SigPhi · Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales (Latin)

Latin

Page 20 of 25

pertinentia distuleram. Quaedam enim, ut scis, moralibus moralibus later MSS.; moralia BA.

rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi percipi later MSS.; percipit BA.

aut peti possit.

Haec omnia mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.

Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur. Quid est, quod praedicere praedicere later MSS.: praecidere BA.

velim? Quaedam continua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus. Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. Quid est, quod etiamnunc praedicere velim?

Nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat. Uno uno later MSS.; unde BA.

enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale. Hoc si quando desideraveris, per se probatur; interim ponendum fuit, quia in nos nos added by Schweighaeuser.

nostra tela mittuntur.

" Dicitis," inquit, " nullum bonum ex distantibus esse? Claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse. Consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. Haec autem ex iudiciis plurium plurium later MSS.; plurimum BA.

efficitur, id est distantium; ergo non est bonum.

Claritas," inquit, " laus est a bonis bono reddita; laus oratio, vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit bonorum, non bonorum non inserted by Erasmus.

bonum. Nec enim quicquid vir bonus facit, bonum est. Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est.

Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati laudati Madvig; laudantis BA.

bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat. Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est, cuius actio est, non nostrum, qui laudamur. Atqui hoc quaerebatur."

Respondebo nunc singulis cursim. Primum, an sit aliquod ex distantibus bonum, etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia? Potest et unius boni viri iudicio esse contenta; unus nos unus nos Hense; nos BA.

bonus bonos iudicat.

" Quid ergo? " inquit, " et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo? Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit." Diversa horum condicio est et illius. Quare? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt. " Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio." Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident. " Sed laus," inquit, " nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est." Cum dicunt dicunt Lipsius; dicant BA.

claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, redditam later MSS.; reddi iam BA.

non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est.

Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis.

Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam in notitiam later MSS.; innocentiam BA.

plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis," alit artes Erasmus; alitteris BA.

non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.

Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam etiam Buecheler; enim BA.

citra vocem contingere contenta iudicio. Plena est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, " Cuius," inquit, " bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita?

Utrum laudati an laudantis? " Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura me natura me later MSS.; naturam mea BA.

amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc plurium plurium later MSS.; plurimum BA.

bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, ut ut later MSS.; et BA.

aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse ipse or istius later MSS.; iste BA.

sum boni causa.

Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.

Cavillatoribus istis abunde responderimus.

responderimus Pincianus; respondebimus BA.

Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire aperta aperta later MSS.; aperte BA1.

via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.

Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus animus: nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis accolis Pincianus; oculis BA; incolis or occulis later MSS.

laetiusve tectis laetiusve tectis Windhaus; laetius vectis BA.

solum; patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam etiam Pincianus; iam BA.

coniungit, in quo quo Schweighaeuser; quod BA.

disposita tot lumina lumina Haase; numina BA.

in actus suos excubant.

Deinde artam aetatem sibi dari non sinit: " omnes," inquit, " anni anni Pinc.; ante BA.

mei sunt. Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus. Cum venerit dies ille, qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus corpus Pinc.; tempus BA.

hic, ubi inveni, relinquam, ipse me dis diis later MSS.; diei BA.

reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor."

Per has mortalis aevi moras illi meliori vitae longiorique proluditur. Quemadmodum decem decem later MSS.; invicem BA.

mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi, sed sed later MSS.; et BA.

illi loco, in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare; sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum. Alia origo nos expectat, alius rerum status. Nondum caelum nisi ex intervallo pati possumus; proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori.

Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est.

Excutit redeuntem natura sicut intrantem. Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo, quod ad vitam adtulisti, pars magna ponenda est: detrahetur tibi haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis; detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac labentium.

Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Depone onus; quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto, in quo latebas, corpore exieris? Haeres, reluctaris; tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, ploras; et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci: rudis et imperitus omnium veneras. Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.

Nunc tibi non est novum separari ab eo, cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone. Scindetur, obruetur, abolebitur. Quid contristaris? Ita solet fieri: pereunt semper semper Pincianus; saepe BA.

velamenta nascentem. Quid ista sic diligis quasi tua? Istis opertus es. veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.

