ret, hoc est, quac suas leges, sua judicia, sua tributa suosque magistratus habct: cui proprium consilium propri- aque est auctoritas, ut explicuit Cajetanus et Victoria », ubi docet nihil obstare quominus plures principales perfectaeque respublicae sub uno sint Principe, aut alioquin arctissimo inter se foedere colligatae *. Nisi autem unaquaeque respu- blica belli gerendi haberet potestatem, non esset ad sui defen- sionem sufficiens*, Quare populo Romano bellum jubere licuit et Latinis, Etruscis, Samnitibus, Tarentinis totque aliis Italiae populis, quos cum populo Romano certasse legi- mus*; ut nunc Carthaginienses in Africa taceam, in Graecia Lacedaemonios, Athenienses multasque alias civitates. Idem de Hebraeis veteribus dici potest et de omnibus populis, qui sui fuerunt juris. Hinc post Cunaeum Bartolus • inter duas liberas civitates belliim justum esse affirmat et capta capienti- um fieri. Est et belli publici suscipiendi penes magistratus auc- toritas •. Nam cum respublica suam voluntatem semel in il- lorum voluntatem contulerit, quod reipublicae pro se licet, idem magistratui pro republica ^, Magistratus autem hic in- telligi debet, qui mandatum belli gerendi habet. Habent autem quodammodo omnes, nisi specialiter exceptum appareat, quia ejusdem est jus diccre et jurisdictionem suam tueri, decernere et decreta exsequi ". Id autem sine bello interdum fieri non potest. Praeterea in hostes intemos vindicandi et in externos naturaliter ejusdem est potestatis •. Sed ordo observan- dus est. Nam cum nihil sit in quo reipublicae salus magis quam in bello periclitetur, non est dubium quin ei cui pluri- 64 DE JURE PRAEDAE. CAP. VI.
mum credidit respublica commissam voluerit ejus movendi fa- cultatem. Cumque diversos instituerit magistratuum gradus, non ambigua vbluntatis significatio est, utMn re tam gravi ad supremum magistratum primo loco eatur, hic si habere non possit aut oflScium non faciat, ad secundum: et ita deinceps. Semper enim respublica et defendiipsa vult, etjustitiam exer- ceri, bonique publici procuratio ad magistratus omnes perti- net '. Ubi igitur populus ipse convenire in unum non solet neque hoc ex usu suo arbitratus est, belli movendi auctoritas primo penes illos illumve est, cui aut quibus tota civilis po- testas aut pars ejus maxima mand&ta est. Sunt enim alibi plures ut pars populi aliqua aut optimates: alibi unus qui Princeps dicitur. Unde Augustinus ': Ordo, inquit, natura^ lis fnortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes Principes » sit. Ubi vero Princeps aut abest aut negligit neque lex est quae di- serte vetat, quin possit proximus magistratus iion solum rem- publicam defendere, sed etiam bellum inferre et in hostes ani- madvertere et malefactores etiam occidere ^ non ambigo *. Sed an si tale quid accidat, bellum publicum dicendum sit, dis- ParadoxoH, putatur. Ego quominus sit nihil video: habet enim reipubli- cae voluntatem: quam quidem in bello gerendo pro auctoritate habendam, hoc est, tacitam ejus significationem non minus quam expressam recipi debere, non Cicero * tantum, sed inter theologos etiam Cajetanus * explicat, ex veteri nimirum for- mula: Salus populi suprema lex esto. Agitatum tamen est hoc cum alibi tum Romae aliquoties. Jure cnim Quiritium bellum, communiter certe, nisi ex Populi Senatusve sententia moveri non poterat. Cn. tamen Manlius cum Gallograecis bel- DB JURE PRABDAE. CAP. VI, 65 lum ob calidam intulisset, quamquam illos hostes non \icce- perat, tlon absolutus modo est cum accusaretur, sed trium- phum etiam impetravit. Repudiata et Catonii sententia^ qui bellum istud ^ quod Julius Caesar cuni imperio in Galliam missus Ariovisto et Germanis quodque idem Britattnis intu- lit^ privatum dicebat. Quamquam uon diffiteor et Manlium et Caesarem eo defendi potuisse, qiiod cum g^nti alicui in- dictum est bellum, quicunque ei auxilio futuri sunt tacite comprehendi videntur. Ego vero etiam Decimi Bruti bellum publicum puto, quod ille gessit adversus Antonium, Galliam Citeriorem provinciam obtinens. Et his rationibus atque exem- plis moveor ad repudiandam Innocentii et eum sequentis Bar- toli auctoritatem *: quae sane in causis juris publici aut gen- tium non multum habere debet momenti, praesertim cum nec altera pars careat adstipulatoribus et quidem Hispanis ', quod genus in jurisprudentia minime contemnendum est: praesertim cum in repressaliis ', quae belli species quaedam est, nemo non hoc ipsum concedat. Sicut autem privati a privatis ad bellum recte assumuntur, ita uni reipublicae aut magistratui non privati modo, sed et altera respublica aut magistratus in bello potest accedere *• Hinc auxilia, quae Graeci * eleganter distinguunt?v/&t^;^/^v jcx) iTrifAxx^^^ vocantes, quarum haec ad defensionem duntaxat, ex lege scilicet prima, altera vero ad qualemcunque belli causam pertinet. Eodemque modo velut instrumenta publici belli sunt subditi, hoc est illi qui legibus reipublicae obstricti sunt: quo spectat in partem lex septima 5 66 DE JURB PRABDAB. CAP. VI.
