SigPhi · Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales (Latin)

Latin

Page 19 of 25

tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant.

Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit; at contra omnibus crimen suum voluptati est. Laetatur ille adulterio, in quod inritatus est ipsa difficultate. Laetatur ille circumscriptione furtoque, nec ante illi culpa quam culpae fortuna displicuit. Id prava consuetudine evenit.

Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi; omnes peccata dissimulant et, quamvis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt. At bona conscientia prodire vult et conspici; ipsas nequitia tenebras timet.

Eleganter itaque ab Epicuro dictum puto: " potest nocenti contingere, ut lateat, latendi fides non potest," aut si hoc modo melius hunc explicari posse iudicas sensum: " ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent." Ita est: tuta scelera esse possunt, secura esse non possunt.

Hoc ego repugnare sectae nostrae, si sic expediatur, non iudico. Quare? Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est. Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.

Quare ego hoc supplicio nequitiam liberem? Quare non semper illam in suspenso relinquam?

Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicit nihil iustum esse natura et crimina vitanda esse, quia vitari metus non posse; hic consentiamus mala facinora conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere. Hoc enim ipsum argumentum est, Epicure, est Epicure cod, Velz,; Epicuri est B; Epicure A.

natura nos a scelere abhorrere, quod nulli non etiam inter tuta timor est. Multos fortuna liberat poena, metu neminem.

Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit? Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit. Proprium autem est nocentium trepidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet. VALE. grievous offences against Nature must pay the penalty in ready money, and that in place of suffering the punishment comes fear," Seneca Lucilio suo salutem Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum. Fragilibus innititur, qui adventicio laetus est; exibit gaudium, quod intravit. At illud ex se ortum fidele firmumque est et crescit et ad extremum usque prosequitur; cetera, quorum admiratio est vulgo, in diem bona sunt. " Quid ergo? Non usui ac voluptati esse possunt? " Quis negat? Sed ita, si illa ex nobis pendent, non ex illis nos.

Omnia, quae fortuna intuetur, ita fructifera ac iucunda fiunt, si qui habet illa, se quoque habet nec in rerum suarum potestate est. Errant enim, Lucili, qui aut boni aliquid nobis aut malum iudicant tribuere fortunam; materiam dat bonorum ac malorum et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. valentior enim omni fortuna animus est et in utramque partem ipse res suas ducit beataeque ac miserae vitae sibi causa est.

Malus omnia in malum vertit, etiam quae cum specie optimi venerant; rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter. Qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra vires suas temptet, non continget illi bonum illud integrum et extra minas positum, nisi certus adversus incerta est.

Sive alios observare volueris—liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito—et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris: " dis aliter visum est."

Immo mehercules ut carmen fortius ac iustius petam, quo animum tuum magis fulcias, hoc dicito, quotiens aliquid aliter quam cogitabas evenerit: " di melius."

Sic composito nihil accidet. Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit. Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.

Nullo enim tempore conquiescet et expectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet. In aequo est autem amissae rei miseratio miseratio added by Buecheler.

et timor amittendae.

Nec ideo praecipio tibi neglegentiam. Tu vero metuenda declina. Quidquid consilio prospici potest, prospice. Quodcumque laesurum est, multo ante quam accidat, speculare et averte. In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens. Potest fortunam cavere, qui potest ferre. Certe in tranquillo non tumultuatur. Nihil est nec miserius nec stultius quam praetimere. Quae ista dementia est malum suum antecedere?

Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas. Plus dolet quam necesse est, qui ante dolet quam necesse est; eadem enim infirmitate dolorem non aestimat, qua non exspectat; eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare; et oblitus huius petauri, quo humana iactantur, sibi uni fortuitorum constantiam spondet.

Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistula, qua sororem amisso optimae indolis filio adloquitur: " mortale est omne mortalium bonum." De his loquitur bonis, ad quae concurritur. Nam illud verum bonum non moritur, certum est sempiternumque, sapientia et virtus; hoc unum contingit inmortale mortalibus.

Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia. Quicquid est, dominus inscriberis, apud te est, tuum non est; nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est. Tam necesse est perire quam perdere, et hoc ipsum, si intellegimus, solacium est. Aequo animo perde, pereundum perde, pereundum Madvig; perdere pereundum BA.

est.

Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus? Hoc, ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepimus. Habere eripitur, habuisse numquam. Peringratus est, qui cum amisit, pro accepto nihil debet. Rem nobis eripit casus, usum usum later MSS.; usus BA.

fructumque apud nos relinquit, quem nos iniquitate desiderii perdidimus.

Dic tibi: " Ex istis, quae terribilia videntur, nihil est invictum. Singula vicere iam multi: ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato; et nosvincamus aliquid."

Rursus ista, quae ut ista quae ut later MSS.; ita quae vis BA.

speciosa et felicia trahunt vulgum, a multis et saepe contempta sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit. Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur. Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus, ut rem publicam deberet capessere, latum clavum divo Iulio dante non recepit. Intellegebat enim quod dari posset, et eripi posse.

Nos quoque aliquid et ipsi faciamus animose; simus inter exempla.

Quare defecimus? Quare desperantes? Quicquid fieri potuit, potest, nos modo purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum. Licet reverti in viam, licet in integrum restitui; restituamur, ut possimus dolores, quocumque modo corpus invaserint, perferre et fortunae dicere: " cum viro tibi negotium est; quaere, quem vincas."

His sermonibus The testimony of an ancient grammarian, and the change of subject in the text, may, as Hense states, indicate that a considerable passage is lost and that another letter begins here. Cf, the senex egregius of § 15.

et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere. Sed securus de illo sum; de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur. Nam ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa, sed eorum, quibus utilis est.

Liberaliter facit, quod vivit. Alius iam hos hos later MSS.; his BA.

cruciatus finisset finisset later MSS,; finis est BA.

; hic tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere. "Quid ergo? Non, si suadebit res, exibit? " Quidni exeat, si nemo iam uti eo poterit? Si nihil aliud quam dolori operam dabit?

Hoc est, mi Lucili, philosophiam in opere discere et ad verum exerceri: videre, quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat, hic premat. Quid faciendum sit, a faciente discendum est. Adhuc argumentis actum est, an posset aliqui dolori resistere, an mors magnos quoque animos admota summittere.

Quid opus est verbis? In rem praesentem eamus: nec mors illum contra dolorem facit fortiorem nec dolor contra mortem. Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec taedio doloris libentur moritur; hunc fert, illam expectat. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior. Adflicto enim et magnum vulnus male fcrenti paulisper cedendum est; exsatiet se aut certe primum impetum effundat; hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.

" Solacia expectas? Convicia accipe. Molliter tu fers mortem filii; quid faceres, si amicum perdidisses? Decessit filius incertae spei, parvulus; pusillum temporis periit.

Causas doloris conquirimus et de fortuna etiam inique queri volumus, quasi non sit iustas querendi causas praebitura. At mehercules satis mihi iam videbaris animi habere etiam adversus solida mala, nedum ad istas umbras malorum, quibus ingemescunt homines moris causa. Quod damnorum omnium maximum est, si amicum perdidisses, danda opera erat, ut magis gauderes, quod habueras, quam maereres, quod amiseras.

" Sed plerique non computant, quanta perceperint, quantum gavisi sint. Hoc habet inter reliqua mali dolor iste: non supervacuus tantum, sed ingratus est. Ergo quod habuisti talem amicum, periit opera? Tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nil actum est? Cum amico effers amicitiam? Et quid doles amisisse, si habuisse non prodest? Mihi crede, magna pars ex iis, quos amavimus,licet ipsos casus abstulerit, apud nos manet. Nostrum est, quod praeteriit, tempus nec quicquam est loco tutiore quam quod fuit.

Ingrati adversus percepta spe futuri sumus, quasi non quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in praeterita transiturum sit. Anguste fructus rerum determinat, qui tantum praesentibus laetus est; et futura et praeterita delectant, haec exspectatione, illa memoria, sed alterum pendet et non fieri potest, alterum non potest non fuisse. " Quis ergo furor est certissimo excidere? Adquiescamus iis, quae iam hausimus, si modo non perforate animo hauriebamus et transmittente quicquid acceperat.

Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint. Nec inmerito; nam primum supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias. Deinde iniquum est queri de eo, quod uni accidit, omnibus restat. Deinde desiderii stulta conquestio est, ubi minimum interest inter amissum et desiderantem. Eo itaque aequiore animo esse debemus, quod quos amisimus, sequimur.

" Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur; quem putas perisse, praemissus est. Quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit? Fiet aliquis factum, quod non ignoravit futurum? Aut si mortem in homine non cogitavit, sibi inposuit.

Fiet aliquis factum, quod aiebat non posse non fieri? Quisquis aliquem queritur mortuum esse, queritur mortuum esse queritur later MSS.; om. by B and A1.

hominem fuisse. Omnis eadem condicio devinxit: cui nasci contigit, mori restat.

Intervallis distinguimur, exitu aequamur. Hoc quod inter primum diem et ultimum iacet, varium incertumque est: si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum. Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius.

mobilius later MSS.; mobilibus BA.

Iactantur cuncta et in contrarium transeunt iubente fortuna, et in tanta volutatione rerum humanarum nihil cuiquam nisi mors certum est. Tamen de eo queruntur omnes, in quo uno nemo decipitur. ' Sed puer decessit.' Nondum dico melius agi cum eo, qui cito cito added by Gertz.

vita defungitur; ad eum transeamus, qui consenuit.

Quantulo vincit infantem! Propone temporis profundi vastitatem et universum complectere, deinde hoc, quod aetatem vocamus humanam, conpara immenso; videbis, quam exiguum sit, quod optamus, quod cxtendimus. Ex hoc quantum lacrimae, quantum sollicitudines occupant!

Quantum mors, antequam veniat, optata, quantum valitudo, quantum timor! Quantum tenent aut rudes aut inutiles anni! Dimidium ex hoc edormitur. Adice labores, luctus, pericula, et intelleges etiam in longissima vita minimum esse, quod vivitur.

Sed quis tibi concedet non melius se habere eum, cui cito reverti licet, cui ante lassitudinem peractum est iter? Vita nec bonum nec malum est; boni ac mali locus est. Ita nihil ille perdidit nisi aleam in damnum certiorem. Potuit evadere modestus et prudens, potuit sub cura tua in meliora formari, sed, quod iustius timetur, potuit fieri pluribus similis.

Aspice illos iuvenes, quos ex nobilissimis domibus in harenam luxuria proiecit; aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit; plus timeri quam sperari potuisse manifestum erit. "Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare.

Non hortor, ut nitaris et surgas; non tam male de te iudico, ut tibi adversus hoc totam putem virtutem advocandam. Non est dolor iste, sed morsus; tu illum dolorem facis. "Sine dubio multum philosophia profecit,si puerum nutrici adhuc quam patri notiorem animo forti desideras.

Quid? Nunc ego duritiam suadeo et in funere ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior? Minime. Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis, quibus ipsos, videre nec commoveri ad primam familiarium divulsionem. Puta autem me vetare; quaedam sunt sui iuris. Excidunt etiam retinentibus lacrimae et animum profusae levant.

Quid ergo est? Permittamus illis cadere, non imperemus, fluat, quantum adfectus eiecerit, non quantum poscet imitatio. Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum. Plus ostentatio doloris exigit quam dolor: quotus quisque sibi tristis est! Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur. Tunc capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente liberius, tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur; sine spectatore cessat dolor.

Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere. A natura discedimus, populo nos damus nullius rei bono auctori et in hac re sicut in aliis aliis Hermes; his MSS.

omnibus inconstantissimo. videt aliquem fortem in luctu suo: impium vocat et efferatum; videt aliquem conlabentem et corpori adfusum: effeminatum ait et enervem.

Omnia itaque ad rationem revocanda sunt. Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas. " Dicam quid intersit. Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.

Hae lacrimae per elisionem cadunt nolentibus nobis; aliae sunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum, quos amisimus, retractatur. Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas; tunc oculi velut in gaudio relaxantur. His indulgemus, illis vincimur.

" Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantem circulum adstantem Rossbach; circum stantem A.

adsidentemque aut contineas aut exprimas; nec cessant nec fluunt umquam tam turpiter quam fmguntur; eant sua sponte. Ire autem possunt placidis atque compositis. Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto temperamento, ut illis nec humanitas nec dignitas deesset. Licet, inquam, naturae obsequi gravitate servata.

Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus. Est aliquis et dolendi decor; hic sapienti servandus est et quemadmodum in ceteris rebus, ita etiam in lacrimis aliquid sat est; inprudentium imprudentium later MSS.; id prudentium BA.

ut gaudia sic dolores exundavere.

" Aequo animo excipe necessaria. Quid incredibile, quid novum evenit? Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent! Quotiens cogitaveris puerum fuisse, cogita et hominem, cui nihil certi promittitur, quem fortuna non utique perducit ad senectutem; unde visum est, dimittit.

Ceterum frequenter de illo loquere et memoriam eius, quantum potes, celebra. Quae ad te saepius revertetur, si erit sine acerbitate sine acerbitate later MSS.; inea cervitate BA.

ventura; nemo enim libenter tristi conversatur, nedum tristitiae. Si quos sermones eius, si quos quamvis parvoli iocos cum voluptate voluptate later MSS.; voluntate BA.

audieras, saepius repete; potuisse illum implere spes tuas, quas paterna mente conceperas, audacter adfirma.

Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminisse meminisse later MSS.; memisse BA.

parcissime,—inhumani animi est. Sic aves, sic ferae suos diligunt, quarum concitatus quarum concitatus later MSS.; quorum contria concitatus actus BA.

est amor et paene rabidus, sed cum cum later MSS.; eum BA.

amissis totus extinguitur. Hoc prudentem virum non decet; meminisse perseveret, lugere desinat.

Illud nullo modo probo, quod quod later MSS.; quid BA.

ait Metrodorus: esse aliquam cognatam tristitiae voluptatem, hanc esse captandam in eiusmodi tempore. Ipsa Metrodori verba subscripsi. *mhtrodw/rou e)pistolw=n pro\s th\n a)delfh/n.

Rossbach holds that these five words belong in the margin.

De quibus non dubito quid sis sensurus. Quid enim est turpius quam captare in ipso luctu voluptatem, immo per luctum, et inter lacrimas quoque quod iuvet, quaerere? Hi sunt, qui nobis obiciunt nimium rigorem et infamant praecepta nostra duritiae, duritiae Madvig; duritia BA.

quod dicamus dolorem aut admittendum in animum non esse aut cito expellendum. Utrum utrum later MSS.; virum BA.

tandem est aut incredibiles aut inhumanius non sentire amisso amico dolorem an voluptatem in ipso dolore aucupari?

Nos quod praecipimus, honestum est; cum aliquid lacrimarum adfectus effuderit et, ut ita dicam, despumaverit, non esse tradendum animum dolori. Quid, tu dicis miscendam ipsi dolori voluptatem? Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus. " Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem? Utrum honestius dolor ab animo summovetur an voluptas ad dolorem quoque admittitur? ' Admittitur ' dico? Captatur et quidem ex ipso. ' Est aliqua ' inquit' voluptas cognata tristitiae.' Istuc nobis licet dicere, vobis quidem non licet. Unum bonum nostis voluptatem, unum malum dolorem; quae potest inter bonum et malum esse cognatio? Sed puta esse; nunc potissimum eruitur? Et ipsum dolorem scrutamur, an quid an quid Buecheler; aliquid BA; an aliquid later MSS.

habeat iucundum circa se et voluptarium?

Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris. Non te pudet luctum voluptate sanare? Severius ista plaga curanda est. Illud potius admone, nullum mali sensum ad eum, qui periit, pervenire; nam si pervenit, non periit.

Nulla, inquam, res eum laedit, qui nullus est; vivit, si laeditur. Utrum putas illi male esse, quod nullus est, an quod est adhuc aliquis? Atqui nec ex eo potest ei tormentum esse, quod non est; quis enim nullius sensus est? Nee ex eo, quod est; effugit enim maximum mortis incommodum, non esse.

