inferiorem ac posteriorem, secundum id quidem quod infertur. Di- versitas quoque inferentise ssepe di£Ferentiam maximarum proposi- tionum facit, ut, cum eadem differentia di versas habeat maximas propositîones, non secundum quidem locum di£Ferunt, quippe eidem termini sunt atque habitudo inferentise secundum diversum modum ipsius inferentiœ, ut sunt istœ quae speciei deserviunt: De quociunque praedicatur species, et genus, vel quodcunque prœdicatur de specie, et de génère; pariter vel: quicquid removetur a génère, et a specie pariter. Prima enim ab sdiis sejungitur per hoc quod ad praedicationem spe- ciei prœdic^tionem generis supponit, duae quoque aliae a se invicem separantur ex hoc quidem quod iila iiiud quod speciei attribuit, et generi, haec autem quod aufert speciei, et generi. Non est autem prsetermittenda^ ad cognitionem loci difFerentiœ doctrina Introductio- nuip nostrarum quas ad primam tenerorum introductionem conscrip- simus^, in quibus secundum. terminorum mutationem locospensan- dos esse docuimus; secundum id sciiicet quod modo unus termino- rum antecedentis propositionis imi terminorum consequentis, pro quo ipse mutatur, secundimi vim inferentiae quam ad ipsam habet, comparatur, ex ea per quam ipsam respicit habitudinem secundum quam et locum assignamus; modo utrique ad utrosque sigillatim, modo etiam tota antecedens propositio toti consequenti; terminus autem termino secundum vim inferentiae comparandus est, cum taies proponuntur consequentis: si omnis homo est animal, omnis homo est • substantia; si omnis homo est animal, Socrates est animal. Quae quidem simplices sunt hypotheticae, vel taies quae compositae dicuntur: si quia Socrates est homo Socrates est animal, et quia est homo est sabs- tantia. In illis enim simplicibus, nisi antecedens categorica consé- quentem infert, secundum praedicati sui, quod mutatur, vim infe- rentiae ad praedicatum alterius quod in lociun ipsius succedit, in coii- sequenti propositione vel secundum vim inferentiae subjecti praece- dentis propositionis ad subjectum sequentis locus est pensandus, et secundum habitudinem inferentis termini ad alium assignandus, * Cod. prœmittenda. — ' Vid. supra, pag. a54, 3o5, 3o8.
PARS TERTIA, TOPICA. 555 ut si spedes ille qui antecedit alterius fuerit, a specie locus dicatur, vel secundum quamHbet ipsius habitudinem ad alium assignetur. In bis quoque quœ composite siiut hypotheticœ, secundum mutatio- nem terminorum antecedentis consequentiœ locus est considerandus et assignaudus, ut videlicet secundum id quod propositio aliqua antecedentis consequentiae mutata ad alteram, quae in sequenti con- sequentia ioco ipsius apponitur, se habuerit, locus assignetur; ut si ejus antecedens vel consequens fuerit. ab aniecedenti vel conse-- qaenti locus dicatur; cum vel antecedens categorica consequentem secundum utrumque terminum, id est praedicatum et subjectum, probaverit, vel antecedens hypothetica consequentem secundum utrumque terminum, et antecedens videlicet et consequens du- plex erit locus, secundum id scilicet quôd prœdicata sese ad invicem babuerint, aut antecedentia ^ aut consequentia, ut in istis. apparet: si omnis homo est animal, Socrates est substantia; si quia Sacrâtes est animal, Socrates est corpus, et quia Socrates est homo, Socrates est substantia. Si enim pensemus in simplibi quomodo praedicatum ac subjectum antecedentis, secundum quae infertur ad praedicatum et subjectum sequentis, sese habuerint, duas in* veniemus babitudines, unam inter praedicata, aliam inter subjecta, secundum quas quidem duo sunt assignandi loci. Nam et animal species est substantiae et homo genus Socratis, et quantum ad ani- mal praedicatum, quod species est siibstantiae, locus est unus a spe- cie, cpiantum vero ad hominem siibjectum, qui genus est Socratis, alius est locus a génère. In composita quoque bypotbetica cujus praecedensbypotbetica consequentem infert, et secundum antecedens et secundum consequens duplex est locus. Nam secundum hoc quod prions consequens antecedens est consequentis partis posterioris consequentiae, locus unus est ab antecedenti; secundimi id vero quod ejusdem praecedentis antecedens consequens est antecedentis sequen- tis hypotheticaB, alius est locus a consequenti. Secundum autem totas antécédentes propositiones locus consistit, cum dicitur: si omnis ^ (joô, aut suhstantia aut antecedentia.
