Nec divina satum genitalem numina cuiquam absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam appelletur et ut sterili Venere exigat aevom; quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut gravidas reddant uxores semine largo; ne quiquam divom numen sortisque fatigant; nam steriles nimium crasso sunt semine partim, et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum, liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
crassius hinc porro quoniam concretius aequo mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum aegre admiscetur muliebri semine semen.
nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
atque alias alii complent magis ex aliisque succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos suscipere et partu possent ditescere dulci.
et quibus ante domi fecundae saepe nequissent uxoris parere, inventast illis quoque compar natura, ut possent gnatis munire senectam.
usque adeo magni refert, ut semina possint seminibus commisceri genitaliter apta crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
atque in eo refert quo victu vita colatur; namque aliis rebus concrescunt semina membris atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
id quoque permagni refert; nam more ferarum quadrupedumque magis ritu plerumque putantur concipere uxores, quia sic loca sumere possunt pectoribus positis sublatis semina lumbis.
nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat atque exossato ciet omni pectore fluctus; eicit enim sulcum recta regione viaque vomeris atque locis avertit seminis ictum.
idque sua causa consuerunt scorta moveri, ne complerentur crebro gravidaeque iacerent, et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset; coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis deteriore fit ut forma muliercula ametur; nam facit ipsa suis inter dum femina factis morigerisque modis et munde corpore culto, ut facile insuescat secum te degere vitam.
quod super est, consuetudo concinnat amorem; nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
nonne vides etiam guttas in saxa cadentis umoris longo in spatio pertundere saxa?
Liber Quintus Quis potis est dignum pollenti pectore carmen condere pro rerum maiestate hisque repertis?
quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes pro meritis eius possit, qui talia nobis pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi, qui princeps vitae rationem invenit eam quae nunc appellatur sapientia, quique per artem fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
confer enim divina aliorum antiqua reperta.
namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris vitigeni laticem mortalibus instituisse; cum tamen his posset sine rebus vita manere, ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
at bene non poterat sine puro pectore vivi; quo magis hic merito nobis deus esse videtur, ex quo nunc etiam per magnas didita gentis dulcia permulcent animos solacia vitae.
Herculis antistare autem si facta putabis, longius a vera multo ratione ferere.
quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus ille leonis obesset et horrens Arcadius sus, tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra venenatis posset vallata colubris?
quidve tripectora tergemini vis Geryonai et Diomedis equi spirantes naribus ignem Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter aureaque Hesperidum servans fulgentia mala, asper, acerba tuens, immani corpore serpens arboris amplexus stirpes? quid denique obesset propter Atlanteum litus pelagique severa, quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est per nemora ac montes magnos silvasque profundas; quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis atque pericula tumst ingratis insinuandum!
quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae quantique perinde timores!
quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero divom dignarier esse?
cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis iam mortalibus e divis dare dicta suerit atque omnem rerum naturam pandere dictis.
Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec validas valeant aevi rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est nativo primum consistere corpore creta, nec posse incolumem magnum durare per aevum, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum videamur eum quem vita reliquit, quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, ut mihi mortali consistere corpore mundum nativomque simul ratio reddunda sit esse; et quibus ille modis congressus materiai fundarit terram caelum mare sidera solem lunaique globum; tum quae tellure animantes extiterint, et quae nullo sint tempore natae; quove modo genus humanum variante loquella coeperit inter se vesci per nomina rerum; et quibus ille modis divom metus insinuarit pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur fana lacus lucos aras simulacraque divom.
praeterea solis cursus lunaeque meatus expediam qua vi flectat natura gubernans; ne forte haec inter caelum terramque reamur libera sponte sua cursus lustrare perennis, morigera ad fruges augendas atque animantis, neve aliqua divom volvi ratione putemus.
nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
Quod super est, ne te in promissis plura moremur, principio maria ac terras caelumque tuere; quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, tris species tam dissimilis, tria talia texta, una dies dabit exitio, multosque per annos sustentata ruet moles et machina mundi.
nec me animi fallit quam res nova miraque menti accidat exitium caeli terraeque futurum, et quam difficile id mihi sit pervincere dictis; ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante nec tamen hanc possis oculorum subdere visu nec iacere indu manus, via qua munita fidei proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res forsitan et graviter terrarum motibus ortis omnia conquassari in parvo tempore cernes.
quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, et ratio potius quam res persuadeat ipsa succidere horrisono posse omnia victa fragore.
