SigPhi · Peter Abelard

Dialectica

Latin

Page 24 of 29

PARS TERTIA. TOPICÀ. 455 propositione. Sed et sicut syliogismus irregularis est quod plures habet assumptiones, sic entliyinema quod ex eo nascitur, una pro- positionum adempta. Sic et fortasse et illud irregiilare fuit enthymema in quo particularia proponuntur, quae regularis erat inductio et ex irregidari syllogismo nascebatur, vel nec enthymema dici poterat, quamvis imperfectus esset syllogismus, cimi inductionis teneret pro- prietatem.

Cum autem sint quatuor ai^umentationum species, quas supe- rius distinximus, inter quas syllogismus et natura et firmœ proba- tionis privilegio principalis supereminet, de syllogismis tantum tractatus a dialecticis constituti sunt, non de reliquis speciebus; quos quidem pro qualitate ipsorum duobus voluminibus diviserunt, de categoricis prius ac de hypotheticis tractantes posterius. Nos vero, quia de categoricis superius actiun est, ad hypotheticos operam con- vertamus.

PETRI ABiELARDI PALATINI PERIPATETICI TOPIGORUM LIBER EXPLIGIT.

DIALECriCA. 65 PARS QUARTA.

DE PROPOSITIONIBUS ET SYLLOGISMIS HYPOTHETICIS.

S9C ANALYnCA POSTERIORA, [Codex babet: Pétri ÂhçdardiM Peripatetici PaJfitini, Andyiicorvm posterioram prinau.]

AMALrriGOBUli POSTERIORUH LIBEfi PRIMUS.

* Fol. i83 t\ Novam* accusationis caiumniam adversum me de arte dialectica scriptitantem semuii mei novissîme excogitavenmt, affirmantes qui* dem de his, quse ad fidem non attinent, christîano tractare non 11- cere. Hanc autem scientiam non solum nos ad fidem non instruere dicunt, verum fidem ipsam suarum implicamentis argmnentationum destruere. At vero mirabile est car non mîhi iiceat tractare quod eis permissum sit légère, aut quid tractare sit malimi quod légère sit concessum. Neque enim fidei intuitus^ quem dicunt consequeretur, si lectionis usua^ubstraheretur; adempta' namque lectione, cognitio peribit scientiae. Si vero adversus fidem militare artem concédant, eam procul dubio non esse scientiam confitentur. Est enim sdentia veritatis rerum comprehensio, cujns species est sapientia in qua fides consistit. Haec autem est honestatis sive utilitatis discretio: veritas autem veritati non est adversa. Non enim sicut falsum falso vel ma- ' Cf. Invecticam in qvuemiam ignaram dialectioes, pag. 2i38, opp. Abad., edit. Amb.; nec non initium tertii libri Theohgiœ Christianœ, Thesaur. dov. Anecdotomm, tom. V, pag. I2i4i-ia43, ubi nonnulla sunt quœ rursus hic usurpantur. — * Cod. idtus, — ' God.

PARS QUARTA, ANALYTICA POSTERIORA, I. 455 Imn.malo contrarium potest reperiri, ita verum vero vel bonum bono potest adversari, sed omnia sibi bona consona sunt et coq* venientîa. Scientia autexn omnis bona est, et ea quœ de maio est, quia justo déesse non potest. Ut enim justus malum caveat, eum prsenosse malum necesse est; neque emm vitaret nisi prsenosceret. Cujus itaque mala est actio, bona potest esse cognitio, ut, cum ma* lum sit peccare, bonum est tamen peccatum cognoscere, quod aliter non possumus vitare. Ea quoque scientia cujus nefarium est exer- citium, quse mathematica appellatur, mala putanda non est. Neque enim crimen est in sciendo quibus obsequiis aut quibus immolatio* nibus daemones nostra vota perficiant, sed in agendo. Si enim et hoc scire maliun esset, quomodo ipse quoque Deus malitia absolvi posset? Ipse quoque qui omnium scientias^ quas creavit, continet ac solus omnium vota cogitationesque universas inspicit, scit utique et qusB diabolus desideret, et quibus factis ejus assensum consequi possimus. Si ergo scire malum non est, sed agere, nec^ ad scientiam ' Fol. i83 v*. sed ad actum referenda est malitia. Ex his itaque scientiam omnem, qu8B a Deo solo est et ex ipsius munere procedit, bonam esse convincimus. Unde et omnis scientiœ studium bonum oportet concedi, ex quo id quod bonum est, adquiritur; ejus autem doctrinœ studium praecipue est insistendum, cujus potîor veritas cognoscitur. Hœc autem est dialectica, cui quidem omnis veritatis seu falsitatis dis- cretio ita subjecta est, ut omnis philosophiae principatum, dux universae doctrine, atque regimen possideat. Quae fidei quoque catholicse ita necessaria monstratur, ut schismaticorum sophisticis rationibus nullus possit, nisi qui ea praemuniatur, resistere. Neque enim Ambrosium Mediolanensium antistitem, virum catholicum, Augustinus, gentilis adhuc philosophus et christiani nominis ini- micus, ex unitate deitatis, quam veraciter in tribus personis reli- giosus ille episcopus confitebatur, angustiasset, si et ipsum dialec- tica prsemunisset; cum videlicet talem ei regulam per inscientiam, absque omni determinalione, venerabilis episcopus concessisset: ut cujuscumque pluralis numeri singulare de pluribus nominibus 456 PETRI ABiELARDl DIALECTICA.