Huic nunc quoque tu, quantum potes, subduc te voluptatique, subdue te voluptatique Bartsch and Hense; subvoluptariquae BA.

nisi quae necessariis seriisque necessariis seriisque Hense; necessariisque BA.

cohaerebit; alienus iam hinc altius ab quid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.

Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus; nulla serenum umbra turbabit. Aequaliter splendebit omne caeli latus; dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens. Et tamen admirans illam iam procul; quid tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videris?

Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait. Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit, nullos horret exercitus, non ferretur tuba, nullis ad timorem minis agitur.

Quidni non timeat qui mori sperat? Is quoque, qui mori sperat? is quoque Buecheler; qui mori speriat. Se quoque BA.

qui animum tamdiu iudicat manere, quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargit, ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen Multa viri virtus animo multusque recursat Gentis honos. Cogita, quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum virorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire? Incendium dico, ruinam, alia, quae incendium alia quae Pincianus; incidentium aliqua BA.

nobis incidunt, non insidiantur; illa potius vide, illa devita, quae illa de vita quae later MSS.; illa videvita illa quae BA.

nos observant, quae captant. Rariores sunt rariores sunt Gruter: pari essunt BA.

casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere. Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.

Ac ac Buecheler; ab BA.

tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium; subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.

Erras, si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis; hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus perniciosus von Ian; perniciosius BA.

est primus incursus; quos transiere, non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; aut incitat: aut Buecheler; inicit, hae aut BA.

fame aut timore coguntur ad pugnam; homini perdere hominem libet.

Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium. Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.

Sic vivendo quid consequaris? Non te ne noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem, in philosophiam recede: illa te sinu te sinu Erasmus; te nisu BA.

suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via.

via Madvig; quia BA.

Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.

Tibi vitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur. Licet sapere sine pompa, sine invidia. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem In Nomentanum meum fugi, quid putas? Urbem? Immo febrem et quidem subrepentem. Iam manum mihi iniecerat. Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum. Protinus itaque parari vehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseveravi; illud mihi ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus navem ascendit clamitans non corporis esse, sed loci morbum.

Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi valitudinem meam commendat. Nam cum sciam sciam later MSS.; scias BA.

spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur. Itaque quoniam ego ab illa non impetro, ut me fortius amet, a me a me was inserted by Gertz at this point; Muretus placed it after illa.

impetrat illa, ut me diligentius amem.

Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu See Acts xviii. 11 ff., and Duff, Three Dialogues of Seneca, p. xliii. oportet. Ille, qui non uxorem, non amicum tanti putat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.

Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se suis se later MSS.; suis BA.

commodet.

Ingentis animi est aliena causa ad vitam reverti, quod magni viri saepe fecerunt. Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, attentius custodire (curare) later MSS.; attentius BA.

si scias alicui alicui later MSS.; aliquid BA.

tuorum esse dulce, utile, optabile.

Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, ut ut later MSS.; om. BA.

propter hoc tibi carior fias? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum.

Quaeris ergo, quomodo mihi consilium profectionis cesserit? Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium, quae motae quicquid pestiferi vaporis obferunt, obferunt F. Gloeckner; obruent BA.

cum pulvere effundunt, protinus mutatam valitudinem sensi. Quantum deinde adiectum putas viribus, postquam vineas attigi? In pascuum emissus cibum meum invasi. Repeti vi ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis. Incipio toto animo studere.

Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit; at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet. Nam Socraten querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: " non inmerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris."

O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt premunt Bartsch; primum BA.

se ipsi, ipsi Hense; ipsos BA.

sollicitant, corrumpunt, territant. Quid prodest mare traicere et urbes mutare? Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius. Puta venisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat? Tuos adferes.

Divitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa. Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tanto later MSS.; quanto BA.

tibi videris defici, quanto vinceris. Honores iudicabis iudicabis Cod. Velz.; iudicatus BA.

bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis, invidebis later MSS.; videberis BA.

quotiens aliquem in fastis saepius legeris. Tantus erit ambitionis furor, ut nemo tibi post te videatur, si aliquis ante te fuerit.

Maximum malum iudicabis mortem, cum in cum in later MSS.; cum BA.

illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri. Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones; vanis semper agitaberis. Quid enim proderit evasisse tot urbes Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis? Ipsa pax timores sumministrabit. Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente; quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.

est later MSS.; es BA.

