plura scribam cum illum retractavero; nunc parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim. Sine me et inquirere. Non est quod verearis; verum audies. O te hominem felicem, quod nihil habes, propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur! Nisi quod iam etiam ubi causa sublata est, mentimur consuetudinis causa. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Libenter ex is, is Hense: his or iis MSS.
qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere. Hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. " Servi sunt." Immo homines. "Servi sunt." Immo contubernales. " Servi sunt." Immo humiles amici. " Servi sunt.'' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae.
Itaque rideo istos, qui turpe existimant cum servo suo cenare. Quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit; at infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet.
Virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus. Magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur. Nocte tota ieiuni mutique perstant.
Sic fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.
Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos. Non habemus illos hostes, sed facimus.
Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur. Cum Before cum MSS. give quod; Buecheler removed it.
ad cenandum discubuimus, alius sputa detergit, alius reliquias temulentorum toro toro was inserted by O. Rossbach.
subditus colligit.
Alius pretiosas aves scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.
Alius vini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur; non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum. Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat. Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere. Di melius!
Quot ex istis dominos habet habet Haase; habent MSS.
Stare ante limen Callisti dominum suum vidi et eum, qui illi inpegerat titulum, qui inter reicula reicula Muretus; ridicula MSS.
mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur; et ipse illum invicem apologavit, et ipse non iudicavit domo sua dignum. Dominus Callistum vendidit; sed domino quam multa Callistus!
Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tu tam tu the inferior MSS. and Macrobius; quam tu pb; tam quam tu Lg.
illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Mariana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit, alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit; contemne nunc eius fortunae hominem, in quam transire, dum contemnis, potes.
Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venerit, quantum tibi in servum Gertz adds tuum.
liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere.
"At ego," inquis, "nullum habeo dominum." Bona aetas est; forsitan habebis. Nescis, qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes?
Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum. Hoc loco adclamabit mihi tota manus delicatorum: "Nihil hac re humilius, nihil turpius." Hos ego eosdem deprehendam alienorum servorum osculantes manum.
Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares. Instituerunt diem festum, non quo solo cum servis domini vescerentur, sed quo utique; honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt.
"Quid ergo? Omnes servos admovebo mensae meae?" Non magis quam omnes liberos. Erras, si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum; non ministeriis illos aestimabo, sed moribus. Sibi quisque dat mores, ministeria casus adsignat. Quidam cenent tecum, quia digni sunt, quidam, ut sint. Si quid enim in illis, ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet.
Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras; si diligenter adtenderis, et domi invenies. Saepe bona materia cessat sine artifice; tempta, et experiere.
experiere Pontanus; experire MSS.
Quemadmodum stultus est, qui equum empturus non ipsum inspicit, sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste aut ex condicione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat.
" Servus est." Sed fortasse liber animo. "Servus est." Hoc illi nocebit? Ostende, quis non sit; alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes omnes spei Macrobius, followed by some editors.
timori. Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum! Nulla servitus turpior est quam voluntaria.
Quare non est quod fastidiosi isti isti Schweighäuser; ipsi MSS.
te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem; colant potius te quam timeant.
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi: colant potius dominum quam timeant. " Ita inquit prorsus: colant tamquam clientes, tamquam salutatores?" Hoc qui dixerit, obliviscetur id dominis parum non esse, quod deo sat est. Qui colitur, et amatur; non potest amor cum timore misceri.
Rectissime ergo facere te iudico, quod timeri a servis tuis non vis, quod verborum castigatione uteris; verberibus muta muta Pincianus; multa and admoventur or admonentur MSS.
admonentur.
Non quicquid nos offendit, et laedit. Sed ad rabiem nos cogunt pL; some later MSS. and Macrobius add nos.
cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit, iram evocet.
Regum nobis induimus animos. Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent.
Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Levis est malitia, saepe mutatur, non in melius, sed in aliud. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Ad epistulam, quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit, postea rescribam. Seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti; quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit, ut sol vas quaestionem quam ut proponas? Utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi. Iterum ego tamquam Epicureus loquor?
