignus fueris erga homines de nave capta. Hoc enim ab imperatore et praefecto merito exspectatur, nec ipse alio modo agam, si quando fiet, ut Hollandorum aliquis in hoc castellum inducatur. Quod vero scribis de hominibus vestris, qui apud Indos in insulis Japonicis degunt, D. Vicarius omnia facit, quae potest, ut illis bene sit; idem aegerrime fert sententiam de Hollandls Macaiinte latam et procuratorem judicii vinctum in carcerem abduci jussit, ut graviter in eum animadverteret. Tu igitur noli irasci universis 358 DOCUMENTA.

358 DOCUMENTA.

Lusitanis: omnes enim fecinus Macaunte perpetratum iniquum et immane putant. Quod conditionem Christianorum, qui miseri et egentes in captivitate vivunt, impensa opera allevare studes, spem mihi facit fore, ut in meamgratiam agere velis cum rege Jorae ejusque fratre Rasa Bonso de Lusitanis et Christianis, quos sub colore pacis captivos abduxit. De mercibus juncae, qua Lusitani, quos cepit, vehebantur, nihil addam, necpostulo, ut mihi restituan- tur, nam inter milites divisas esse probe scio. Sed rogo et obtestor, ut mihi Lusitanos et Christianos, qui illis nullius pretii sunt, recuperare liceat, et Philippum Lobum ac Petrum Mascarcheam ad te mitto, qui hac de re cum rege agant et te obsecro ut eos ab omni injuria tueri et salvos ad Lusitanos mittere velis. Faxit Deus ut ex animi sententia salvi et incolumes in Hollandiam revertamini. Scriptae Malaccae, d. 26 Martii anno 1603.

Fernao dal Buquerque» VIII.

Epistola Capitanei captae galeonis ad Jacobum Hemskerckium.

Deo placuit facere ut praesidio tuo redux Malaccam venirem: itaque dum vita mihi suppetet, te laudabo ob multa fidei et amicitiae documenta, quae per omne captivitatis tempus cum ipseaccepi, tum ceteri, qui mecum erant. £x animo vellem me habere aliquam refectionem, quam tibi dono mittere possem, ut aliquo certe modo beneficia tua rependerem: sed mea egestas et quod in terra aliena apud peregrinos moror, id me facere vetat; ne vestis quidem mihi superest, praeter eam, qua nunc etiam indutus sum: haec autem glandibus e navibus tuis emissis ita discissa et lacerata est, ut am- plius uti nequeam. Itaque supplex peto, ut mihi segmen holoserici mittas, unde aliam vestem confici jubeam: quod si feceris, summum beneficium putabo et ut eleemosynam gratus a teaccipiam: tuautem meminisse velis qua conditione fuerim, cum primum in manus tuas DOCUMENTA. 359 incidi, qua vero cum dimittebar. Quod si hac in re mihi gratificari et aliquid mittere volueris, per praesentium latorem id facere poteris, qui mihi probe tradet. Deus vos salvos et incolumes in Hollandiam reducat. Malaccae, d. 24. Martii, anno 1603.

Sebastiano Serraon.

FFAOXLKr Sisnlofd LMf r