SigPhi · Lucretius

De Rerum Natura LA

Page 5 of 10

dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia sicut inanest, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summast aeterna, neque extra quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.

Quod si forte ideo magis inmortalis habendast, quod vitalibus ab rebus munita tenetur, aut quia non veniunt omnino aliena salutis, aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, advenit id quod eam de rebus saepe futuris macerat inque metu male habet curisque fatigat, praeteritisque male admissis peccata remordent.

adde furorem animi proprium atque oblivia rerum, adde quod in nigras lethargi mergitur undas.

Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, quandoquidem natura animi mortalis habetur.

et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.

et si iam nostro sentit de corpore postquam distractast animi natura animaeque potestas, nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque corporis atque animae consistimus uniter apti.

nec, si materiem nostram collegerit aetas post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, interrupta semel cum sit repetentia nostri.

et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.

nam cum respicias inmensi temporis omne praeteritum spatium, tum motus materiai multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis, semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.

nec memori tamen id quimus reprehendere mente; inter enim iectast vitai pausa vageque deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.

debet enim, misere si forte aegreque futurumst; ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet illum cui possint incommoda conciliari, scire licet nobis nihil esse in morte timendum nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum differre an nullo fuerit iam tempore natus, mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.

Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, post mortem fore ut aut putescat corpore posto aut flammis interfiat malisve ferarum, scire licet non sincerum sonere atque subesse caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse credere se quemquam sibi sensum in morte futurum; non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde nec radicitus e vita se tollit et eicit, sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.

vivus enim sibi cum proponit quisque futurum, corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, ipse sui miseret; neque enim se dividit illim nec removet satis a proiecto corpore et illum se fingit sensuque suo contaminat astans.

hinc indignatur se mortalem esse creatum nec videt in vera nullum fore morte alium se, qui possit vivus sibi se lugere peremptum stansque iacentem se lacerari urive dolere.

nam si in morte malumst malis morsuque ferarum tractari, non invenio qui non sit acerbum ignibus inpositum calidis torrescere flammis aut in melle situm suffocari atque rigere frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, urgerive superne obrutum pondere terrae.

'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor optima, nec dulces occurrent oscula nati praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.

non poteris factis florentibus esse tuisque praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit una dies infesta tibi tot praemia vitae.'

illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum iam desiderium rerum super insidet una.'

quod bene si videant animo dictisque sequantur, dissoluant animi magno se angore metuque.

'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi quod super est cunctis privatus doloribus aegris; at nos horrifico cinefactum te prope busto insatiabiliter deflevimus, aeternumque nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'

illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque pocula saepe homines et inumbrant ora coronis, ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis; iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'

tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum, quod sitis exurat miseros atque arida torrat, aut aliae cuius desiderium insideat rei.

nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret, cum pariter mens et corpus sopita quiescunt; nam licet aeternum per nos sic esse soporem, nec desiderium nostri nos adficit ullum, et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus longe ab sensiferis primordia motibus errant, cum correptus homo ex somno se colligit ipse.

multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst, si minus esse potest quam quod nihil esse videmus; maior enim turbae disiectus materiai consequitur leto nec quisquam expergitus extat, frigida quem semel est vitai pausa secuta.

Denique si vocem rerum natura repente.

mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?

nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere; cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem?

sin ea quae fructus cumque es periere profusa vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius vitae finem facis atque laboris?

nam tibi praeterea quod machiner inveniamque, quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.

si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si perges vivendo vincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus', quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et veram verbis exponere causam?

grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri: 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.

omnia perfunctus vitai praemia marces; sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, inperfecta tibi elapsast ingrataque vita, et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum.

nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'

iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque; cedit enim rerum novitate extrusa vetustas semper, et ex aliis aliud reparare necessest.

Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra; materies opus est, ut crescant postera saecla; quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur; nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.

sic alid ex alio numquam desistet oriri vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

respice item quam nil ad nos ante acta vetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.

hoc igitur speculum nobis natura futuri temporis exponit post mortem denique nostram.

numquid ibi horribile apparet, num triste videtur quicquam, non omni somno securius exstat?

Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.

nec miser inpendens magnum timet aëre saxum Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens; sed magis in vita divom metus urget inanis mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.

nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam perpetuam aetatem possunt reperire profecto.

quam libet immani proiectu corporis exstet, qui non sola novem dispessis iugera membris optineat, sed qui terrai totius orbem, non tamen aeternum poterit perferre dolorem nec praebere cibum proprio de corpore semper.

sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem quem volucres lacerant atque exest anxius angor aut alia quavis scindunt cuppedine curae.

Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, qui petere a populo fasces saevasque secures imbibit et semper victus tristisque recedit.

nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam, atque in eo semper durum sufferre laborem, hoc est adverso nixantem trudere monte saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum volvitur et plani raptim petit aequora campi.

deinde animi ingratam naturam pascere semper atque explere bonis rebus satiareque numquam, quod faciunt nobis annorum tempora, circum cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores, nec tamen explemur vitai fructibus umquam, hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in vas, quod tamen expleri nulla ratione potestur.

Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas, Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!

qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto; sed metus in vita poenarum pro male factis est insignibus insignis scelerisque luela, carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, verbera carnifices robur pix lammina taedae; quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis, nec videt interea qui terminus esse malorum possit nec quae sit poenarum denique finis, atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.

hic Acherusia fit stultorum denique vita.

Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.

'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit, qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.

inde alii multi reges rerumque potentes occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.

ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum stravit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit super ire lucunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit.

Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.

adde repertores doctrinarum atque leporum, adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.

denique Democritum post quam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius optulit ipse.

ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis restinxit stellas exortus ut aetherius sol.

tu vero dubitabis et indignabere obire?

mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, qui somno partem maiorem conteris aevi, et viligans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris cassa formidine mentem nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis atque animo incerto fluitans errore vagaris.'

Si possent homines, proinde ac sentire videntur pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget, e quibus id fiat causis quoque noscere et unde tanta mali tam quam moles in pectore constet, haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper, commutare locum, quasi onus deponere possit.

exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit, quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.

currit agens mannos ad villam praecipitanter auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque revisit.

hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit, effugere haut potis est: ingratius haeret et odit propterea, morbi quia causam non tenet aeger; quam bene si videat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manendo.

Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis quae mala nos subigit vitai tanta cupido?

certe equidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote, quin obeamus.

praeterea versamur ibidem atque insumus usque nec nova vivendo procuditur ulla voluptas; sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.

posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas, quidve ferat nobis casus quive exitus instet.

nec prorsum vitam ducendo demimus hilum tempore de mortis nec delibare valemus, quo minus esse diu possimus forte perempti.

proinde licet quod vis vivendo condere saecla, mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit, nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno lumine qui finem vitai fecit, et ille, mensibus atque annis qui multis occidit ante.

Liber Quartus Avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo. iuvat integros accedere fontis atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam, unde prius nulli velarint tempora musae; primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore.

id quoque enim non ab nulla ratione videtur; nam vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle; si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum percipis omnem naturam rerum ac persentis utilitatem.

Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quae quasi membranae vel cortex nominitandast, atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa vagari; quae quasi membranae summo de corpore rerum dereptae volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.

dico igitur rerum effigias tenuisque figuras mittier ab rebus summo de cortice eorum; id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.

Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem; nam saepe videmus illorum spoliis vepres volitantibus auctas.

quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago ab rebus mitti summo de corpore rerum.

nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas; praesertim cum sint in summis corpora rebus multa minuta, iaci quae possint ordine eodem quo fuerint et formai servare figuram, et multo citius, quanto minus indupediri pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.

nam certe iacere ac largiri multa videmus, non solum ex alto penitusque, ut diximus ante, verum de summis ipsum quoque saepe colorem.

et volgo faciunt id lutea russaque vela et ferrugina, cum magnis intenta theatris per malos volgata trabesque trementia flutant; namque ibi consessum caveai supter et omnem scaenai speciem patrum matrumque deorsum inficiunt coguntque suo fluitare colore.

et quanto circum mage sunt inclusa theatri moenia, tam magis haec intus perfusa lepore omnia conrident correpta luce diei.

ergo lintea de summo cum corpore fucum mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.

sunt igitur iam formarum vestigia certa, quae volgo volitant subtili praedita filo nec singillatim possunt secreta videri.

Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res consimiles ideo diffusae rebus abundant, ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae scinduntur per iter flexum, nec recta viarum ostia sunt, qua contendant exire coortae.

at contra tenuis summi membrana coloris cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit, in promptu quoniam est in prima fronte locata.

Postremo speculis in aqua splendoreque in omni quae cumque apparent nobis simulacra, necessest, quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, exin imaginibus missis consistere eorum.

nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.

sunt igitur tenues formarum illis similesque effigiae, singillatim quas cernere nemo cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu reiectae reddunt speculorum ex aequore visum, nec ratione alia servari posse videntur, tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.

Nunc age, quam tenui natura constet imago percipe. et in primis, quoniam primordia tantum sunt infra nostros sensus tantoque minora quam quae primum oculi coeptant non posse tueri, nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.

primum animalia sunt iam partim tantula, corum tertia pars nulla possit ratione videri.

horum intestinum quodvis quale esse putandumst!

quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?

quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque, unde anima atque animi constet natura necessumst, nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?

praeterea quaecumque suo de corpore odorem expirant acrem, panaces absinthia taetra habrotonique graves et tristia centaurea, quorum unum quidvis leviter si forte duobus quin potius noscas rerum simulacra vagari multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?

Sed ne forte putes ea demum sola vagari, quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt, sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer, quae multis formata modis sublime feruntur, ut nubes facile inter dum concrescere in alto cernimus et mundi speciem violare serenam aëra mulcentes motu; nam saepe Gigantum ora volare videntur et umbram ducere late, inter dum magni montes avolsaque saxa montibus ante ire et solem succedere praeter, inde alios trahere atque inducere belua nimbos.

nec speciem mutare suam liquentia cessant et cuiusque modi formarum vertere in oras.

Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant semper enim summum quicquid de rebus abundat, quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res, transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa aut in materiam ligni pervenit, ibi iam scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.

at cum splendida quae constant opposta fuerunt densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum; nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem scindi; quam meminit levor praestare salutem.

qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.

et quamvis subito quovis in tempore quamque rem contra speculum ponas, apparet imago; perpetuo fluere ut noscas e corpore summo texturas rerum tenuis tenuisque figuras.

ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, ut merito celer his rebus dicatur origo.

et quasi multa brevi spatio summittere debet lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena, sic ab rebus item simili ratione necessest temporis in puncto rerum simulacra ferantur multa modis multis in cunctas undique partis; quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris, res ibi respondent simili forma atque colore.

Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli tempestas, perquam subito fit turbida foede, undique uti tenebras omnis Acherunta rearis liquisse et magnas caeli complesse cavernas.

usque adeo taetra nimborum nocte coorta inpendent atrae Formidinis ora superne; quorum quantula pars sit imago dicere nemost qui possit neque eam rationem reddere dictis.

Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur, et quae mobilitas ollis tranantibus auras reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur, in quem quaeque locum diverso numine tendunt, suavidicis potius quam multis versibus edam; parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.

Principio persaepe levis res atque minutis corporibus factas celeris licet esse videre.

in quo iam genere est solis lux et vapor eius, propterea quia sunt e primis facta minutis, quae quasi cuduntur perque aëris intervallum non dubitant transire sequenti concita plaga; suppeditatur enim confestim lumine lumen et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.

qua propter simulacra pari ratione necessest inmemorabile per spatium transcurrere posse temporis in puncto, primum quod parvola causa est procul a tergo quae provehat atque propellat, quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur, deinde quod usque adeo textura praedita rara mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res et quasi permanare per aëris intervallum.

Praeterea si quae penitus corpuscula rerum ex altoque foras mittuntur, solis uti lux ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei per totum caeli spatium diffundere sese perque volare mare ac terras caelumque rigare.

quid quae sunt igitur iam prima fronte parata, cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?

quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum?

Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur, quam celeri motu rerum simulacra ferantur, quod simul ac primum sub diu splendor aquai ponitur, extemplo caelo stellante serena sidera respondent in aqua radiantia mundi.

iamne vides igitur quam puncto tempore imago aetheris ex oris in terrarum accidat oras?

quare etiam atque etiam mitti fateare necessest corpora quae feriant oculos visumque lacessant.

perpetuoque fluunt certis ab rebus odores, frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis aequoris, exesor moerorum litora circum, nec variae cessant voces volitare per auras.

denique in os salsi venit umor saepe saporis, cum mare versamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare.

Praeterea quoniam manibus tractata figura in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae cernitur in luce et claro candore, necessest consimili causa tactum visumque moveri.

nunc igitur si quadratum temptamus et id nos commovet in tenebris, in luci quae poterit res accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?

esse in imaginibus qua propter causa videtur cernundi neque posse sine his res ulla videri.

Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur undique et in cunctas iaciuntur didita partis; verum nos oculis quia solis cernere quimus, propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes res ibi eam contra feriant forma atque colore.

et quantum quaeque ab nobis res absit, imago efficit ut videamus et internoscere curat; nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque aëra qui inter se cumque est oculosque locatus, isque ita per nostras acies perlabitur omnis et quasi perterget pupillas atque ita transit.

propterea fit uti videamus quam procul absit res quaeque. et quanto plus aëris ante agitatur et nostros oculos perterget longior aura, tam procul esse magis res quaeque remota videtur.

scilicet haec summe celeri ratione geruntur, quale sit ut videamus, et una quam procul absit.

Illud in his rebus minime mirabile habendumst, cur, ea quae feriant oculos simulacra videri singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.

ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum acre fluit frigus, non privam quamque solemus particulam venti sentire et frigoris eius, sed magis unorsum, fierique perinde videmus corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res verberet atque sui det sensum corporis extra.

praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum tangimus extremum saxi summumque colorem nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam duritiem penitus saxi sentimus in alto.

Nunc age, cur ultra speculum videatur imago percipe: nam certe penitus remmota videtur.

quod genus illa foris quae vere transpiciuntur, ianua cum per se transpectum praebet apertum, multa facitque foris ex aedibus ut videantur; is quoque enim duplici geminoque fit aëre visus.

primus enim citra postes tum cernitur aër, inde fores ipsae dextra laevaque secuntur, post extraria lux oculos perterget et aër alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.

sic ubi se primum speculi proiecit imago, dum venit ad nostras acies, protrudit agitque aëra qui inter se cumquest oculosque locatus, et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum, continuo a nobis in eum quae fertur imago pervenit, et nostros oculos reiecta revisit atque alium prae se propellens aëra volvit, et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque distare ab speculo tantum semota videtur.

quare etiam atque etiam minime mirarier est par illis quae reddunt speculorum ex aequore visum, aëribus binis quoniam res confit utraque.

Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeva videatur eo quod planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, non convertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeve trabive, atque ea continuo rectam si fronte figuram servet et elisam retro sese exprimat ipsa.

fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.

Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, quinque etiam aut sex ut fieri simulacra suërint.

nam quae cumque retro parte interiore latebunt, inde tamen, quamvis torte penitusque remota, omnia per flexos aditus educta licebit pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.

usque adeo speculo in speculum translucet imago, et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat, inde retro rursum redit et convertit eodem.

Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum adsimili lateris flexura praedita nostri, dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transfertur imago, inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod circum agitur, cum venit, imago propterea quod flexa figura docet speculi convertier ad nos.

Indugredi porro pariter simulacra pedemque ponere nobiscum credas gestumque imitari propterea quia, de speculi qua parte recedas, continuo nequeunt illinc simulacra reverti; omnia quandoquidem cogit natura referri ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.

Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.

sol etiam caecat, contra si tendere pergas, propterea quia vis magnast ipsius et alte aëra per purum simulacra feruntur et feriunt oculos turbantia composituras.

Praeterea splendor qui cumque est acer adurit saepe oculos ideo quod semina possidet ignis multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.

lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur arquati, quia luroris de corpore eorum semina multa fluunt simulacris obvia rerum, multaque sunt oculis in eorum denique mixta, quae contage sua palloribus omnia pingunt.