Mihi vero idem expedit, quod tibi; aut non sum amicus, nisi quicquid agitur ad te pertinens, meum est. Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia. Nec secundi quicquam singulis est nec adversi; in commune vivitur. Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit; alteri vivas oportet, si vis tibi vivere.
Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus homines hominibus later MSS.; omnes hominibus pLPb; omnes omnibus Muretus.
miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque, de qua loquebar, interiorem societatem amicitiae colendam proficit. Omnia enim cum amico communia habebit, qui multa cum homine.
Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis amicus dicatur, et homo quam multa significet. In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt; cui accedo? In utram ire partem iubes? Illi homo pro amico est, huic amicus non est pro homine. Ille amicum sibi parat, hic se amico. Tu mihi verba distorques et syllabas digeris.
Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere. Pudet me; in re tam seria senes ludimus.
After ludimus most MSS. give Vale. Seneca Lucilio suo Salutem; Hense brackets.
" Mus syllaba est. Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit." Puta nunc me istuc non posse solvere. Quod mihi ex ista inscientia inscientia P2 and Lipsius; scientia pLPb.
periculum inminet? Quod incommodum? Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: " Mus syllaba est. Syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit."
O pueriles ineptias! In hoc supercilia subduximus? In hoc barbam demisimus? Hoc est, quod tristes docemus et pallidi?
Vis scire, quid philosophia promittat generi humano? Consilium. Alium mors vocat, alium paupertas urit, alium divitiae vel alienae torquent vel suae. Ille malam fortunam horret, hic se felicitati suae subducere cupit. Hunc homines male habent, illum di.
Quid mihi lusoria ista conponis? Non est iocandi locus; ad miseros advocatus es. Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es. Quo diverteris? Quid agis?
Hic, cum quo ludis, timet; succurre, †quidquid laqueti res pendentium penis.
The passage is corrupt, but the general sense is given in the translation. Buecheler suggests succurre, quidquid laqueist timore pendenti rumpens.
† Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt. Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.
Dic, quid natura necessarium fecerit, quid supervacuum, quam faciles leges faciles leges later MSS.; faciles LPb; felices p.
posuerit, quam iucunda sit vita, quam expedita illas sequentibus, quam acerba et inplicita eorum, qui opinioni plus quam naturae crediderunt.
Ad horum mala levanda valere lusoria ista crediderim, ad horum...crediderim added by Hense as supplying the required connexion.
si prius docueris, quam partem eorum levatura sint. Quid istorum cupiditates demit? Quid temperat? Utinam tantum non prodessent! Nocent. Hoc tibi, cum voles, manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam.
Pudet dicere, contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur? Per istud philosophia philosophia Page; philosophiae MSS.
"sive nive" et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum, quem interrogatis, scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit.
Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis? Sic itur ad astra? Hoc enim est, quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat. Ad hoc invitatus sum, ad hoc veni; fidem praesta.
Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum. Aperta decent et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis; nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate? VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens, qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus inducitur; tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso servulus familiaris amisso Gertz; servuli fam. amissi (amisso) MSS.
aut vestis aut domus renovat.
Ecce Campania et maxime Neapolis ac ac Volkmann; a and ad MSS.
Pompeiorum tuorum conspectus conspectus Volkmann; conspectum MSS.
incredibile est quam recens desiderium tui fecerint; totus mihi in oculis es. Cum maxime a te discedo. Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem. Modo amisisse te videor.
Quid enim non " modo " est, si recorderis? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii posse. Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est.
Causam huius rei quaeris? Quicquid temporis transit, eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet. Omnia in idem in idem Rossbach; inde pLb; in P.
profundum cadunt. Et alioqui non possunt longa intervalla esse in ea re, quae tota brevis est. Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus. Sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit; aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit!
Modo te prosecutus sum; et tamen hoc "modo" aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam defecturam Mulier; futuram MSS.
cogitemus. Non solebat mihi tam velox tempus videri; nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.
Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos; eodem loco pone pone inserted by Haase; pono or habeo was proposed by Schweighäuser; conloco by Hermes, followed by Hense.
dialecticos; tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.
Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda in hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus. Quid te torques et maceras in ea quaestione, quam subtilius est contempsisse quam solvere? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere; cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.
Non vacat mihi verba dubie cadentia consectari et vafritiam in illis meam experiri. Adspice qui coeant populi, quae moenia clusis Ferrum acuant portis. Magno mihi animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: " Quod non perdidisti, habes. Cornua autem non perdidisti; cornua ergo habes " aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata.
Atqui aeque licet tibi demens videar, si istis inpendero operam; et nunc nunc added by Gertz.
obsideor. Tunc tamen periculum mihi obsesso externum inmineret, murus me ab hoste secerneret; nunc mortifera mecum sunt. Non vaco ad istas ineptias; ingens negotium in manibus est. Quid agam? Mors me sequitur, fugit vita; adversus haec me doce aliquid.
Effice, ut ego mortem non fugiam, vita me non effugiat. Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem adde aequanimitatem Linde; de aequanimitate pLPb.
adversus inevitabilia. Angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum vitae in spatio eius, sed in usu, posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu vixit, parum vixerit. Dic mihi dormituro: " Potes non expergisci "; dic experrecto: " Potes non dormire amplius." Dic exeunti: "Potes non reverti"; dic redeunti: "Potes non exire."
Erras, si in navigatione tantum existimas minimum esse, quo a a added by Muretus.
morte vita diducitur; in omni loco aeque tenue intervallum est. Non ubique se mors tam prope ostendit; ubique tam prope est.
Has tenebras discute; et facilius ea trades, ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit et 12 rationem dedit inperfectam, sed quae perfici posset. De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa, cui alieni corporis abstinentia est, et hac, cui sui cura. Si me nolueris per devia ducere, facilius ad id, quo tendo, perveniam. Nam ut ait ille tragicus, Veritatis simplex oratio est. Ideoque illam inplicari non oportet; nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras. Supervacuum itaque putavi ab eo, qui adferebat, quid ageres quaerere. Valde enim bonae memoriae est, si meminit! Et tamen spero te sic iam vivere, ut ubicumque eris, sciam quid agas. Quid enim aliud agis quam ut meliorem te ipse cottidie facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut intellegas tua vitia esse, quae putas rerum? Quaedam enim locis et temporibus adscribimus. At illa, quocumque transierimus, secutura sunt.
Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse. Ipse enim aversissimus aversissimus Agricola; avarissimus MSS.
ab istis prodigiis sum; si quando fatuo delectari volo, non est mihi longe quaerendus; me rideo. Haec fatua subito desiit videre. Incredibilem rem tibi narro, sed veram: nescit esse se caecam. Subinde paedagogum suum rogat ut migret. Ait domum tenebricosam esse.
Hoc quod in illa ridemus, omnibus nobis accidere liqueat tibi; nemo se avarum esse intellegit, nemo cupidum. Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et dicimus: "Non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest vivere. Non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas inpensas exigit Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae; adulescentia haec facit."
Quid nos decipimus? Non est extrinsecus malum nostrum; intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.
Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas vires morborum tantas vires Gertz; morbos tantas ve res MSS.
discutiemus? Nunc vero ne ne Muretus; nec MSS.
quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet, si adhiberetur ad recens vitium. Sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem.
Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa defecit. Erubescimus discere bonam mentem; at mehercules, si turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum induere.
Laborandum est, et ut verum dicam, ne labor quidem magnus est, si modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere, quam indurescat pravitas eius. Sed nec indurata despero.
Nihil est, quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura; robora in rectum quamvis flexa revocabis. Curvatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur, quod usus noster exigit; quanto facilius animus accipit formam, flexibilis et omni umore obsequentior. Quid enim est aliud animus quam quodam modo se habens spiritus? Vides autem tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia, quanto tenuior est.
Illud, mi Lucili, non est quod te inpediat, quo minus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est; ad neminem ante bona mens venit quam mala. Omnes praeoccupati sumus. Virtutes discere vitia dediscere est.