Non enim vitat, sed fugit. Magis autem periculis paternus aversi.

Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia. Quicquid te delectat, aeque vide ut flores virides; dum virent, utere;2 alium alio die casus excutiet. Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur. " Sed non erunt idem." Ne tu quidem idem eris. Omnis dies, omnis hora te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fiet. Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur. Horum nihil cogitabis nec remedia vulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas aha ut utere Haase; ut videres dum {vireret, vireret} uter BA.

sperando, alia desperando. Si sapis, sapis later MSS.; satis BA.

alterum alteri misce misce later MSS.; misces BA, : nec speraveris sine desperatione nec desperaveris sine desperatione nec desperaveris later MSS.; sine speratione nec speraveris BA.

sine spe.

Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit. Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.

Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio. Itaque, quae petierant cupidissime loca, cupidius deserunt et avium modo transvolant citiusque quam venerant, abeunt.

Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur; ceterum neque meliorem faciet neque saniorem.

Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima servitute in libertatem adseritur. Quamdiu quidem nesciens, quid fugiendum quid petendum, quid necessarium quid supervacuum, quid iustum quid iniustum iniustum Cornelissen; honestum BA.

sit, non erit hoc peregrinari, sed errare.

Nullam nullam later MSS.; nullum BA.

tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur. Utinam quidem sequerentur. Longius abessent; nunc fers illa, non ducis. Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt.

urunt later MSS.; erunt BA.

Medicina aegro, non regio, quaerenda est.

Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur. Quid ergo? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.

Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.

Quid ergo? Sapientia, ars sapientia, ars Hense; sapientia, res BA.

omnium maxima, in itinere colligitur? Nullum est, mihi crede, iter, quod te te Erasmus; se BA.

extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.

Fugam tibi non prodesse miraris? Tecum sunt, quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et demenda demenda Hense; emenda BA.

desideria intra salutarem salutarem Haase; salutem BA.

modum contine. Omnem ex animo erade nequitiam. Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit tumor, haerebit tumor later MSS.; habebit timor BA.

quamdiu superbo conversaberis. Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones. Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.

Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est. Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.

Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Tuberone. Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare; alter te docebit mori, si necesse erit, alter, antequam necesse erit. vive cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.

Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum ac paratum Gemoll; ad partum BA.

tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.

Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus passibus later MSS.; passus BA.

licet, sequitur aemulaturque. Profert se, laudari et aspici credit. Dominus dominus later MSS.; om. BA.

omnium est, supra omnia est; itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet. Terribiles visu formae letumque labosque; minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere. Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum. " Terribiles visu formae letumque labosque ": egregie vergilius noster non non later MSS.; in BA.

re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse.

esse later MSS.; posse BA.

Quid, inquam, in" istis est tam formidabile quam fama vulgavit?

Quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo? Totiens mihi occurrunt isti, qui non putant fieri posse quicquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat.

At quanto ego de illis melius existimo! Ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem? Cui non faciliora apparuere in actu? Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt.

Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus est, est later MSS.; om. BA.

sive uxorem eius reminiscimur reminiscimur added by Hense.

moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores. Si vere reputes, reputes added by Hense.

aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore. viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.

Novissima damnatio est sub gravissimis nominibus nominibus Lipsius; hominibus BA.

impleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post haec carcer et venenum. Haec usque eo animum Socratis non moverant, ut ne vultum quidem moverent. O illam moverent. o illam Buecheler; moverint. Illam BA.

mirabilem laudem et singularem! Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit. Aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.

vis alterum exemplum?

Accipe hunc M. Catonem recentiorem, cum quo et infestius fortuna egit et pertinacius. Cui cum omnibus locis obstitisset, novissime et in morte, ostendit tamen virum fortem posse invita fortuna vivere, invita mori. Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in toga in toga Kronenberg; intacta BA.

concipiente iam civile bellum. Et hunc licet dicas non minus quam Socraten in servis se libertati addixisse, in servis se libertati addixisse, suggested by Hense; inseruisse dixisse BA.

nisi forte Cn. Pompeium et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse.