sigillatim prœdicaretur, et plurale de eisdem insimul enuntiaretur. Quae quidem in his nominibus cassa est quœ unius substantif atque ejusdem essentiae designativa sunt, ut cum et Pater sit Deus, et Fi- lius Deus et Spiritus Sanctus Deus rectissime credantur, non tamen plures Dei sunt confitendi; quippe ejusdem divinae substantiae illa tria nomina sunt designativa. Sic quoque cum et TuUius homo vere dicatur, et rursus Cicero, et iterum Marcus homo nominetur, ne- quaquam tamen Marcus et Tuliius et Cicero bominessunt, cum ejusdem substantiae vocabula sint designativa, et plura quidem sola voce, non significatione diversa substantise. Et si ita supraposita de- terminatio non satisfaceret rationi, eo quod non una tantum per- sona sit in Deo sicut in Marco, ad impugnationem tamen régule sufiEicere posset. At vero perpauci sunt quibiis hujus scientiae secre- tum, imo sapientiœ thesaurum divîna revelare gratia dignetur; quœ quidem quanto subtilior est, tanto difiîcilior; quanto autem diffi- ciiior, tanto rarior; quanto autem rarior, tanto pretiosior; quanto pretiosior, tanto majoris studii digna exercitio. Sed quia iabor hujus doctrine diutumus ipsos assiduitate legendi fatigat lectores, et muL torum studia et aetates subtilitas nimia inaniter consumit, multi, nec quidem irrationaliter, de ea diffidentes, ad cjus angustissimas fores non audent accedere; plurimi vero ejus subtilitate confusi, ah ipso aditu pedem referunt; et quasi in ipso gustu incogniti sapons evomunt, et dum gustando non possunt saporis qualitatem discer- nere, subtilitatis laudem in crimina vertunt, veramque ingenii sui imbecillitatem ficto crimine scientiœ defendunt, ac dum ipsos in in- vidiam dolor accendit, his detrahere non erubescunt quos hujus artis peritiam vident consecutos. Quœ quidem sola id in excellentia sua priviiegium tenet, ut non eam exercitium, sed potius conférât ingenium. Quantocumque enim tempore in ejus doctrina desuda- veris, laborem inaniter consumis, nisi mente tua arcani tanti capaci- tatem cœlestis gratis munus effecerit. Gaeteras vero scientias quibus- libet ingeniis potest excrcitii diuturnitas.ministrare; haec autem divinas gratis tantum adscribenda est, quœ nisi mentem prœstruat PARS QUARTA, ANALYTICA POSTERIORA, L 457 interius, frustra qui docet aerem -verberat exterius. Quanto autem hujus artis ministrator clarior est, tanto qu« ministratur pretiosior. Hœc aemulorum nostrorum caiumniae satis est respondisse; nunc ad propositum accedamus, congruoque ordine, post categoricorum syllogismorum traditionem, hypotheticorum quoque tradamus constitutionem. Sed sicut ante ipsorum categoricorum compiexiones categoricas propositiones oportuit tractari, ex quibus ipsi materiam pariter et nomen ceperunt, sic et hypotheticorum tractatus prius est in hypotheticis propositionibus eadem causa consumendus, de quarum quidem iocis ac veritate inferentiae, quia in Topicis nostris satis, ut arbitrer, disseruimus, non est hic in eisdem immorandum. Sed satis earum divisiones exequi, aut si qua aiia doctrine videantur necessaria.