554 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.
homo est animal, omne non animal est non homo; si nullus homo est la* pis, nullus lapis est homo; si quia Socrates est homo, Socrates estani- Fol. i53 r'. mal, et quia non* est animal, non est homo. Tota enim praecedens pro- positio toti consequenti, secundum hoc quod ei aequipollet, compa- ratur, Nuncjautem eorumdem locorum quorum prœmisimus cogni- tiouem, supponamus divisionem, ac per singuios currentes, eorum universos inferentiae modos ponamus, singulisque maximas propo- sitiones aptemus; in quo tamen illud praesciendum est nos, qui hsec ad doctrinam artis diaiecticœ scribimus, eos solum iocos exsequi qni- bus ars ista consuevit uti.
Divisio locorum difierenliarum.
Horum autem alii inhaerentes sunt, alii extrînseci, alii medii^ Inhœrentium autem alii a substantia, alii a consequenti substdntiam. Locus a substantia ille est qui a diffinitionibus dicitur, sive illa sit nominis quse interpretatio dicitur, sive rei quse vel diffinitio substan- tialis vel descriptio nominatur. Omnes namque diffinitiones exprès* sam rei substantiam demonstrant, ideoque hujusmodi locus a substantia est nominatus. Diffinitionum vero proprietates in libre earum uberius distinguends suntac perquirendœ^; hic autem solas earum inferentias satis est demonstrare. Sunt igitur quatuor hujus inferentiae regulœ; cum videlicet di£Bnitio ad diffinitum an* tecedit, duae quidem cum ipsa prœdicantur, duœ vero cum subji- ciuntur. Si enim diffinitio prœdicatur de aliquo et diffinitum de eodem, ut: si Socrates est animal rationale mortale, est homo, vel si removetur, similiter, ut: si idem non est animal rationale mortale, non est homo; et in bis quidem maximis propositionibus diffinitio et diffinitum cum praedicatis ponuntur; in bis vero qus consequuntur, in subjectis: quicquid prœdicatur de diffinitione, et de dîffinito, vel quicquid removetur, similiter: Si animal rationale mortale currit vel non, homo currit vel non, ut singula quidem singulis referantur, ' Cf. Boeth. de differ. Topic, iib. Il, pag. 866. — ' Hic aQudit ad libnim de&nitîonuni qui mox insequiiur.
PARS TERTIA, TOPICA. 555 affirmatio quidem ad affirmationem, negatio ad negationem. Sed nunc quidem utrum pmnium inferentia suprapositarum conséquent iiarum veritatem custodiant, consideremus, quod facilius hoc modo fecerimua, ac prius in quo hypotheticse propositionis veritas consistât, deliberemus, ac demum qui ait harum consequentiarum sensus^ investigemus. Sententia itaque hypotheticae propositionis in conse- cutione est, in eo videiicet quod alterum sequitur vel non sequitiu* ad alterum; consecutionis autem veritas in necessitate tenetur, in eo scilicet quod id quod in anteoedenti dicitur, non potest esse absque eo quod in consequenti proponitur; veluti cum talis proponitur consequentia: Si est homo, est animal, haec consequentia inde neces- sario conceditur, quod non potest esse ut homo existât, nisi etiam animal fîierit. Sunt autem quidam qui non solum necessarias conse- cutiones, sed quaslibet quoque probabiles veras esse fateantur. Dicuni enimyeritatem hypotheticse propositionis modo in necessitate, modo in sola probabilitate consîstere; in qua quidem sententia Magistrum etiam nostrum deprehensum doleo. Sed hi nimirum probabilitatis expositionem nontenent; est autem probabile quod verisimilitudinem tenet, id est quod facile ab auditore conceditur. Id vero modo verum modo falsum esse per existimationen audientis contingit; multa enim videntur quœ non sunt, et multa sunt quœ non videntur. Probabn litas itaque ad visum referenda est, veritas autem sola ad rei existentiam. Tune enim verum est cum ita^ in re esse contingit ^ sive videatur, sive non; tune autem probabile cum videtur, sive sit< sîve non. Quis itaque probabilitatem amplius veritati omnino sup- ponatP At vero quod necessarium est, verum esse quis dubitet? Quod enim necesse est esse, ita in esse suo a natura confirmatum est, ut ad non esse se habere non possit. Necesse autem hic quod iifevi^ tabile dicitur, accipimus, cujus quidem sempitemus est actus, sive circa esse sive circa non esse, id est cum sit, non potest non esse, vel cum non sit, non potest esse, nec in esse vel in non esse prin- cipium habuerit, sed semper vel est ita vel non est. Patet itaque ^ Seiwsa supplevimus. «^ ' God. ita viéetur.