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis; religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes; quae procul usque adeo divino a numine distent inque deum numero quae sint indigna videri, notitiam potius praebere ut posse putentur quid sit vitali motu sensuque remotum.
quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse posse animi natura putetur consiliumque.
sicut in aethere non arbor, non aequore salso nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse, certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit, sic animi natura nequit sine corpore oriri sola neque a nervis et sanguine longius esse.
quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis in capite aut umeris aut imis calcibus esse posset et innasci quavis in parte soleret, tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus formamque animalem putribus in glebis terrarum aut solis in igni aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
haud igitur constant divino praedita sensu, quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
Illud item non est ut possis credere, sedes esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
tenvis enim natura deum longeque remota sensibus ab nostris animi vix mente videtur; quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum, tactile nil nobis quod sit contingere debet; tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse dissimiles debent, tenues de corpore eorum; quae tibi posterius largo sermone probabo.
Dicere porro hominum causa voluisse parare praeclaram mundi naturam proptereaque adlaudabile opus divom laudare decere aeternumque putare atque inmortale futurum, nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam nec verbis vexare et ab imo evertere summa, cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
quidve novi potuit tanto post ante quietos inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
nam gaudere novis rebus debere videtur cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom, quid potuit novitatis amorem accendere tali?
quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat, donec diluxit rerum genitalis origo?
natus enim debet qui cumque est velle manere in vita, donec retinebit blanda voluptas; qui numquam vero vitae gustavit amorem nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
exemplum porro gignundis rebus et ipsa notities hominum divis unde insita primum est, quid vellent facere ut scirent animoque viderent, quove modost umquam vis cognita principiorum quidque inter sese permutato ordine possent.
si non ipsa dedit speciem natura creandi?
namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint, hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim confirmare aliisque ex rebus reddere multis, nequaquam nobis divinitus esse paratam naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
principio quantum caeli tegit impetus ingens, inde avidam partem montes silvaeque ferarum possedere, tenent rupes vastaeque paludes et mare, quod late terrarum distinet oras.
inde duas porro prope partis fervidus ardor adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
quod super est arvi, tamen id natura sua vi sentibus obducat, ni vis humana resistat vitai causa valido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris.
si non fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus.
sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
et tamen inter dum magno quaesita labore cum iam per terras frondent atque omnia florent, aut nimiis torret fervoribus aetherius sol aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae flabraque ventorum violento turbine vexant.
praeterea genus horriferum natura ferarum humanae genti infestum terraque marique cur alit atque auget? cur anni tempora morbos adportant? quare mors inmatura vagatur?
tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum.
at variae crescunt pecudes armenta feraeque nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast almae nutricis blanda atque infracta loquella nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli, denique non armis opus est, non moenibus altis, qui sua tutentur, quando omnibus omnia large tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
Principio quoniam terrai corpus et umor aurarumque leves animae calidique vapores, e quibus haec rerum consistere summa videtur, omnia nativo ac mortali corpore constant, debet eodem omnis mundi natura putari.
quippe etenim, quorum partis et membra videmus corpore nativo mortalibus esse figuris, haec eadem ferme mortalia cernimus esse et nativa simul. qua propter maxima mundi cum videam membra ac partis consumpta regigni, scire licet caeli quoque item terraeque fuisse principiale aliquod tempus clademque futuram.