EXPUCIT PROLOGUS.

De hypotheticis conjunctis^ [ Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 606 sqq. Propositiones hypotheticas modo per conjanctionem, modo per disjunctioaem fieri. Conjunctarom hypotheticamm alias naturales, alias temporales esse.]

Hypotheticorum nobis tam propositionum quam syllogismorum proprietates aperientibus, discutiendum prius occurrit quot modis hypothesis nomen, unde hypotheticum dictum est, accipiatur. Est autem, ut Eudemo placuit ^, duplex ejus significatio. Modo enim hypothesis propositionem aliquam dicimus per consensum, modo per conditionem. Per consensum autem et cdncessionem hypothesis propositio iUa dicitur qus non in se vera reciperet, sed gratia ar- gumentandi conceditur, ut quid ex ea possit extrahi videatur. Per conditionem vero illa hypothesis appellatur de qua in praesenti tractandum est, cujus quidem partes, antecedens scilicet et conse- quens, conditione conjunguntur, cujusque sensus in conditione consistit; veluti cum dicitur: si est homo, est animal; neque enim absolute vel hominem vel animai dicimus, sed ea conditione ani- ' Titolus deest in Cod. — " Œ Boeth., de syllog. hypplhet., pag. 607.

458 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

mal esse si fuerit homo, enuntiamus. Hujus autem, sicut et cate- goricœ propositionis, très sunt partes, termini scilicet ejus, antece- dens et consequens, et quœ ea innectit conjunctîo, ut in praemissa hypothetica. Antecedentem eam dicimus propositionem quœ prs* cedit, cui scilicet conditio apponitur; qus vero sequitur atque ex priore infertur, consequens appellatur. Harum autem duo modi secundum appositas conjunctiones considerautur. Aliœ enim in con- junctionem, alias in disjunctionem proponuntur. In conjunctionem quidem ut supra posita: si est homo, est animal, cui conjunctiva ^ con* junctio apponitur; in disjunctionem vero hoc modo: aat nox est, aui dies, cwai videlicet disjunctivœ^ conjunctiones adhibentur. Sed prius de conjunctis agendum est.

Harum autem alias naturales alias temporales auctoritas vocat. Naturales quidem et rectas hypotheticas eas dicunt, quae propriam secundum inferentiam consecutionem conditionis ostendunt, ut iila quoque quam prsemisimus: si homo est, animal est. Temporales vero illas Boethius vocavit quae temporaliter, non conditionaliter, aliquid alicui conjungunt) ut ista: cam pluit, tonat. Non enim hoc loco pro- ponitur quod si pluit, tonat, sed magis id dicitur quod quando pluit, et tonat, in que tempore unum contingit, etalterum; ac si videlicet utrumque simul fieri diceretur. In his nuUa natura consecutionis at- Foi. i84r'. tenditur, sed sola comitatio secundum idem tempus proponitur*, id scilicet tantum quod utrumque simul fiât, sive absque se omnino esse valeant, sive alterum exigat alterum. ^que enim verus est et qui dicit: cum Socrates est animal, est homo, et qui proponit: cum ipse est homo, est animal. Apparet itaque in temporalibus nullam consecu- tionis naturam secundum vim habitudinis terminorum atque infe» rentiae necessitatem, sed solam, ut dictum est, comitati'onem esse pensandam. Unde merito a natiu*alibus dividxmtur; de quibus qui- dem uberîus et convenientius in sequentibus disputabitur.

* Cod. conjuncta, — * Cod. disjunctœ.

PARS QOARTA, ANALYTICA POSTERIORA, I. 459 De connew natoralibus. Quœ per positionem terminorom, quœ non.

[ Cf. Boeth. de syllog. hypothetSc, pag. 609. Gonoetarom aaUiraliiiài eu per positionem temûoonun fieri, in cpiibas anteoedens consequentîs cansa est; eas autem non per positionem terminonim fieri» in qoibus antecedens consequentis causa non e^t] •* De negatiooibiiB hypothetida.