" Illud quoque dicamus ei, qui deflet ac desiderat in aetate prima raptum: omnes, quantum ad brevitatem aevi, si universo conpares, et iuvenes et senes, in aequo sumus. Minus enim ad nos ex aetate omni venit quam quod minimum esse quis dixerit, quoniam quidem minimum aliqua pars est. Hoc quod vivimus, proximum nihilost; et tamen, o dementiam nostram, late disponitur.

" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres." VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas. Puta esse quod dicis et effundi verba, non figi; primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae. Multum enim interesse existimo, utrum exciderit an fluxerit. Adice adice added by Hense.

nunc, quod in hoc quoque, quod dicturus sum, ingens ingens later MSS.; indigens BA.

differentia est: Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere; adeo larga est et sine perturbatione, non sine cursu tamen veniens.

Illud plane fatetur et praefert, non esse esse Muretus; esset BA.

tractatam nec diu tortam. Sed ita, ut vis, esse credamus; mores ille, non verba conposuit et animis scripsit ista, non auribus.

Praeterea ipso dicente non vacasset tibi partes intueri, adeo te summa rapuisset; et fere quae inpetu placent, minus praestant ad manum relata.

Sed illud quoque multum est primo aspectu oculos occupasse, etiam si contemplatio diligens inventura est quod arguat.

Si me interrogas, maior ille est, qui iudicium abstulit quam qui meruit; et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere. Oratio sollicita philosophum non decet; ubi tandem erit fortis et constans, ubi periculum sui faciet, qui timet verbis?

Fabianus non erat neglegens in oratione, sed securus. Itaque nihil invenies sordidum: electa verba sunt, non captata nec huius saeculi more contra naturam suam posita et inversa, splendida tamen, quamvis sumantur e e later MSS.; a BA.

medio. Sensus honestos et magnificos habes, non coactos in sententiam, sed latius dictos. videbimus, quid parum recisum sit, quid parum structum, quid non non later MSS.; om. BA.

huius recentis politurae; cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanis.

Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet; quod dici solet, domus recta est.

Adice nunc, quod de compositione non constat. Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.

Lege Ciceronem: compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis. At contra Pollionis Asinii salebrosa et exiliens et ubi minime exspectes, relictura. Denique omnia apud Ciceronem desinunt, aput Pollionem cadunt exceptis paucissimis, quae ad certum modum et ad unum exemplar adstricta sunt. videatur; et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.

Humilia praeterea tibi videri dicis omnia et parum erecta; quo vitio carere eum iudico. Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem later MSS. and Harl.; enim tenorem BA.

quietum compositumque formata, nec depressa sed plana. Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum. Sed totum corpus videris quam sit comptum; honestum est. Non habet oratio eius, sed dabit, dabit Lipsius; debet BA.

dignitatem.

Adfer, quem Fabiano possis praeponere. Dic Ciceronem, cuius libri ad philosophiam pertinentes paene totidem sunt, quot Fabiani; cedam, sed non statim pusillum est, si quid maximo minus est. Dic Asinium Pollionem; cedam, et respondeamus: in re tanta eminere est post duos esse. Nomina adhuc. T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros; huic quoque dabo locum. Vide tamen, quam multos antecedat, qui a tribus vincitur et tribus eloquentissimis.

Sed non praestat omnia: non est fortis oratio eius, quamvis elata sit; non est violenta nec torrens, quamvis effusa sit; non est perspicua, sed pura. " Desideres," inquis, " contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, volo luxuriam obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi. Sit aliquid oratorie acre, tragice grande, comice exile." vis illum adsidere pusillae rei, verbis; ille rerum se magnitudini addixit, addixit later MSS.; adduxit BA.

eloquentiam velut umbram non hoc agens trahit.

Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget, ac punget later MSS.; ag pugnet BA.

fateor. Exibunt multa nec ferient et interdum otiosa praeterlabetur oratio, sed multum erit in omnibus lucis, sed ingens sine taedio spatium. Denique illud praestabit, ut liqueat tibi illum sensisse quae scripsit. Intelleges hoc actum, ut tu scires quid illi placeret, non ut ille placeret tibi. Ad profectum omnia tendunt, ad bonam mentem, non quaeritur plausus.

Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia. Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima. Deferret enim qui imitandi cupiditatem fecit, spem abstulit. Ceterum verbis abundabat, sine commendatione partium singularum in universum magnificus. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit simus ostendit later MSS.; sumostendit BA.

et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos; tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem.

Quid sibi istud principium velit quaeris? Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noveras: ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera.

Facilius enim crescit dignitas quam incipit. Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae morae Pincianus; amorem BA.

habet, dum ex illa erepat haeret. Iam haeret; iam Buecheler; hae (or hac) etiam BA.

Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.

Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem. Intra paucissimas ergo horas, quam omnibus erat sani ac valentis officiis functus, decessit.

Ille, qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est.

Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine pone in ordine BA.

vites. Quam stultum est aetatem disponere ne crastini quidem dominum! O quanta dementia est spes longas inchoantium: emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.

Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt. Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere. Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum; quid autem ad me, an naturae certum sit quod mihi incertum est?

Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.

Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum, quod omni potest fieri? Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur terminum.

terminum Buecheler; terminus BA.

Sic itaque formemus animum, tamquam ad extrema ventum sit. Nihil differamus. Cotidie cum vita paria faciamus.

Maximum vitae vitium est, quod inperfecta semper est, quod aliquid in aliquid BA. The best solution, in spite of several emendations, is to drop in.

ex illa differtur. Qui cotidie vitae suae summam manum inposuit, non indiget tempore. Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant; quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita sollicita Buecheler; collecta BA.

mens inexplicabili formidine agitatur.

Quo modo effugiemus hanc volutationem? Uno, si vita nostra non prominebit, si in se colligitur. Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens. Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta?

Ideo propera, Lucili mi, vivere et singulos dies singulas vitas puta. Qui hoc modo se aptavit, aptavit Stephanus; aptabit BA.

cui vita sua cotidie fuit tota, securus est; in spem spem later MSS.; spe BA.

viventibus proximum quodque tempus elabitur subitque aviditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur: Debilem facito manu, debilem pede coxo, Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes; Vita dum superest, benest; hanc hanc later MSS.; hac BA.

mihi, vel acuta Si sedeam cruce, sustine.

Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora. Contemptissimum putarem, si vivere vellet usque ad crucem::' Tu vero " inquit, " me debilites licet, dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat. Depraves licet, dum monstroso et distorto distorto Erasmus; detorto Haase; deserto BA.

temporis aliquid accedat. Suffigas Meet et acutam sessuro crucem subdas." Est tanti vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id, quod est in malis optimum, supplicii finem? Est tanti habere animam, ut agam?

Quid huic optes nisi deos faciles? Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo? Quid timoris dementissimi pactio? Quid tam foeda vitae mendicatio? Huic huic Muretus; cui BA.

putes umquam recitasse Vergilium: Usque adeone mori miserum est? Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit; qua mercede? Scilicet vitae longioris. Quod autem vivere est diu mori?

Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare? Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris ac pectoris later MSS.; acceptoris BA.

tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam?

Nega nunc magnum beneficium esse naturae, quod necesse est mori. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem videre tot consciam scelerum, Excutienda vitae cupido cupido later MSS.; cui pido BA.

est discendumque nihil interesse, quando patiaris, quod quandoque patiendum est.

Quam bene vivas refert, non quam diu; saepe autem in hoc est est Gruter; esse BA.

bene, ne diu. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem; sic epistula tua mihi fecit iniuriam. Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.

Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere. Praebebam praebebam Buecheler; credebam BA.

enim me facilem opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae. Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus; cum subito experrectus experrectus later MSS.; experfectus BA.

sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam.

Negat me epistula prima totam quaestionem explicuisse, in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem, quae post mortem contingit, bonum esse. Id enim me non solvisse, quod opponitur nobis: " Nullum," inquiunt, " bonum ex distantibus. Hoc autem ex distantibus constat."

Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non hoc hoc added in later MSS.

tantum, sed alia quoque eodem eodem later MSS.; om. BA.