Illud in his rebus ne corripuisse rearis me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi esse neque umorem dubitavi aurasque perire atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
principio pars terrai non nulla, perusta solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi, pulveris exhalat nebulam nubesque volantis, quas validi toto dispergunt aëre venti.
pars etiam glebarum ad diluviem revocatur imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget, redditur; et quoniam dubio procul esse videtur omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
Quod super est, umore novo mare flumina fontes semper abundare et latices manare perennis nil opus est verbis: magnus decursus aquarum undique declarat. sed primum quicquid aquai tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet, partim quod validi verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, partim quod supter per terras diditur omnis; percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis convenit, inde super terras fluit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
Aëra nunc igitur dicam, qui corpore toto innumerabiliter privas mutatur in horas.
semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne aëris in magnum fertur mare; qui nisi contra corpora retribuat rebus recreetque fluentis, omnia iam resoluta forent et in aëra versa.
haut igitur cessat gigni de rebus et in res reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, inrigat adsidue caelum candore recenti suppeditatque novo confestim lumine lumen.
nam primum quicquid fulgoris disperit ei, quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis, quod simul ac primum nubes succedere soli coepere et radios inter quasi rumpere lucis, extemplo inferior pars horum disperit omnis terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur; ut noscas splendore novo res semper egere et primum iactum fulgoris quemque perire nec ratione alia res posse in sole videri, perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit: usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei exitium celeri celeratur origine flammae.
sic igitur solem lunam stellasque putandum ex alio atque alio lucem iactare subortu et primum quicquid flammarum perdere semper, inviolabilia haec ne credas forte vigere.
Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo, non altas turris ruere et putrescere saxa, non delubra deum simulacraque fessa fatisci nec sanctum numen fati protollere finis posse neque adversus naturae foedera niti?
denique non monimenta virum dilapsa videmus, quaerere proporro, sibi cumque senescere credas, non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti? neque enim caderent avolsa repente, ex infinito quae tempore pertolerassent omnia tormenta aetatis, privata fragore.
Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne continet amplexu terram: si procreat ex se omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta, totum nativum mortali corpore constat.
nam quod cumque alias ex se res auget alitque, deminui debet, recreari, cum recipit res.
Praeterea si nulla fuit genitalis origo terrarum et caeli semperque aeterna fuere, cur supera bellum Thebanum et funera Troiae non alias alii quoque res cecinere poëtae?
quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam aeternis famae monimentis insita florent?
verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque naturast mundi neque pridem exordia cepit.
quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur, nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt multa, modo organici melicos peperere sonores, denique natura haec rerum ratioque repertast nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis, sed periise hominum torrenti saecla vapore, aut cecidisse urbis magno vexamine mundi, aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces per terras amnes atque oppida coperuisse.
tanto quique magis victus fateare necessest exitium quoque terrarum caelique futurum; nam cum res tantis morbis tantisque periclis temptarentur, ibi si tristior incubuisset causa, darent late cladem magnasque ruinas.
nec ratione alia mortales esse videmur, inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem atque illi quos a vita natura removit.
Praeterea quae cumque manent aeterna necessust aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summa est aeterna, neque extra qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
at neque, uti docui, solido cum corpore mundi naturast, quoniam admixtumst in rebus inane, nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt, ex infinito quae possint forte coorta corruere hanc rerum violento turbine summam aut aliam quamvis cladem inportare pericli, nec porro natura loci spatiumque profundi deficit, exspargi quo possint moenia mundi, aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
quare etiam nativa necessumst confiteare haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt, ex infinito iam tempore adhuc potuissent inmensi validas aevi contemnere vires.
Denique tantopere inter se cum maxima mundi pugnent membra, pio nequaquam concita bello, nonne vides aliquam longi certaminis ollis posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis omnibus epotis umoribus exsuperarint?
quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur; tantum suppeditant amnes ultraque minantur omnia diluviare ex alto gurgite ponti: ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, et siccare prius confidunt omnia posse quam liquor incepti possit contingere finem.
tantum spirantes aequo certamine bellum magnis inter se de rebus cernere certant, cum semel interea fuerit superantior ignis et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
ignis enim superavit et ambiens multa perussit, avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum aethere raptavit toto terrasque per omnis.
at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
ignis enim superare potest ubi materiai ex infinito sunt corpora plura coorta; inde cadunt vires aliqua ratione revictae, aut pereunt res exustae torrentibus auris.
umor item quondam coepit superare coortus, ut fama est, hominum vitas quando obruit undis; inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit, ex infinito fuerat quae cumque coorta, constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
Sed quibus ille modis coniectus materiai fundarit terram et caelum pontique profunda, solis lunai cursus, ex ordine ponam.
nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque darent motus pepigere profecto; sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
Hic neque tum solis rota cerni lumine largo altivolans poterat nec magni sidera mundi nec mare nec caelum nec denique terra neque aër nec similis nostris rebus res ulla videri, sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, propterea quod erant gravia et perplexa, coibant in medio atque imas capiebant omnia sedes; quae quanto magis inter se perplexa coibant, tam magis expressere ea quae mare sidera solem lunamque efficerent et magni moenia mundi; omnia enim magis haec e levibus atque rutundis seminibus multoque minoribus sunt elementis quam tellus. ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur; omnia quae sursum cum conciliantur, in alto corpore concreto subtexunt nubila caelum.
sic igitur tum se levis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis omnia sic avido complexu cetera saepsit.
hunc exordia sunt solis lunaeque secuta, interutrasque globi quorum vertuntur in auris; quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether, quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent, nec levia ut possent per summas labier oras, et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva versent et partes ut mundi totius extent; quod genus in nobis quaedam licet in statione membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
his igitur rebus retractis terra repente, maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit, succidit et salso suffudit gurgite fossas.
inque dies quanto circum magis aetheris aestus et radii solis cogebant undique terram verberibus crebris extrema ad limina fartam in medio ut propulsa suo condensa coiret, tam magis expressus salsus de corpore sudor augebat mare manando camposque natantis, et tanto magis illa foras elapsa volabant corpora multa vaporis et aëris altaque caeli densabant procul a terris fulgentia templa.
sidebant campi, crescebant montibus altis ascensus; neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
Sic igitur terrae concreto corpore pondus constitit atque omnis mundi quasi limus in imum confluxit gravis et subsedit funditus ut faex; inde mare, inde aër, inde aether ignifer ipse corporibus liquidis sunt omnia pura relicta et leviora aliis alia, et liquidissimus aether atque levissimus aërias super influit auras nec liquidum corpus turbantibus aëris auris commiscet; sinit haec violentis omnia verti turbinibus, sinit incertis turbare procellis, ipse suos ignis certo fert impete labens.
nam modice fluere atque uno posse aethera nisu significat Pontos, mare certo quod fluit aestu unum labendi conservans usque tenorem.
Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
principio magnus caeli si vortitur orbis, ex utraque polum parti premere aëra nobis dicendum est extraque tenere et claudere utrimque; inde alium supra fluere atque intendere eodem quo volvenda micant aeterni sidera mundi; aut alium supter, contra qui subvehat orbem, ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum difficilest; sed quid possit fiatque per omne in variis mundis varia ratione creatis, id doceo plurisque sequor disponere causas, motibus astrorum quae possint esse per omne; e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest, quae vegeat motum signis; sed quae sit earum praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
Terraque ut in media mundi regione quiescat, evanescere paulatim et decrescere pondus convenit atque aliam naturam supter habere ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam partibus aëriis mundi, quibus insita vivit.
propterea non est oneri neque deprimit auras, ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra nec caput est oneri collo nec denique totum corporis in pedibus pondus sentimus inesse; at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
sic igitur tellus non est aliena repente allata atque auris aliunde obiecta alienis, sed pariter prima concepta ab origine mundi certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
Praeterea grandi tonitru concussa repente terra supra quae se sunt concutit omnia motu; quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset partibus aëriis mundi caeloque revincta; nam communibus inter se radicibus haerent ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
Nonne vides etiam quam magno pondere nobis sustineat corpus tenuissima vis animai, propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
Denique iam saltu pernici tollere corpus quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
iamne vides quantum tenuis natura valere possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aër coniunctus terris et nobis est animi vis?