[Cf. Boeth. de syllog. hypothet, pag. 61a. In propositionibus hypotheticis, ejusdem proposi- tionis duas negaliones eue» vum nimirom eontradktariam, alteram vero oontrariam. Gontradic- toriam proprie negationem esse, eam niminun que» negatione praeposita, totam propositionem negat. Hypotheticas propositioni dnas propositiones contrarias esse, quarum altéra contrarium con- seqoens, altéra contradictorium ennntiat; majorem autem oppositionem ejos ease qnas contradic- torium oonseqoena enunùat] Qoœ nnm réL multîpliGes.

[Cf. Boeth. de syilog. hypothet, pag. 610. Hypotheticarum propositionum eam unam esse quae UDum consequens ad nnum antecedens conseqoi ennntiat; multiplicem aotem que nnum ad plora vel plura ad piura oonaequi ennntiat. ] Quae simplices vel compositae.

[Cf. Boeth. de syliog. hypoth., pag. 610. Hypotheticas propositiones simplices esse quas ex caté- goriels tantom, compositas autem quae non ex catégoriels taatum propositionibus constant. ] [Cf. Bœth. de syHog. hypoth., pag. 610. Compositas hypotheticas propositiones alias ex duabus hypotbeticis, aiias ex ona categoriea et ahera hypothetica constare, alias denîque médias esse. ] De mediis hypotbeticis* [ Cf. Boeth. de syliog. hypoth., pag. 61 a. De lis hypothetids propositioniiMis, qufl^ ex tribus ter- minis constant, quorum unus inter duos extrêmes terminos médius est.]

[Cf. Boeth. de s^log. hypoth., pag. 6oS. De temporalibus conjunctis, in quibus nimirum non coasecntianîs nécessitas, aed in tempore tantum comitatio enuntiatur. Régulas temporalinm hypo- theticarum bas esse: quicqnid comitatur antecedens, comitatur consequens; q^orumcumque ante- cedentia sese comitantur, et consequentia; cum antecedens est, quslihet ejus consequentia simul sunt; cum quolibet existât antecedens, quodlibet ipsius consequens existit. Temporales propositiones non hypotheticis sed catégoriels annumarandaa esse; in temporalibus enxm comiiatipnem temporis esse, non conditionem. Initium tantunmiodo et finem edimus, ubî AbsBlardus ad Introductiones suas et ^d disputationea oiim a se de dialectica habitas provocat.]