E tenebris autem quae sunt in luce tuemur propterea quia, cum propior caliginis aër ater init oculos prior et possedit apertos, insequitur candens confestim lucidus aër, qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras aëris illius; nam multis partibus hic est mobilior multisque minutior et mage pollens.

qui simul atque vias oculorum luce replevit atque pate fecit, quas ante obsederat aër ATER, continuo rerum simulacra secuntur, quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.

quod contra facere in tenebris e luce nequimus propterea quia posterior caliginis aër crassior insequitur, qui cuncta foramina complet obsiditque vias oculorum, ne simulacra possint ullarum rerum coniecta moveri.

Quadratasque procul turris cum cernimus urbis, propterea fit uti videantur saepe rutundae, angulus optusus quia longe cernitur omnis sive etiam potius non cernitur ac perit eius plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus, aëra per multum quia dum simulacra feruntur, cogit hebescere eum crebris offensibus aër.

hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.

fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur; non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda, sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.

Umbra videtur item nobis in sole moveri et vestigia nostra sequi gestumque imitari, aëra si credis privatum lumine posse indugredi, motus hominum gestumque sequentem; nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus aër id quod nos umbram perhibere suëmus.

ni mirum, quia terra locis ex ordine certis lumine privatur solis qua cumque meantes officimus, repletur item quod liquimus eius, propterea fit uti videatur, quae fuit umbra corporis, e regione eadem nos usque secuta.

semper enim nova se radiorum lumina fundunt primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.

propterea facile et spoliatur lumine terra et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.

Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.

nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri illorum est; eadem vero sint lumina necne, umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, an potius fiat paulo quod diximus ante, hoc animi demum ratio discernere debet, nec possunt oculi naturam noscere rerum.

proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.

Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur; quae manet in statione, ea praeter creditur ire.

et fugere ad puppim colles campique videntur, quos agimus praeter navem velisque volamus.

Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu, quandoquidem longos obitus exorta revisunt, cum permensa suo sunt caelum corpore claro.

solque pari ratione manere et luna videtur in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.

Exstantisque procul medio de gurgite montis classibus inter quos liber patet exitus ingens, insula coniunctis tamen ex his una videtur.

atria versari et circum cursare columnae usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi desierunt verti, vix ut iam credere possint non supra sese ruere omnia tecta minari.

Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte cum coeptat natura supraque extollere montes, quos tibi tum supra sol montis esse videtur comminus ipse suo contingens fervidus igni, vix absunt nobis missus bis mille sagittae, vix etiam cursus quingentos saepe veruti; inter eos solemque iacent immania ponti aequora substrata aetheriis ingentibus oris, interiectaque sunt terrarum milia multa, quae variae retinent gentes et saecla ferarum.

At coniectus aquae digitum non altior unum, qui lapides inter sistit per strata viarum, despectum praebet sub terras inpete tanto, a terris quantum caeli patet altus hiatus, nubila despicere et caelum ut videare videre, corpora mirande sub terras abdita caelo.

Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transversum ferre videtur vis et in adversum flumen contrudere raptim, et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri et fluere adsimili nobis ratione videntur.

Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen.

In pelago nautis ex undis ortus in undis sol fit uti videatur obire et condere lumen; quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur; ne leviter credas labefactari undique sensus.

at maris ignaris in portu clauda videntur navigia aplustris fractis obnitier undis.

nam quae cumque supra rorem salis edita pars est remorum, recta est, et recta superne guberna; quae demersa liquore obeunt, refracta videntur omnia converti sursumque supina reverti et reflexa prope in summo fluitare liquore.

Raraque per caelum cum venti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa videntur labier adversum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac vera ratione feruntur At si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti videantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina.

Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.

Cetera de genere hoc mirande multa videmus, quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt, ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit propter opinatus animi, quos addimus ipsi, pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa; nam nihil aegrius est quam res secernere apertas ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.

Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.

hunc igitur contra minuam contendere causam, qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.

et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante, unde sciat quid sit scire et nescire vicissim, notitiam veri quae res falsique crearit