Nec nimio solis maior rota nec minor ardor esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt adiicere et calidum membris adflare vaporem, nil magnis intervallis de corpore libant flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
proinde, calor quoniam solis lumenque profusum perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent, forma quoque hinc solis debet filumque videri, nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans, sive suam proprio iactat de corpore lucem, quidquid id est, nihilo fertur maiore figura quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
nam prius omnia, quae longe semota tuemur aëra per multum, specie confusa videntur quam minui filum. quapropter luna necesse est, quandoquidem claram speciem certamque figuram praebet, ut est oris extremis cumque notata, quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes, scire licet perquam pauxillo posse minores esse vel exigua maioris parte brevique.
quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes, dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum, perparvom quiddam inter dum mutare videntur alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
Illud item non est mirandum, qua ratione tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, quod maria ac terras omnis caelumque rigando compleat et calido perfundat cuncta vapore.
quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto nam licet hinc mundi patefactum totius unum largifluum fontem scatere atque erumpere lumen, ex omni mundo quia sic elementa vaporis undique conveniunt et sic coniectus eorum confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
nonne vides etiam quam late parvus aquai prata riget fons inter dum campisque redundet?
est etiam quoque uti non magno solis ab igni aëra percipiat calidis fervoribus ardor, opportunus ita est si forte et idoneus aër, ut queat accendi parvis ardoribus ictus; quod genus inter dum segetes stipulamque videmus accidere ex una scintilla incendia passim.
forsitan et rosea sol alte lampade lucens possideat multum caecis fervoribus ignem circum se, nullo qui sit fulgore notatus, aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
Nec ratio solis simplex et recta patescit, quo pacto aestivis e partibus aegocerotis brumalis adeat flexus atque inde revertens canceris ut vertat metas ad solstitialis, lunaque mensibus id spatium videatur obire, annua sol in quo consumit tempora cursu.
non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
nam fieri vel cum primis id posse videtur, Democriti quod sancta viri sententia ponit, quanto quaeque magis sint terram sidera propter, tanto posse minus cum caeli turbine ferri; evanescere enim rapidas illius et acris imminui supter viris, ideoque relinqui paulatim solem cum posterioribus signis, inferior multo quod sit quam fervida signa.
et magis hoc lunam: quanto demissior eius cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, tanto posse minus cum signis tendere cursum.
flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur inferior quam sol, tanto magis omnia signa hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
propterea fit ut haec ad signum quodque reverti mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
fit quoque ut e mundi transversis partibus aër alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestivis solem detrudere signis brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et fervida signa.
et ratione pari lunam stellasque putandumst, quae volvunt magnos in magnis orbibus annos, aëribus posse alternis e partibus ire.
nonne vides etiam diversis nubila ventis diversas ire in partis inferna supernis?
qui minus illa queant per magnos aetheris orbis aestibus inter se diversis sidera ferri?
At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aëre multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille revertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, aut quia conveniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis nova semper lumina gigni; quod genus Idaeis fama est e montibus altis dispersos ignis orienti lumine cerni, inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
nec tamen illud in his rebus mirabile debet esse, quod haec ignis tam certo tempore possint semina confluere et solis reparare nitorem.
multa videmus enim, certo quae tempore fiunt omnibus in rebus. florescunt tempore certo arbusta et certo dimittunt tempore florem.
nec minus in certo dentes cadere imperat aetas tempore et inpubem molli pubescere veste et pariter mollem malis demittere barbam.
fulmina postremo nix imbres nubila venti non nimis incertis fiunt in partibus anni.
namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima atque ita res mundi cecidere ab origine prima, conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas dividit orbem, et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in adversa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras; nam medio cursu flatus aquilonis et austri distinet aequato caelum discrimine metas propter signiferi posituram totius orbis, annua sol in quo concludit tempora serpens, obliquo terras et caelum lumine lustrans, ut ratio declarat eorum qui loca caeli omnia dispositis signis ornata notarunt.
aut quia crassior est certis in partibus aër, sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus; propterea noctes hiberno tempore longae cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
aut etiam, quia sic alternis partibus anni tardius et citius consuerunt confluere ignes, qui faciunt solem certa de surgere parte, propterea fit uti videantur dicere verum.
Luna potest solis radiis percussa nitere inque dies magis id lumen convertere nobis ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, donique eum contra pleno bene lumine fulsit atque oriens obitus eius super edita vidit; inde minutatim retro quasi condere lumen debet item, quanto propius iam solis ad ignem labitur ex alia signorum parte per orbem; ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai consimilem cursusque viam sub sole tenere.
est etiam quare proprio cum lumine possit volvier et varias splendoris reddere formas; corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
versarique potest, globus ut, si forte, pilai