et octava cum quarta regula. Nemo igitur excipiendus est, nisi forte lege speciali aut moribus cujusque reipublicae, ut servi Romano jure, Pontificio cleiici, diversa ratione. Qua- tenus autem subditi bellum gerant publicum alius ' erit videndi locus. Nunc personarum duntaxat jura exquirimus, quorum conti, fr, haec est summa: bellum publicum juste geritur a rep. sive magistratu in suo ordine cum socia rep. sociove magistratu perque subditos.
CAPUT VII.
DE MATEfilA BSLIJ OIBCA QUAM ET IM QUA. QUiBSTIO TI. ABT. I. QUJE srr lUSTA MATEBIA BELLI CIBOA QUAM EPFICIENTIBUS VOLUNTABIIS. ABT. n. QVJE SIT JUSTA MATEBIA BELLI IN QUA EFFICIENTIBUS YOLUNTABIIS. ABT. nL QVJE SIT 7USTA MATEBIA BELLI CIBCA QUAM SUBDITIS. ABT. IT. QUJE 8IT 7USTA MATEBIA BELLI IN QUA 8UBDITIS.
COBOLLABIUM QU^STIONIS YL AN DETUB BELLUM UTBIMQUE JUSTUM. ABT. I. BESFECTU YOLUNTABIOBUM. ABT. IL BESPECTU SUBDITOBUM.
Nunc illud videamus qua de causa et in quos bella geran- tur. Et prius de ea quae proprie dicitur belli causa, quam ipsam et belli principium Aristoteles ' vocat, qui distinctius loquuntur TrpScpxffiv '• Cum igitur bellum justum juris sit exsecutio*, id dequojustobellocertatur, jus sit necesse^est. Sed hic notandum, cum supra duo sint posita belligerantium DE JURE PRAEDAE. CAP. VII. 67 genera, voluntarium alterum alterumque velut instrumen* tum, quos subditos dicimus, non eodem modo jus in utroque considerari. Nam subditi quatenus subditi sunt jure non utuntur simpliciter, sed per quamdam comparationem, ut scholastici prodiderunt. Proprie autem jus eorum est qui voluntarie agunt *. Ut autem jus sit, necesse est voluntatem ab apprehensione animi, apprehensionem animi ab ipsa oriri veritate. Neque enim frustra legem rectam esse.rationem ve- teres definiverunt. Merito autem admonentur ' hi, qui bellum jubent, ne ultimum illud necessitatis telum usurpent, nisi justae subsint causae. Cicero ': illa bellainjusta sunt^ quac sunt sinc causa susccpta. Jus autem omne, quod nobis com«^ petit, ad quatuor leges referri potest, primam, secundam, quin- tam et sextam. Nam tertia et quarta, si ad bonum proprium invertuntur, a prima et secunda nihil discrepant, terminis duntaxat commutatis. Septima autem et caeterae omnes ad legem sextam referuntur, adminiculo scilicet regulae tertiae. Bellum igitur omne quatuor causarum ex aliqua oriri necesse est. Prima est sui defensio, ex lege prima. NamutCicero* inquit, illud cst non tnodo justum^ scd ctiam ncccssarium, cum vi vis illata dcfcnditur. Et multa sunt apud auctores in eam sententiam. Altera est ob rem suam, ex lege secunda »: unde non resistere duntaxat licet, verum etiam dejicere. Res autem intelligenda est non tantum corporalis, sed jus etiam omne atque adeo bona fama, quae bonis jure propria est, quaque spoliari minime debent. Tertia, quae a plerisque omissa est, ob debitum ex contractu aut siniili ratione. Sed idcirco praeteritum hoc puto a nonnullis, quia et quod nobis 5* 68 DB JURE PRANAE. CAP. VII.