556 PETRI ABiEL ARDI DI ALECTIC A.
necessarium omnino comprehendi in vero, probabile modo^ cum vero convenire cum videlicet auditor veràm tenet opinionem, modo etiam dissentire cum tenet falsam. Dicunt tamen quia omne quod probabile est verum est, saltem secundum eum cui est probabile; sed hi nimirum non jam verum secundum rei essentiam, sed secun- dum opinionem sicut probabile pensant. Quid enim aliud in eo quod verum aliquid secundum illum dicitur, potest intelligi, nisi quia verum ei^ videturP Ut jam idem sit verum quod probabile, cum tamen id in rei existentia, illud vero in opinione sola consistât; quse quidem opinio rei nuUo modo essentiam mutât, cum necquidquam^ ei auferat nec conférât. Quod autem veritas hypotheticae propositio- nis in necessitate consistât, tam ex auctoritate quam ex ratione tenemus. Ait in primo Hypotheticonun Boethius, cum sensum hypo- theticae propositionis aperiret hoc modo ^: « Cum dicimus: Si peperit, cum viro concubuit, ■ id tantum proponitur quod partus non po- tuisset esse nisi cum viro fuisset concubitus; » qui enim dicit alterum non posse esse altero absente, profecto dicit ipsius existentiam necessario exigere alterius prsesentiam. Adduxit quo- que post expositionem catégorie» enuntiationis^: « In conditionali vero illud intelligimus quod si fuerit aliqua res quse homo dicatur, necesse sit aliquam esse quae animsd nuncupetur; » id est sit. Nuncupativum enim verbum sensu siibstantivi fungitur, et hoc quidem nécessitas totius est consecutionis, non enuntiationis consequentis categoricâe, ut videlicet necessario consequens ex ante- cedenti provenire intelligatur, non animal necessario inesse ei qui fuerit homo; hoc enim falsum est. Addidit quoque in eodem Hypo- thetiéorum, cimi omnium hypotheticarum sententiamin necessitate consistere demonstraret, tam videlicet earum quae necessarias^ pro- positiones in partibus habent ut ista: si necesse est Socratém vivere, necesse est animatnm esse, quam aliarum quae non habent, veluti ista: 51 vivusy animatus est: « ^omnes vero, inquit, necessariam volimt ' Cod vero. — * Cod. eo, — ' Cod. qvdcqmi, -r-* Boeth. de syllog. Lypoth.. lib. I, pag. 607. — * Ibii, — • Cod. necessario, — ' Boeth. de syllog. hypoth., pag. 6i4.