Nunc autem conjunctanim hypotheticarum naturalium speciebus diligenter pertractatis, ad eas quas temporales Boethius appeliat et ex quibus compositas hypotheticas jungit, transeamus. Très namque conditionalium proponunt species secum conjunctas, sciiicet tam naturaieiî* quam temporales atque disjunctas..De naturalibus vero superius egimus, nunc vero de temporalibus in proximo dispu- tandum est. In bis autem, ut dictum est, nulla natura consecu* tionis attenditur, sed sola comitationis societas,. ut videlîcet simui sit utrumque, sive absque se esse omnino valeant, sive alterum exigat alterum. ^Eque enim qui dicit: cum Socrates est animal, est homo, verus est, et qui proponit: cum ipse est homo, est animal, sed non ita si conditionem vertimus enuntiatione ^; non enim ita reci- pitur: si est qnimaly est homo, sicut, si est homo, est animal. Unde ap- paret in illis quae propriam consecutionem retinent ac vim condi- tionis necessariam monstrant in inferentiam secundum ip&orum terminorum naturam, naturam^ consecutionis secundum termino- rum habitudinem quae necessitatem exigat, esse pensandam. In bis autem quarum consecutio nihil aliud est dicenda quam in eodem tempore comitatio, nulla est consecutionis natura pensanda; sed dum membra sint vera, et ipsam esse veram consequentiam concedunt, alioquin falsam; et indifferenter alterum ad alterum et ante- cedere potest et consequi. Unde me in Introductionibus parvulo- rum' confirmasse memini talium consequentiarum conversiones» sicut et disjunctarum, simplices esse; quod in sequentibus conve- nientius ostendemus. Nunc autem utrum ipsse temporales, ut Boe- tbio placuit, inter bypotheticas recipiendœ sint, an rationabilius categoricœ dicantur, nobis est discutiendum. Sed prius quibus re- gulis ex ipsis naturales consequentise jungantur, expediamus. ' Fol. 186 1^. Memini * tamen quia dicere solebam timc bypotbeticam esse propo- sitionem cui temporale adverbium apponebatur, cum ipsiun ad pro- positiones totas referebatur, tune vero categoricam, cum ad simplices terminos ponebatur; sicut et de disjunctiva conjunctione. Est enim PARS QUARTA, ANALYTICA POSTERIORA, L 441 categorica: omne animal est aut sanum aut œgrum, hypothetica vero: aut omne animal est sanum aut omne est œgrum. At vero, licet hujusmodi temporales rationabilius categoriœ quam hypotheticse yideantur, nos tamen, Boethio adhaerentes, eis tamquam hypotheticis in modis syilogismorum utamur. Quem tamen fortasse de destructione earum, si attentais inspiciamus, nullo modo in quibusdam defendere possimus, sed emendare. Nam sicùt, cum temporalis affirma* tivum consequens habet, ipsi tamen negationem in destructione apponit, ita et, cum negativum est consequens, ipsi soii negationem demus; ut videiicet ejus quae ait: cum est animaium, non est lapis, banc dividentem opponat: cum est animatum, est lapis. Nos vero potius in omnibus toti consequentiae negationem praeponi voiumus. Atque haec de temporaiibus enuntiationibus ad discretionem hypotbeti* capum dicta sint; hœc autem de conjunctis tam naturaiibus quam temporaiibus dicta ad praesens sufficient. Nunc ad disjunctas pro-^ cedamus.

De disjunctis.

[Cf. Boeth. de syllog. hypoth., pag. 636. GoDJuncUe cuilibet hypothetice proposition! disjuDctam sequipoliere, scilicet: conjuncUe e duabus afiirmativb disjunctam e negativa et affirmativa; con- junctas e daabus negaiivis disjunctam ex affinnativa et negativa; conjuncta; ex affirmativa et nega- tiva vd ex negativa et affirmativa disjonctam e duaboa negativi» vel duabus affirmativis. Conjunc- tionemln orationis constructione conjunctivam esse, in sensu autem disjunctivam. Non necesse esse alterum disjunctx membrum esse, sed tantum, si membrum alterum tollatur, aiterum esse; quod immediatorum oppositioni proximum est. De disjunctis que e pluribus terminis constant -^Fmem edimus, ubi ad controversias illo tempore de bypotheticis babitaa alluditnr.]

...Notandum* vero quod cum disjunctivae conjunctiones tam cate- * Fol. 187 r'. goricarum propositionum quam hypotheticarum terminis applicen- tur, aiium tantum et sensum pro qualitate enuntiationum in ^ hypothe- ticis enuntiationibus quam in categoricis habere videntur. Qui e'nim dicit: Socrates est vel sanus vel œger, et ad prœdicata disjunctiones apponit, id solum proponere videtur quod sit aiterum iilonmi; quippe unumquodque animai esti aiiquid eorum. Qui vero hypo- theticam componit, ad ipsas sciiicet propositiones antecedentem et consequentem disjunctiones referens, hoc modo: aut Socrates est * In supplevimus.