Eo dediscere est. eo Haupt; dediscere (om. Pb) sed eo MSS.
maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere, quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est; non dediscitur virtus. Contraria enim male male P. Thomas; mala MSS.
in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt; fideliter sedent, quae in locum suum veniunt. Virtus secundum naturam est, vitia inimica et infesta sunt.
Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium proprium Madvig; primum MSS.
inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta. Itaque cogenda est, ut incipiat; deinde non est acerba medicina. Protinus enim delectat, dum sanat. Aliorum remediorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Quomodo quisque potest, mi Lucili! Tu istic habes Aetnam, editum illum ac editum illum ac Chatelain and Hense; et illuc MSS.
nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia. Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit. " Quid ergo? Ulli loco Edicendum est odium? " Minime. Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo; sic regio quoque est, quam sapiens vir aut ad sapientiam tendens declinet tamquam alienam bonis moribus.
Itaque de secessu cogitans numquam Canopum eliget, quamvis neminem Canopus esse frugi vetet, ne Baias quidem; deversorium vitiorum esse coeperunt. Illic sibi plurimum luxuria permittit, illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis solvitur.
Non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus. Quemadmodum inter tortores habitare nolim, sic ne inter popinas quidem. Videre ebrios per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae velut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est?
Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus. Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus. Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae. Armis vicit, vitiis victus est. Nobis quoque militandum est, et quidem genere militiae, quo numquam quies, numquam otium datur. Debellandae sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt. Si quis sibi proposuerim quantum operis adgressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. Quid mihi cum istis calentibus stagnis? Quid cum sudatoriis, in quae siccus vapor corpora exhausurus includitur? Omnis sudor per laborem exeat.
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet; minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseverantibus.
Fortuna mecum bellum gerit; non sum imperata facturus. Iugum non recipio, immo, quod maiore virtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus animus; si voluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse volet et ambitio et ira; inter tot adfectus distrahar, immo discerpar.
Libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur. Quae sit libertas, quaeris? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere. Quo die illa me quo die illa me Lipsius; quod die illa P; quo die illam b; quo die illum L.
intellexero plus posse, nil poterit. Ego illam feram, cum in manu mors sit?
His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet. Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio. Quamlibet viam iumenta patiuntur, quorum durata in aspero ungula est; in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur. Et fortior miles ex confragoso venit; segnis est urbanus et verna. Nullum laborem recusant manus, quae ad arma ab aratro transferuntur; in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus.
Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat; ruina eius non est tam molliter conlocanda. Illi quoque, ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar Before Caesar Gertz, followed by Hense, adds C.
extruxerunt quidem villas in regione Baiana, sed illas inposuerunt summis iugis montium. Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta. Aspice, quam positionem elegerint, quibus aedificia excitaverunt locis et qualia; scies non villas esse, sed castra.
Habitaturum tu putas umquam fuisse in mica in mica Lipsius; inimica LP. Friedländer, interpreting mica as a sort of casino, or' fancy dininghall, agrees with the reading of Lipsius and compares Martial, ii. 59. 1.
Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia? Nonne ille manere intra vallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset? Quidni mallet, quisquis vir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi?
Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum vitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine. Nam illis quoque nec finis est nec modus. Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat. Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe; latronum more, quos *filhta/s *filhta/s Muretus; hostilistas L; stilistas P; pstillistas b.
Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit? Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle? Fluctuamur inter varia consilia. Nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.
"Stultitia," inquis, "est, cui nihil constat, nihil diu placet." Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.
Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos viam. Hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi protulerunt. Quosdam indigere ope aliena, non ituros, si nemo praecesserit, sed bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse; egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur. Ne hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest; et hoc multum est, velle servari.
Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum, qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore et, ut ita dicam, coactore. Hic tertius color est. Si quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit; quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia.
Puta enim duo aedificia excitata esse, ab imo ab imo Buecheler; ambo MSS.
disparia, aeque excelsa atque magnifica. Alterum puram aream accepit; illic protinus opus crevit. Alterum fundamenta lassarunt in mollem et fluvidam humum missa multumque laboris exhaustum est, dum pervenitur ad solidum. Intuenti ambo intuenti ambo Buecheler; inveniebo LPb.
quicquid fecit alter in aperto est, alterius fecit alter in aperto est, alterius Hense (alter in the later MSS); fecit alterius LPb.
magna pars et difficilior latet.
Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias licet. Imus per obstantia. Itaque pugnemus, aliquorum invocemus auxilium. " Quem," inquis, " invocabo? Hunc aut illum I have included hunc aut illum in the question of Lucilius. Hense gives to Seneca.
? " Tu vero etiam ad priores revertere, qui vacant; adiuvare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt.
Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur,sed eos, qui vita vita Muretus; vitam LPb; Hense suggests vitam vita.
docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
Eum elige adiutorem, quem magis admireris, cum videris quam cum audieris.
Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent. Quid enim turpius philosophia captante clamores? Numquid aeger laudat medicum secantem?
Tacete, favete et praebete vos curationi. Etiam si exclamaveritis, non aliter audiam, quam si ad tactum vitiorum vestrorum ingemescatis. Testari vultis adtendere vos moverique magnitudine rerum? Sane liceat; ut quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni non permittam? Apud Pythagoram discipulis quinque annis tacendum erat; numquid ergo existimas statim illis et loqui et laudare licuisse?
Quanta autem dementia eius est, quem clamores inperitorum hilarem ex auditorio dimittunt? Quid laetaris, quod ab hominibus his laudatus es, quos non potes ipse laudare? Disserebat populo Fabianus, sed audiebatur modeste. Erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae.
Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae; est aliqua et laudandi decentia.
dicentia Koch; licentia LPb; scientia later MSS. Gertz conj. diligentia.
Omnia rerum omnium, si observentur, indicia sunt et argumentum morum ex minimis quoque licet capere: inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum. Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat. Illa enim in apertum per notas exeunt; qualis quisque sit, scies, si quemadmodum laudet, quemadmodum laudetur, aspexeris.
Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit; non laudatur ille nunc, si intellegis, sed conclamatur. Relinquantur istae voces illis artibus, quae propositum habent populo placere; philosophia adoretur.
Permittendum erit aliquando iuvenibus sequi impetum animi, tunc autem, cum hoc ex impetu facient, cum silentium sibi imperare non poterunt. Talis laudatio aliquid exhortationis adfert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat. Ad rem commoveantur, non ad verba conposita; alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui.
Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se. Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium, postquam prostituta est. Sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem, sed antistitem nancta est. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est ut navigarem? Solvi mari languido. Erat sine dubio caelum grave sordidis nubibus, quae fere aut in aquam aut in ventum resolvuntur. Sed putavi tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamvis dubio et inpendente caelo. Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus. Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit. Nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litore exponeret. Aiebat illo aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.
Peius autem vexabar, quam ut mihi periculum succurreret. Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit. Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus. Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, Obvertunt pelago proras aut Ancora de prora iacitur, memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.
Quae putas me passum, dum per aspera erepo, dum viam quaero, dum facio? Intellexi non inmerito nautis terram timeri. Incredibilia sunt, quae tulerim, cum me ferre non possem possem Erasmus; possim MSS.
; illud scito, Vlixem non fuisse tam irato mari natum, ut ubique naufragia faceret; nausiator erat. Et ego quocumque navigare debuero, vicensimo anno perveniam.
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
Levis aliquem motiuncula decipit; sed cum crevit et vera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem excipit Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt; adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua laborasse. Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi etiam talaria etiam talaria Hense; ut talaria MSS.
coepit intendere et utrosque dextros Hense suspects dextros, for which Toup conjectured distortos, comparing Ep. lxvii. 3.
pedes fecit, necesse est podagram fateri.
Contra evenit in his morbis, quibus adficiuntur animi; quo quis peius se habet, minus sentit. Non est quod mireris, Lucili carissime. Nam qui leviter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat; gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit.
ut in ullo intellectu sui sit Schultess; ut in ullo intellectus sui est L; ut in nullo intellectu sui est V; uti nullo intellectu sui est pPb.
Quare vitia sua nemo confitetur?
Quia etiamnunc in illis est; somnium narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est.