PARS TERTIA, TOPICA. 557 tenero conseqtientiam, et quibus nécessitas in partibus additur et qiûbus nan. > Quantum enim ad vim conditionis et ad sensum con- secutionis perdnet, omnes consequentiœ hecessariam proponunt infe- rentiam, tam illse videiicet quse necessarii propositiones habentquam ili^e^quae non habent. Aliud enim habere necessitatem in partibus, aliud in sensu totius consecutionis, sicut et de veritate patet, cum sci- licet modo ex veris propositionibus faka consequentia, modo ex falsis vera^ texatur. « Haec enim, ut ipse ait, nécessitas terminis applicatur, id estpropositionibuscategoricisqu» partes simt consequentiae, etc. Néces- sitas veto, inquit, hypotbeticœ propositionis et ratio earum propositio- num exqûibusjun^untur interse coaaexiones, consequentiam quaerit. Unde^ cum dico: si Socrates sedet, et vivit, neque sedere eum neque vivere necesse est, » ut videiicet nécessitas ista non ad consequentem par- tem sed ad totius consequentiae sententiam inferatur, ac si dicamus ne- cessariam esse consequentiam. « Item, inquit, cum dioimus: sol move- tur, necessario venit ad occasum, tantumdem significat quantum: si soi moyetur, veniet ad occasum. » Ecce quod aperte auctoritas clamet sensiun ac yeritatem consequentiœ in necessitate consistere. Unde et ipse in Topicis', ciun discuteret quae scientia^ quibus utamiu* argu- mentis, et phiiosophis maxime necessitatem subjacere monstraret, eam^ ubique nomine veritatis appellare consuevit. Cum enim omne aigumentiun in inferentia consistât, inferentia vero in consecutione maneat, idem est veritas ai^menti, quantum ad inferendum con- clusionem, quod ipsius nécessitas. Rursus cum in tertio eorumdem Topicorum antecedens describeret hoc modo ^: « antecedentia, quibus positis statim necesse est aliud consequatur, »* consequentiae monstra- ' Foi. iSa v*. vit necessitatem. Ipse quoque Aristoteles^ ubi de sensu hypotheticae propositionis egiSse reperitur, necessitatem aperte demonstravit, veluti in ea quam de hypotheticis propositionibus dédit régula hoc modo: idem cum sit et non sit, non necesse est idem esse, ac si aperte dice- ret quia ad affirmationem et negationem ejusdem non sequitur idem * Cod. ex verùfaUa.—* Edit. ar.— ' Id. de differ.Topîc., pag. 86a.—* Cod. eamqtu.
DIALBCTIGA. 43 538 PETRI ABiELÂRDl DIALECTICA.
consequens, veluti cum ad: Sacrâtes est homo, sequatur Soeraies est animal, ad negationem ejusdem qua est: Sacrâtes non est hamo, non sequitur idem consequeas^ id est Sacrâtes est animal; de qua quidem régula iatius in sequentibus diflMremus. Nunc vero in auctoritatibus investigandis de necessitate sensuB hypothetica laborajiiu8;.quanim numerum quia jàm sufficere credo, ad rationem quae idem confirmet transeamuâ.
Si, inquam, aiias hypotheticas veras quam necessarias accipe- remua, multa contingerent inconvenientia $ecundum conjundionem extremitatucQ mediarum hypotheticarum. Médis autem sunt hypothe- tiofle, ut in sequentibus apparebit, in partibus quarum média intendit propositio qua conjunguntur extrema, veluti in ista: si est hama, est animal, si est animal, est animatmn, unde infertur secundum coor junctionem extremorum: si est homa, est animatam. Sed prius eam faisam sententiam ex inductione inconvenientium monstremus, cui omnes fere adbsrent qui ^ inter veras consequentias omnes quoque probabilea recipiunt. Probabiies autem omnes eas concedunt in qui- buscumque aliqua loci habitudo potest aasignari quœ salt^m proba- bilitatem teneat, ut sunt etiam ill» quœ vel a simili vel a majori vêla minori vel a communiter accidentibus vel ab auctbritate procedunt, quœ nuUam tenent necessitatem et quaecumque causis maxime et rheto- mm usui deserviunt. Si igitur omnes etiam illas consequentias inter veras admittamus inquibuscmnque loci habitudo possitnotari, profecio et eas semper consequentias concedemus quae verum habent antece- dens et falsum consequens, ut eas aliquando quas Themistius inter majus et minus vel e converso proponit^. Ipse namque majus et minus secundum id quod magis vel minus existimatur, délibérât, ut cum verberari rusticum vel servum magis videatifr quam militem vel dominum, hoc majus, illud vero minus secundum visimi appeilat. Inter quas quidem consequentias fieri docuit hoc modo de minori quidem ad majus sic: si serva vel rastica pepercerant, et damino vel militi; de majori quidem ad minus converso modo sic: si nec * Cod. qaœ. -*- * Cf. Boelh. de differ. Topic, pag. 869.