DIALEGTICA. > 56 442 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

sanus aut Socrates est œgeVj non solum innuit esse aiterum eorum quae propositiones dicunt, verum etiam, aitero non existente, aiterum necessario existerez vei si unum non sit, aiterum esse. Quod qui- dem feilsum est; sequitur enim ex eo taie inconveniens: si nuUa res est, aliqua res est; vera tamen est categorica quœ aiebat Socratem esse aut sanum aut segrum, vel aiterum illorum. Sunt tamen qui- dam qui nec discretionem uliam inter cat^oricam et hypotheticam in disjunctione compositas habent, sed idem dicunt proponi cuni dicitur: Socrates est vel sanus vel wger, et cusd dicitur: aut Socrates est sanus aut œger; ut s(»licet omnis enuntiatio quae disjunctas recipit conjimctiones, hypothetica credatiu*. Volunt itaque semper in hujus modi categoricis qu® disjunctiones recipiunt hypotheticœ sensum intelligii quasi proponatur disjunctio inter temporales de eodem subjecto ad diversa praedicata aequaliter relato; veluti cum dicitaur: Socrates est sanus vel œger, taie est ac si dicatur: aut Socrates est sanus aut Socrates est œger. Quod quidem faisum esse convincitur ex eis categoricis quae, cum universales sint, disjunctivas habent conjimo- tiones, veiuti ista: omne animal est vel sanum vel œgrum. Cum enim hsec vera esse non dubitetur, faisa est manifeste hypothetica quae ita proponitur: aut omne animal est sanum, aut omne animal est œgrum; cum videiicet neutrum sît. Quod ex pari conjuncta mons- tratur, hac scilicet: si non omne animal est sanum, omne est œgrum; quippe cum haec verum habeat antecedens et faisum consequens. Patet itaque aiium esse sensum catégorie® in disjunctione propo- sitae^ aiium hypotheticœ. Nec mirum aiiam vim habere disjunc- tiones quando propositionibus appiicantur et quando simplicibus terminis, cum videiicet, quando terininis appiicantur, per conjunc* tionem resoivi non possunt; quippe inter simpiices terminos non potest consecutio consequentiae consistere, sed semper proposition num sensus, vei taies qui in em resoivuntur. Hujus enim conse* quentiae partes, quamvis enuntiativae, in propositiones tamen per assumptionem et conciusionem resoivuntur. Hœc quidem de dis- junctis dicta sufiîciant.

PARS QUARTA, ANALYTICA POSTERIORA, I. 445 De conversionibus. [Conversiones hypotheticanim propositionam per transpositionem terminorum fieri.]

Nunc autem de conversionibus omnium hypotheticarum superest disputare. Quarum quidesn duplex est conversio, quemadmodum et categoricarum propositionum. Alise namque simpliciter, aliœ per contrapositionem convertuntur. Temporales quidem hypotbeticœ et disjimctse simplicem tenent conTersionem. Sicut enim aeque dici potest: aut nox est, aut dies est, vel aut dies est, aatnox est y ita œque dicitur: cum pluit, tonat, et cum tonat, pluit. Neque enim potest esse ut hoc sit cum illo, nisi etiam illud simul fuerit cum isto. Natura- lium autem conjunctarum conversiones per contrapositionem solum fieri possunt ^ hoc modo: si est homo, est animal, si non est animal, non est homo. Conversiones autem in hypotheticis propositionihus, sicut in categoricis, secundum transpositionem terminorum pensamus, in > illis quidem prœdicati et subjecti, in istis autem antecedentis et consequentis; in illis quidem cum de prœdicato fit suhjectum et e converso, in istis autem ciun de consequenti fit antecedens, et e. converso. Tune vero simplicem conversionem in illis dicebamus esse, cum simpliciter termini transponebantur, nihil eis adjuncto vel ablato, sed eidem prorsus termini servabantur, veluti hic: nullus homo est lapis, nullas lapis est homo, quidam homo est lapis, quidam lapis est homo; tune vero per contrapositionem, cum de praedicata voce subjectum ac de subjecta prœdicatum faciebamus secundum contrapositionem 9 ut videlicet taies per se termini in conversione ponerentur \ qui quasi sibi adversantes contra se ponantur, ut sunt finitum et infinitum, quae secundum affîrmationem et negationem sibi dicuntur opponi, ut in hoc loco: omnis homo est animal, omne non animal est non homo; quidam homo non est animal, quidam, non animal non est non homo; sunt autem opposita homo, non homo, animal, non animal Eosdem quoque conversionis modos in hypotheticis esse ani- * Pùssnnt supplevimus. — " Cod. ponerent 444 PETRI ABiELARDl DIALECTICA.