debetur nostrutn dicitur '. Sed tamen exprimi satius fuit^ cum et juris illa fecialis formula * non alio spectet: Quas rcs nec dedtrunt » ncc sohcrunt, nec fcccrunt ^ quas dari » ficri ^ sohi oportuit. Plato etiam in Alcibiade beila geri dixit non modo si quis vi opprimatur aut expiletur, verum etiam si deceptus fuerit. Et Seneca ': Urbcs quoquc urbibus quac pracstitcrc cxprobrant. Quin et Baldus * de pecuniario de- bito exprimit. Quarta est ob maleficium injuriamque omnem« quae iniquo animo tam facto quam verbis infertur. Augud< tinus *: Justa autcm bclla dcfiniri solcnt, quae ulciscuntut injurias. Sie gens et eivitas pctcnda cst^ quae yel vindicarc neglexerit, quod a suis improbe factum est ^ rel rcddere quod per injurias ablatumest. Uludautemintelligendumest, causas quas dixi quatuor quasi materiae loco, easdem esse in bello et pri-* vato et publico. Sed pubiici ut exempla ita jura certiora sunt. Et tamen privatum efBciente et forma differt, materia non differt. Ad defensionem tutelamque corporis sui privata vis justa tst omnium animantium exemplo \ Quin ad rerum etiam suarum defensionem aut recuperationem '. Neque minus ad conse- quendum id quod nobis debetur *. Etiam expetitio poenae ex delicto privatim permittitur^ ut in adulterum certis casi« 2. c. si perfodicns. de homic. [Decretal. $. 12. 3.] 1. ait praetor. §. si debito* rem, ff. quae in fraud. cred. [D. 42. 8. 10. §. 16.] Innoc. in d. c. olim. de rest. spol. n. 8.
DE JURE PJlABDAf^' CAP. VII, 6^ bus, in raptores, in desertores et transfugas K Qua ratione TertuUianus ' dixit: Ifi reos majestatis et publicos hostes qmms homo miles est. Leges ' etiam haud temere nomen ul- tionis exprimunt» ejus quae concessa est. Sicut autem bel- lum aliquod privatum ex causa justum est » ita publicum iii- jiistum si causa desit *» Hinc Senecae ' querela: Homicidia compescimus et singulas caedes: quid bella et occisarum gen^ tium gloriosum scelus? Non avaritia, non crudelitas modum novit. E9 Senatusconsultis plebisque scitis saeya exercentur^ et publice jubentur yetita privatim. Quem imitatur Cypria- nus •: Homicidium cum admittunt singuli crimen est: yirtus yocatur cum publice geritur. Hipc illud: Jusque datum sce- leri ^, Unde rex Alexander, si justas belU causas in Asiam non habuit, recte a pirata tractus est in criminis societatem, ita ut Lucanus terrarum praedonem, Seneca * latronem iUum dixerit. Idem de Crassi beUo in Parthos dici potest. Spec- tandae igitur in utroque causae, quas esse quatuor diximus. Nam qui ' tres statuunt justas beUorum causas, defensio- Hwa d$ nem» recuperationem et punitionem, ut loquuntur, lUam Qon infrequenter omittunt, quae locum habet, quoties quae conven^rint non praestantur. Totidem enim e^se debent ex- secutionum, quot sunt actionum genera, quod ad materiam attinet, quae in beUo et judiciis eadera est *•. Et ex primo quidem genere raro judicia redduntur» quia moram istam se tuendi necessitas non permitttL Attamen interdicta de non offendendo huc pminent Secundo ex genere sunt in rem actiones, quas vindicationes dicimus: interdicta etiam posses- 70 DE JURB PRABDAE» CAP. VII.