PARS TERTIA, TOPICA. 550 domina nec militi pepercerant, nec serva vel rustico. Quas quidem consequentias tune ex vero antecedenti et falso consequenti con- tingit ease, cum non id quod magis videtur, sed id quod minus aesti- matur, contingit, veluti cum militem et non rusticum quacumque causa verberari contingit, et talis proponitur consequentia: ^i rustictts non est verberatas, nec miles;-yel si miles est verberatus, et rastictts, utraque a parte falsa est, cum verum habeat antecedens et £dsum consçquens, et tamen in eas quaiescumque locorum habi- tudines vel a majori vel a minori assignari possunt, secundum hoc scilicet quod hoc magis, illud vero minus videtur. Neque enim Themistius majus secundum veritatem rei, sed secundxmi visum accipit, secundum hoc scilicet quod cuiiibet magis vel minus vide- tur; quod ex appositis exemplis appositum est. Ait enim, cum exemplum loci à minori poneret^: « si hominis diffînitio est animal gressibile bipes, idque minus videatur diffînitio hominis quam animal rationale raortale, erit diffînitio hominis animal rationale mortale. » Si enim rei veritatem attendamus, non magis haec hominis erit diffînitio quam illa. Hanc namque dux Peripateticorum Aristoteles diffinitionem: animal ^essibîie bipes, homini dédit, in gressibile quidem inteliigens quod tantimot gradi potest, non etiam volare, sicut et in bipes intelligitur quod tantum duos pedes habere possit, non plures. iEque igitur et hsec et illa hominis est diffînitio, si rei veri- tatem teneamus. Sed quoniam. ista: animal rationale mortale in majori consuetudine habetur, magis videtur hominis diffînitio. Patet insuper et ex maxima propositione minus et majus secundum visum accipi, quaB est hujusmodi: si id quod minus inesse videtur,' inest, et quod magis inesse videtur, ineiit. Quotiens itaque id quod minus videtur, illud infert quod magis existimatur» vel e con* verso, a minori' vel a majori inferentia trahitur, in qua tamen sola consistit probabilitas, non veritas, propter supra dictam causam.
Anaplius. si probabiles omnes inferentias veris admisœamus, utiqoe et istam: si Socrates non est sanus, est mger, in qua habitudo ' Boeth. de differ. Topic, pag. 869.
540 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.
immediatorum tenet probabilitatem, cum scilicet^anum et aegnim circa animam cui Socratessuppooitur, immediata sint. Sed id quoque quod hsec consequentia dicit fdsum atque impossibiie, et eo mani- festum eat esse, quod ex ipso falsum atque impossibile consequrtur, quod nec etiam probabilitatem habet, id scilicet: si non est, est œger, cum potius verum sit, si non est, non est œger, unde etiam si non est, est inferri potest, quod etiam omni caret probabilitate; similiter et si non est, est sanus ex eadem proposita consequentia inferri potest, ipsa prius est per contrapositionem conversa. Quod quidem valde adversum esse manifestum est priori consequenti, ei scilicet: si non est, est œger. Potest quoque et secundum eos qui ab oppositis infe- rentiam tenent necessariam, inferri aeque et si est lapis, est sanum, et si est lapis, estœgmm, quae ab omni probabilitate sunt alienœ. Sunt quoque qui eas quas falsas auctoritas clamât £dsaeque manifeste apparent, veras conûteantur secundum quamdam inferentiae consi- derationem locique habitudinem, veluti istam: si Sacrâtes vel kic lapis est animal, est homo, veram dicant, si similitudinis habitudo pensetur, in eo scilicet quod animal et bomo similia sunt, vel in convenientia Socrati vel in remotione hujus lapidis; si vero complexio generis ad speciem attendatur, falsam esse concedunt. Quibus quidem statim réspondendiun est eos talium consequentiarum sensus secundum complexionem maie pensare, cum videlicet sensus earum non sint in complexione, sicut maximarum propositionum, quae inferentias habitudinum suarum di£Ferentiarumxomplectantur. Illa autem tantum inferentiam suorum terminorum ostendit, de quibus tantum agit. Si enim complexionem inferentiœ speciei ad genus ostenderet, utique omnes consequentias hujusmodi pro- baret. Amplius cum unus tantum sit ejus sensus, ille aùtem vel verus sit vel falsus, opôrtet eàm vel veram tantum esse vel falsam; secundum enim proprium sensum unaquaeque propositio vera vel falsa dicenda est. Ista autem consequentia, secundum cujuscumque^ habitudinis inferentiam sensus ejus pensetur, unam tantum habet ' Cod. cujnsque, ^ PARS TERTIA, TOPICA. 