madvertimus, simplicem quidem conversionem ut in suprapositis disjunctis et conjunctis temporalibus, per contrapositionem vero in conjunctis naturalibus, juxta illam quidem regulam: si aliquid an- tecedit ut aliud consequatur, si id quod consequitur non fiierit, nec illud quoque quod antecedit, erit. Contrapositionem vero rectam secundum affirmationem et negationem àppositio negationis facit. Sunt tamen nonnuUi qui ad nomen conversionis hypotheticanim obstrepant, et vehementer obstupeant eo quod de earum conversio- nibus Boethium tractare non viderint, nec alium quemquam qui consequentiarum naturam ostenderet. Unde nos quidem non ex fal- sitate, sed ex novo conversionis nomine redarguunt. Nec me quidam contra auctoritatem locutum, sed fortasse ultra auctoritatem osten- dere possunt: nec est quidem eorum calumnia rationabilis. Si enim ex additamento vel novitate me accusent, quomodo et illi absolvi Fol. 187 V*. possunt, quicumque ad alicujus scientiae perfectionem * ex se aliquid * post primos tractatores adjecerunt? Sed nec ex novitate in conversio- nibus consequentiarum me accusare poterunt quasi hujus conver- sionis invectorem, si singulorum dicta quos in arte latini célébrant, memoria confirmaverit, Aristotelis videlicet seu Porphyrii seu Boethii. Ait enim Aristoteles, cum de ultima significatione Prioris loque- retur: « Eorum ^ enim quae convertimtur secundum quod est esse « consequentiam, quod alteri quolibet modo causa est, digne prius « natura dicitur; esse namque hominem convertitur ad de se veram « enuntiationem; nam si est homo, vera est oratio qua dicitur, quia « homo est, et homo convertitur; quare est. » Rursus idem cum de secundo modo simul loqueretur^: Naturaliter, inquit, simul sunt « quaecumque convertuntur secundum quod est esse consequentiam. « Sed nequaquam causa est alterum alteri ut sit, ut in duplo et di- « midio; convertuntur etenim hœc. Nam cum' sît duplum, est dimi- « dium, et cmn sit dimidîum, est duplum. » Hœc aperte Aristoteles de conversione consequentiae loquitur in libre Praedicamentorum, de qua etiam in libro Péri ermenias ipsum egisse reperies, cumvîde- * Arislot. Categ., edit. Buhle, pag. 5i8. — * Ibid., pag. 5 19. — * Corn deest în Cod.

PARS QUARTA, ANALYTICA POSTERIORA, I. 445 licet consequentias inferentiœ modalium propositionum ostenderet. «Consequentiae, inquit^ secundum ordinem fiunt ita ponentibus: « illi enim quse est possibile esse illa qua& est contingit e^e, et hsec « iili convertitur. » Idem in eodem^: « Ei^o' impossibile et non impos- « sibile ad^ illud quod est contingens et possibile et non contingens « et non possibile; sequuntur quidem contradictorie, sed conversim. » Ipse etiam Porphyrius in bis quas ad Praedicamenta scripsit Isagogis, conversiones consequentiarum non tacuit; ait enim, cum differen- tlam a proprio differre monstraret^: « et dififerentia quidem illis est .« consequens quorum est dififerentia; sed non convertitur; » ut vide- licet ad speciem antecedat; quod scilicet si esset, converteretur. Multa quoque Boethii dicta conversionem consecutionis indicant. Ait enim in primo Categoricorum, cum de inferentia subaiternarum loqueretur *^: si xmiversales vere fuerint, veras esse particulares; con- verti autem non posse; rursus cum falsae sint particulares, falsas esse universales, sed minime converti, ut videlicet, sicut illœ ad istas veras antecedunt, ita istse ad illas, vel sicut istae falsae ad illas falsas, ita illse falsae ad istas fdsas, quod videlicet, si esset conversio consequentise, fieret. In Hypotheticis quoque suis, sœpissime illam quam per contrapositionem diximus conversionem consequentiarum mons- travit, veluti in secundo et tertio modo'' figuras tertiae, cum eos in modos primae figuras resolvit, conversis secundis per contrapositio- nem consequentiis; et in secundo quidem ait istam consequentiam si non est C, non est A ita verti posse: si est A, est C: in tertio quidem istam: si est C, non est A, hoc modo: si est A, non est C. Commendat itaque consequentiarum quoque utrumque conversionem, non so- lum ratio, verum etiam auctoritas; et est quidem naturalibus con- -junctis per contrapositionem conversio naturalis, in disjunctis autem sive conjunctis temporalibus simplex conversio. Si itaque vera sit vel falsa naturalis consequentia, similiter et ejus per contrapositionem