sionis gratia comparata. £x tertio et quarto actiones perso* nales, condictiones scilicet ex contractu et ex maleficio. Sic- ut autem in lite sic et in bello quae causae, si verae essent, justum &cerent actum petitoris, eaedem si id jusnonhabent, quod prae se ferunt, justitiam transferunt ad reum seu defen* sorem. Ut si res nostra a nobis petatur, aut ad id urgeamur, ad quod obligati non sumus, aut insontes ad poenam posca- mur, hic cum justa non sit offensio, defensionem ex lege pri- ma justam esse necesse est ^ Jus autem et hic, sicut in re forensi, non omne ante exsecutionem nascitur. Est enim et hoc ipsum jus, id quod jus suum est exsequi: quod in prae- dae explicatione attigimus '. £x his autem apparet, nec do- minationis nec libertatis non debitae causa justa arma sumi: quae tamen eadem parta ante ut recte retineantur» ne bella quidem formidanda sunt. Quamquam illud non tam juris quam consilii est: videndum ne ob injurias leviores temere nos commoveamus, cum eas tolerare minus saepe sit incom- modum, quam ista pati, sine quibus bellum e&st non potest. Vitanda Charybdis» dum ne in Scyllam incidamus. Cui et hoc in foro simile est, quod litigare non quoties justum est etiam expedit. Haec autem quae de jure ^iximus non minus ad socios quam ad principales belli auctgres pertinent ': nam et illi considerare debent, ne cui se bello non justo immisce- ant. Nec enira coguntur, cum etiam jure sint irriti contractus ad cujusvis belli societatem *. Unde Abrahamus * socios de justitia causae instruit et Achilles Graecis auxiliaturus apud poetam Latinum ' causas prius helli requireus inducitur: quae Danais tanti primordia belli, Ede: libet justas hinc sumere protinus iras. Con€j.yi. Quare his qui gerunt yoluntarie^ id bellum justam habet arsic, I.
* V. in dem. art. i. conc. a. ■ Vict. n. ii. et la. et Arist. de rep. 1. 7. c. a. [p. 1324. I. vs. 35. sqq.] ' Summ. Ros. in v. Bcllum n. lo. Silv. in v. Bellum n. 9^. concl. 4. ^ Inn. in c. sicut. de jurejur. Wilh. Math. de bello justo- et licito. in i. req. * Gen. 14. vs. 14. * Stat. Achill. 1. a; [vs. 333- sq.]
Dfi JURE PRABDAS. CAP. VII. 7I caasam^ quo vitam aut res defendunt aut recuperatum eunt^ idve quod debetur aut poenas maleficii expetunt. Hoc con- sdtuto facile et altera quaestio explicabitur. Solet enim ma- teriae loco censeri etiam id quod actioni cuique subjacet, sive id quod patitur: ut in bello is in quem bellum geritur, hoc est hostis, quamquam id vocabulum non minus actionis quam passionis significatum habet, Sicut autem naturaliter cum agens agit vi caloris, sequitur id quo i patitur frigidum esse ^ 9 ita cum appareat eum qui justum gerat bellum vi juris agere, necesse est contrario modp afiectum e:^ eum, qui bellum justum patiatur. Opposuimus autem juri inju- riam '• Juste igitur bellum is demum patitur, qui injuriam £icit '. Augustinus ^: Iniquitas partis adversae justa bella ingerit. Cum quo consentit illud Leonis Imperatoris: i yxp Toi^ aHiralifycurtv iyrafju/vifuyog ^ oSro^ ilKcctog iTrtv» Nam qui eos qui injuriam fecere ulciscitur justus est. Theologi etiam suo ioquendi modo ': Patiens dispositum ad bellum est no^ lens satisfacere. Sed haec pars ut subtilius expiicetur in- 5uriae explicationem requirit. Injuria igitur illa quae juri N^va 4$- opponitur tres habet significationes, quas Graeci totidem vo-'*'^^'"' cabuiis distinguunt: quod non ex philosophis modo sed ex Ulpiano etiam et Theophilo intelligi potest •. Eademque distinctio clare apud Themistium in oratione ad Valentem et apud Diodorum ' in Gylippi verbis reperitur. Primum est t6 aitxov^ secundum ct^lsoifMj cujus simt species vfipi^ xou ^fjUa^ tertium xitjcla. Hierax Philosophus in libro de justitia • commode haec discernit cum dicit primum esse d^ori/^trfza ^ secundum Trpi^iv, tertium e^tv, hoc est, opus, actionem, af- fectionem, quomodo difi^erunt pictura, pictio et arspingendi.