541 sententiam, cum eamdem ubique vocem materiam in eadem si- gnificatioiie retineat. Amplius quicumque hujusmodi consequen- tiaft pro verls recipiunt, ignorare videntur quse ex ipsis consequenti^ consequantur, quse tam veritate quam probabilitate privantur; ve- luti ista: si est asinas, esthomo, et muitœ aliae quarum sensus omnino est ahhorrendtis. _ Fallitur.itaque quicumque inter veras recipit eas omnes conse- quentias quâe probabilitatem tenent, etsi in eis videatur posse assi* gnari aliqua loci habitude quae probabilitatem, non veritatem teneat. Aut si venus loci probabilitatem pensemus, nec locus qui vis infe- rentiae dicitur, assignari potest*, ubi inferentia non valet. Quomodo * Fol. i53 r*. enim infereatiae firmitas consistere queat, ubi non est firma infe- rentia? Imo Hulla est, sed videtur. Si quis igifur in hujusmodi inferentiis, quœ veritate privatae sunt, unde sît locus, id est vis seu firmitas inferentiœ, requisierit, non possumus ei vere respondere iocum, cum omnino ibi non sit, nisi forte locum secundum veri- similitudinem ac probabilitatem, non tantum secundum inferentiœ veritatem pensemus, veluti illi qui suprapositos omnes locos reci- piùnt, nec a proprietate locorum secemunt; sed et si inter locos hos quoque recipiunt^ nunquam eis veritatem inferentise, sed^ probabilitatem ascribant, juxta id scilicet quod facile ex ipsis adquies- citur conséquent! post probatiônem antecedentis. Saepe enim etiam îlie qui falsam judicat consecutionem ex eo quod in antecedenti proponitur, fidem consequentis capit, etsi consecutionem et infe- rentiae necessitatem non concédât; etsi enim cognoscam non necessarium esse ad amorem puellae quod ssepe dçprehensa est in nocté cum juvene loquens seereto, tamen facile per hoc collo- quium amorem suspicor et concedo, ex eo scilicet quod hujus* modi coUoquia nunquam videamus contingere nisi inter amantes: Ex eo itaque quod ad infterentiam tune admitto, fidem saepe capio, et quod ad inferentiam non videtur sufficere, maxime tamen ad fidem^ videtur valere, et quae in inferentiœ veritate probabilitas non * G>â. scilicet 542 PETRI ABiELARDI DIALËCTICA.
condistit, in commendatione fidei recipitur. Hanc autem probabili* tatem quae ad inferentiam tendit, dialecticoi'um requirit discretio, cum diquid probandum contenditur. Neque enim dialecticus curai sive vera ait sive falsa inferentia propositœ consecpentiae, dum- modo pro vera eam recipiat iiie cum quo aermo conseritur. Sed ubi pro vera audiens eam receperit, tam bene ex ea dialecticus procedet acrsi sit vera. Sed hsec quidem probabilitas, id est facilis concessio verœ inferentiae, in necessitate recipi^nda eat. Neque enim, ut dictum est, alià est inferentiae veritas, nisi nécessitas, et bene necessitatem in inferentiis suis diaiecticorum cura requirit, ne^ in bis maxime argumentationibus qui» ad extremorum conjunctio* nem per médium contendunt, quae saepe a dialecticis proponuntur, sophismatis nodum incurrant. Sa&pe enim in talibus decipitur, si aiiae quam necessariae admittantur consequentiae, quod in se- quentibus, in inquisitione veritatis singuiarum locorum inferen- tiarum, apparebit. Et bene a dialecticis verse inferentiae proprietas attenditur, quibus prœcipue veritatis inquisitio relinquitur, quo- rumque exercitium in investigatione veri ac falsi consumitur, atque haec certis comprehendere regulis tota studii assiduitate la* borant; probabilitas autem casualis^ est et falsitati saepe adjuncta;