SigPhi · Lucretius

De Rerum Natura LA

Page 10 of 10

terrai penitus scrutantes abdita ferro, qualis expiret Scaptensula subter odores?

quidve mali fit ut exalent aurata metalla!

quas hominum reddunt facies qualisque colores!

nonne vides audisve perire in tempore parvo quam soleant et quam vitai copia desit, quos opere in tali cohibet vis magna necessis?

hos igitur tellus omnis exaestuat aestus expiratque foras in apertum promptaque caeli.

Sic et Averna loca alitibus summittere debent mortiferam vim. de terra quae surgit in auras, ut spatium caeli quadam de parte venenet; quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.

quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus reliquias vitae membris ex omnibus aufert.

quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum; posterius fit uti. cum iam cecidere veneni in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda, propterea quod magna mali fit copia circum.

Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni aeëra, qui inter avis cumquest terramque locatus.

discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.

cuius ubi e regione loci venere volantis, claudicat extemplo pinnarum nisus inanis et conamen utrimque alarum proditur omne.

hic ubi nixari nequeunt insistereque alis, scilicet in terram delabi pondere cogit natura, et vacuum prope iam per inane iacentes dispergunt animas per caulas corporis omnis.

frigidior porro in puteis aestate fit umor, arescit quia terra calore et semina si qua forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.

quo magis est igitur tellus effeta calore, fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.

frigore cum premitur porro omnis terra coitque et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.

Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna frigidus et calidus nocturno tempore fertur.

hunc homines fontem nimis admirantur et acri sole putant subter terras fervescere partim, nox ubi terribili terras caligine texit.

quod nimis a verast longe ratione remotum.

quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai non quierit calidum supera de reddere parte, cum superum lumen tanto fervore fruatur, qui queat hic supter tam crasso corpore terram perquoquere umorem et calido focilare vapore?

praesertim cum vix possit per saepta domorum insinuare suum radiis ardentibus aestum.

quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod rara tenet circum fontem quam cetera tellus multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.

hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque.

hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit, exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis, quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.

inde ubi sol radiis terram dimovit obortus et rare fecit calido miscente vapore, rursus in antiquas redeunt primordia sedes ignis et in terram cedit calor omnis aquai.

frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.

praeterea solis radiis iactatur aquai umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu; propterea fit uti quae semina cumque habet ignis dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se, mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.

Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe stuppa iacit flammam concepto protinus igni, taedaque consimili ratione accensa per undas conlucet, quo cumque natans impellitur auris.

ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis semina de terraque necessest funditus ipsa ignis corpora per totum consurgere fontem et simul exspirare foras exireque in auras, non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons; praeterea dispersa foras erumpere cogit vis per aquam subito sursumque ea conciliari.

quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai qui scatit et salsas circum se dimovet undas; et multis aliis praebet regionibus aequor utilitatem opportunam sitientibus nautis, quod dulcis inter salsas intervomit undas.

sic igitur per eum possunt erumpere fontem et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.

nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?

multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.

hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.

Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit, quem Magneta vocant patrio de nomine Grai, Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.

hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.

quinque etenim licet inter dum pluresque videre ordine demisso levibus iactarier auris, unus ubi ex uno dependet supter adhaerens ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit; usque adeo permananter vis pervalet eius.

Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam ipsius rei rationem reddere possis, et nimium longis ambagibus est adeundum; quo magis attentas auris animumque reposco.

Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus, perpetuo fluere ac mitti spargique necessest corpora quae feriant oculos visumque lacessant.

perpetuoque fluunt certis ab rebus odores; frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis aequoris, exesor moerorum, litora propter; nec varii cessant sonitus manare per auras; denique in os salsi venit umor saepe saporis, cum mare versamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare.

Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res commemorare; quod in primo quoque carmine claret.

quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam, qua de disserere adgredior, firmare necessest nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.

principio fit ut in speluncis saxa superna sudent umore et guttis manantibus stillent.

manat item nobis e toto corpore sudor, crescit barba pilique per omnia membra, per artus.

diditur in venas cibus omnis, auget alitque corporis extremas quoque partis unguiculosque.

frigus item transire per aes calidumque vaporem sentimus, sentimus item transire per aurum atque per argentum, cum pocula plena tenemus.

denique per dissaepta domorum saxea voces pervolitant, permanat odor frigusque vaposque ignis, qui ferri quoque vim penetrare sueëvit, denique qua circum caeli lorica coeërcet, morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur; et tempestate in terra caeloque coorta in caelum terrasque remotae iure facessunt; quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.

Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.

principio terram sol excoquit et facit are, at glaciem dissolvit et altis montibus altas extructas que nives radiis tabescere cogit; denique cera lique fit in eius posta vapore.

ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, at coria et carnem trahit et conducit in unum.

umor aquae porro ferrum condurat ab igni, at coria et carnem mollit durata calore.

barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas, effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus; qua nihil est homini quod amarius fronde ac ida extet.

denique amaracinum fugitat sus et timet omne unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst; quod nos inter dum tam quam recreare videtur.

at contra nobis caenum taeterrima cum sit spurcities, eadem subus haec iucunda videtur, insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.

Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re adgredior, quod dicendum prius esse videtur.

multa foramina cum variis sint reddita rebus, dissimili inter se natura praedita debent esse et habere suam naturam quaeque viasque.

quippe etenim varii sensus animantibus insunt, quorum quisque suam proprie rem percipit in se; nam penetrare alio sonitus alioque saporem cernimus e sucis, alio nidoris odores.

scilicet id fieri cogit natura viarum multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.

praeterea manare aliud per saxa videtur, atque aliud lignis, aliud transire per aurum, argentoque foras aliud vitroque meare; nam fluere hac species, illac calor ire videtur, atque aliis aliud citius transmittere eadem.

scilicet id fieri cogit natura viarum multimodis varians, ut paulo ostendimus ante, propter dissimilem naturam textaque rerum.

Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata omnia constiterint nobis praeposta parata, quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.

Principio fluere e lapide hoc permulta necessest semina sive aestum, qui discutit aeëra plagis, inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.

hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit in medio locus, extemplo primordia ferri in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.

nec res ulla magis primoribus ex elementis indupedita suis arte conexa cohaeret quam validi ferri natura et frigidus horror.

quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum, corpora si nequeunt e ferro plura coorta in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur; quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.

hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit cumque locus, sive e transverso sive superne, corpora continuo in vacuum vicina feruntur; quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa sponte sua sursum possunt consurgere in auras.

huc accedit item, quare queat id magis esse, haec quoque res adiumento motuque iuvatur, quod, simul a fronte est anelli rarior aeër factus inanitusque locus magis ac vacuatus, continuo fit uti qui post est cumque locatus aeër a tergo quasi provehat atque propellat.

semper enim circum positus res verberat aeër; sed tali fit uti propellat tempore ferrum, parte quod ex una spatium vacat et capit in se.

hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri parvas ad partis subtiliter insinuatus trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.

denique res omnes debent in corpore habere aeëra, quandoquidem raro sunt corpore et aeër omnibus est rebus circum datus adpositusque.

hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeër, sollicito motu semper iactatur eoque verberat anellum dubio procul et ciet intus, scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.

Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.

exultare etiam Samothracia ferrea vidi et ramenta simul ferri furere intus ahenis in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset; usque adeo fugere a saxo gestire videtur.

aere interposito discordia tanta creatur propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris praecepit ferrique vias possedit apertas, posterior lapidis venit aestus et omnia plena invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante; cogitur offensare igitur pulsareque fluctu ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.

Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus non valet e lapide hoc alias impellere item res.

pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum; at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam, lignea materies in quo genere esse videtur.

interutrasque igitur ferri natura locata aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit, inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.

nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena, ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur, quae memorare queam inter se singlariter apta.

saxa vides primum sola colescere calce.

glutine materies taurino iungitur una, ut vitio venae tabularum saepius hiscant quam laxare queant compages taurea vincla.

vitigeni latices aquai fontibus audent misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.

purpureusque colos conchyli iungitur uno corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, non si Neptuni fluctu renovare operam des, non mare si totum velit eluere omnibus undis.

denique res auro non aurum copulat una, aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?

cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?

nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam nec me tam multam hic operam consumere par est, sed breviter paucis praestat comprendere multa.

quorum ita texturae ceciderunt mutua contra, ut cava conveniant plenis haec illius illa huiusque inter se, iunctura haec optima constat.

est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata inter se quaedam possint coplata teneri; quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.

Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente mortiferam possit cladem conflare coorta morbida vis hominum generi pecudumque catervis, expediam, primum multarum semina rerum esse supra docui quae sint vitalia nobis, et contra quae sint morbo mortique necessest multa volare; ea cum casu sunt forte coorta et perturbarunt caelum, fit morbidus aeër.

atque ea vis omnis morborum pestilitasque aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta de terra surgunt, ubi putorem umida nactast intempestivis pluviisque et solibus icta.

nonne vides etiam caeli novitate et aquarum temptari procul a patria qui cumque domoque adveniunt ideo quia longe discrepitant res?

nam quid Brittannis caelum differre putamus, et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis, quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque usque ad nigra virum percocto saecla colore?

quae cum quattuor inter se diversa videmus quattuor a ventis et caeli partibus esse, tum color et facies hominum distare videntur largiter et morbi generatim saecla tenere.

est elephas morbus qui propter flumina Nili gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.

Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis finibus. inde aliis alius locus est inimicus partibus ac membris; varius concinnat id aeër.

proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, commovet atque aeër inimicus serpere coepit, ut nebula ac nubes paulatim repit et omne qua graditur conturbat et immutare coactat, fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, corrumpat reddatque sui simile atque alienum.

haec igitur subito clades nova pestilitasque aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas aut alios hominum pastus pecudumque cibatus, aut etiam suspensa manet vis aeëre in ipso et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras, illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.

consimili ratione venit bubus quoque saepe pestilitas et iam pigris balantibus aegror.

nec refert utrum nos in loca deveniamus nobis adversa et caeli mutemus amictum, an caelum nobis ultro natura corumptum deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, quod nos adventu possit temptare recenti.

Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus finibus in Cecropis funestos reddidit agros vastavitque vias, exhausit civibus urbem.

nam penitus veniens Aegypti finibus ortus, aeëra permensus multum camposque natantis, incubuit tandem populo Pandionis omni.

inde catervatim morbo mortique dabantur.

principio caput incensum fervore gerebant et duplicis oculos suffusa luce rubentes.

sudabant etiam fauces intrinsecus atrae sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat atque animi interpres manabat lingua cruore debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.

inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, omnia tum vero vitai claustra lababant.

spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.

atque animi prorsum tum vires totius, omne languebat corpus leti iam limine in ipso.

intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.

nec nimio cuiquam posses ardore tueri corporis in summo summam fervescere partem, sed potius tepidum manibus proponere tactum et simul ulceribus quasi inustis omne rubere corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.

intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.

nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.

in fluvios partim gelidos ardentia morbo membra dabant nudum iacientes corpus in undas.

multi praecipites nymphis putealibus alte inciderunt ipso venientes ore patente: insedabiliter sitis arida corpora mersans aequabat multum parvis umoribus imbrem.

nec requies erat ulla mali: defessa iacebant corpora. mussabat tacito medicina timore, quippe patentia cum totiens ardentia morbis lumina versarent oculorum expertia somno.

multaque praeterea mortis tum signa dabantur: perturbata animi mens in maerore metuque, triste supercilium, furiosus voltus et acer, sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, creber spiritus aut ingens raroque coortus, sudorisque madens per collum splendidus umor, tenvia sputa minuta, croci contacta colore salsaque per fauces rauca vix edita tussi.

in manibus vero nervi trahere et tremere artus a pedibusque minutatim succedere frigus non dubitabat. item ad supremum denique tempus conpressae nares, nasi primoris acumen tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.

nec nimio rigida post artus morte iacebant.

octavoque fere candenti lumine solis aut etiam nona reddebant lampade vitam.

quorum siquis, ut est, vitarat funera leti, ulceribus taetris et nigra proluvie alvi posterius tamen hunc tabes letumque manebat, aut etiam multus capitis cum saepe dolore corruptus sanguis expletis naribus ibat.

huc hominis totae vires corpusque fluebat.

profluvium porro qui taetri sanguinis acre exierat, tamen in nervos huic morbus et artus ibat et in partis genitalis corporis ipsas.

et graviter partim metuentes limina leti vivebant ferro privati parte virili, et manibus sine non nulli pedibusque manebant in vita tamen et perdebant lumina partim.

usque adeo mortis metus iis incesserat acer.

atque etiam quosdam cepere oblivia rerum cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.

multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra corporibus, tamen alituum genus atque ferarum aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.

nec tamen omnino temere illis solibus ulla comparebat avis, nec tristia saecla ferarum exibant silvis. languebant pleraque morbo et moriebantur. cum primis fida canum vis strata viis animam ponebat in omnibus aegre; extorquebat enim vitam vis morbida membris.

incomitata rapi certabant funera vasta nec ratio remedii communis certa dabatur; nam quod ali dederat vitalis aeëris auras volvere in ore licere et caeli templa tueri, hoc aliis erat exitio letumque parabat.

Illud in his rebus miserandum magnopere unum aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem.

quippe etenim nullo cessabant tempore apisci ex aliis alios avidi contagia morbi, lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla, idque vel in primis cumulabat funere funus nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros, vitai nimium cupidos mortisque timentis poenibat paulo post turpi morte malaque, desertos, opis expertis, incuria mactans.

qui fuerant autem praesto, contagibus ibant atque labore, pudor quem tum cogebat obire blandaque lassorum vox mixta voce querellae.

optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.

Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.

exanimis pueris super exanimata parentum corpora non numquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam.

nec minimam partem ex agris maeror is in urbem confluxit, languens quem contulit agricolarum copia conveniens ex omni morbida parte.

omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, confertos ita acervatim mors accumulabat.

multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.

omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.

nec iam religio divom nec numina magni pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.

nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, quo prius hic populus semper consuerat humari; perturbatus enim totus trepidabat et unus quisque suum pro re cognatum maestus humabat.

multaque res subita et paupertas horrida suasit; namque suos consanguineos aliena rogorum insuper extructa ingenti clamore locabant subdebantque faces, multo cum sanguine saepe rixantes, potius quam corpora desererentur, inque aliis alium populum sepelire suorum certantes; lacrimis lassi luctuque redibant; inde bonam partem in lectum maerore dabantur; nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus nec mors nec luctus temptaret tempore tali.