7& D£ JURE PRASDAB. CAP. VII.
£x primo iiixGv ri TpiTTOvrH, ex secundo ainu^H^ ex tertto SkxM dicimur. Omnis autem ikxl» secum habet iiltonA» et cQlxtifA» omne ri Sincw: sed non retro. Nam ista quamquam in eo cui fit injuria nihil differunt, distinguuntur tamen in facientc, Nam dHixix non est nisi deliberato, tx tr^mpiffeag^* ailxifiiia interdum non deliberato, sed praecedepte tamen scientia et voluntate, hoc est txoyri^ ubi nimirum intelligit agens et in quem et quomodo et cur agat, ideoque ipse vult agere. Ti tiixw autem, quod scholastici ^ vocant injustum materiale et formali opponunt, Baldus ^ vero vitium existentiae non conscientiae appellat, esse potest in iis etiam, quae non sponte fiunt, cujus generis sunt infortunia et errores, ihv- xAf^^» ^ ifMfnifmrat haec quidem cum initium agendi ab animo est agentis sed ita tamen ut in aliquo fallatur, illa vero ubi initium agendi aiiunde, ut si telum manu fugerit, et in coactis. Td aiixou omne veteres juris Romani auctorea ^ noxam, et id proprie cui abest ri Jilx»tf4» pauperiem dixerunt. Animal quod sensu rationis caret injuria non facit, hoc est dilxtjfiM aut diixi» in istud animal non cadit, cum voiuntatem non habeat et multo minus electionem. Injuriam tamen facit. Nam injuria nomen generale est ut in lege Aquilia ^, etiam in eo, qui nocere noiuit. Et forte non errabimus si dicamus rii^ Siixiv n vrpiTToyra facere injuriam, rh xitxodvra faeere injuria^ rh S^y facereinjuriose. Quibus respondentS/x^^TvsnDiiTTm* hxaiOTTpxyeiv xx) itxalc^ irpmrny, facere jus, faeerejure, facere juste. Possuut et haec ad verba Marciani * dejudiciispublicis aptari, ut dicamus iiixiv n irpirrm eum qui casu, Siixeiv qui impetu ^ £ilxjod4 vpifrretv eumqui/r0/>aj/>(»delinquit. Dieo igitur nos cum in hoste injuriam requirimus etiam eam comprehendere, quae voluntarie non fiat: quod hoc modo manifestum erit.
DE JURE PRAEDAE. CAP. VII. 73 Sicut jus esse diximus, quod legi primae et secundae, item quod quintae et sextae convenit, ita injuria est id, quod cum lege secunda aut quarta, item cum quinta et sexta pug* nat. Nam leges primi et secundi ordinis simplices sunt, tertii autem ordinis compositae: ideo bis sumuntur. Si quis igitur somnians, quod Doctores quidam ^ narrant accidisse, aut etiam furiosus, quod accidere quotidie potest, periculum mihi intentet, dubitandum non est, quin vim vi recte repellam, et si non alia superest salutis via, etiam interficiam K At- tamen nihil ille injuria facit, neque enim tum compos est animi. Satis est quod adversus legem tertiam est id quod facit. JuT enim habeo prohibendi hoc quovis modo ex prima lege, quae me mihi etiam prae allis commendat. Neeessitas enim, ut apud Senecam ' est, magnum humanae imbecil'- Htatis patrocinium^ omnem legem frangit. £$t autem neces-' sitas jus illud primum naturae, ut in principio diximus *• Si- militer a bonae fidei possessore res vindicatur; quamquam enim ille adversus legem quartam non peccat sponte, exerceri tamen contra illum secunda debet. Potest et aliquis variis de causis aliquid mihi debere, quod ipse nesciat, puta si haeres sit, Cum igitur non solvendo faciat contra legem sextam, etsi non sponte, mihi tamen ejus legis usus negari non debet: quid enim esset iniquius quam alicui jus suum perire ob alterius errorem? Haec autem ut in legitimis ac* tionibus ita in bello locum habent. In sola lege quinta re-* spectus habetur voluntatis. Itaque delicta nisi sponte com-» missa non puniuntur. Ratio est quia malum rependitur sonti pro bono, quod non recte percepit *, ex malo scilicet alieno. Non potest autem lucrari alterius incommodum quisquam cen-< seri, qui ejus non sponte auctor fuit. Huc igitur non omne 74 DS JURB PRABDAB. CAP. VII.