Nemo mutatum Catonem totiens mutata re publica vidit: eundem se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in provincia, in contione, in exercitu, in morte. Denique in illa rei publicae trepidatione, cum illinc Caesar esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, totis exterarum gentium praesidiis, hinc Cn. Pompeius, satis unus adversus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes.

Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omne erectum ad res novas vulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem.

Miraberis, inquam, cum animadverteris Atriden Atriden MSS.; Atridas Vergil.

Priamumque et saevom ambobus Achillen.

Utrumque enim improbat, utrumque exarmat. Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar vicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum. Quid habebat, quod timeret, qui ipse ipse Hense; id BA.

sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant? Periit itaque ex decreto suo. vides posse homines laborem pati: per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum, vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis inpedimentis victi exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit, vides honorem et notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit, vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum.

Possumus itaque adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum. In primis autem respuendae voluptates; enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est. Deinde spernendae spernendae later MSS.; sperandae BA.

opes: auctoramenta sunt servitutum. Aurum et argentum et quicquid aliud felices domos onerat, relinquatur; non potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia parvo aestimanda sunt. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Quae observanda tibi sint, ut tutior vivas, dicam. Tu tamen sic audias censeo ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris.

Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.

Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus, ut multi in illo remedii causa delituerint. Quem quis contemnit, violat violat Buecheler; vincit BA.

sine dubio, sed transit; nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet. Etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.

Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis. Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara.

This is Madvig's conjecture; etiam pars innotarum sunt, sic raro BA.

Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si scieris in sinu gaudere.

Odium aut est aut est Haase; autem BA.

ex offensa: hoc vitabis neminem lacessendo; aut gratuitum: a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt nec inimicum. Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas; eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis. Nulli non ad nocendum satis virium est. Adice nunc, quod qui timetur, timet; nemo potuit terribilis esse secure.

Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.

Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur inrepit et eblanditur Pincianus; inrepitete blanditur BA.

et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit, tacebit. Nemo quantum audierit, loquetur. Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est. Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si si Buecheler; sic BA.

quod modo secretum erat, rumor est.

Securitatis magna portio est nihil inique facere. Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant. Trepidant enim, cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit. Dat poenas quisquis expectat; quisquis autem meruit, expectat.

Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi. Et inter somnos movetur et, quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi obliteratum videtur, non satis tectum. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum. Hanc excusationem cave audias; vaco et omnes vacant, qui volunt. Neminem res secuntur. Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant. Quid ergo fuit, quare non protinus rescriberem? Id, id Madvig; ei BA1.

de quo quaerebas, veniebat in contextum operis mei.

Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare. Itaque dubitavi utrum differrem te, donec suus isti rei veniret locus, an an after differrent te BA; after locus Eisele.

ius tibi extra ordinem dicerem; humanius visum est tam longe venientem non detinere.

Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam.

Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeris: bonum an corpus sit?

Bonum facit: prodest enim.

facit: prodest enim Schweighaeuser; prodest, facile enim BA.

Quod facit, corpus est. Bonum agitat animum et quodammodo format et continet, quae propria ergo propria MSS.; propria Schweighaeuser.

sunt corporis. Quae corporis bona sunt, corpora sunt; ergo et quae animi sunt.

Nam et hoc corpus est. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae aiunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint—ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam—tamquam ira, amor, tristitia,nisi nisi Gertz; si BA.

dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo? Tam manifestas notas corporis credis inprimi inprimi later MSS.; incrimine BA.

nisi a corpore?

Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut ut Windhaus and Gertz, with cod. Velz.; et BA.

avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.

An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo? Quantam intentionem prudentia? Quantam modestiam et quietem reverentia? Quantam serenitatem laetitia? Quantum rigorem severitas? Quantam remissionem lenitas? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent.

Omnes autem, quas rettuli, virtutes bona bona later MSS.; bonae BA.

sunt, et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit?

Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res, ut ait Lucretius. Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent; ergo corpora sunt.

Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat, inhibeat Gertz; iubeat BA.

corpus est. Quid ergo? Non timor retinet? Non audacia inpellit? Non fortitudo inmittit et impetum dat? Non moderatio refrenat ac revocat? Non gaudium extollit? Non tristitia adducit?

Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio. Quod imperat corpori, corpus est, est later MSS.; sit BA.

quod vim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporalest, corporalest Windhaus; corporalis BA; corporalis res est later MSS.