Incipe uirtutibus illum, non annis aestimare; satis diu uixit. Pupillus relictus sub tutorum cura usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris tutela semper. Cum haberet suos penates, relinquere tuos noluit et in materno contubernio, cum uix paternum liberi ferant, perseuerauit. Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore castris natus militiam recusauit, ne a te discederet. Computa, Marcia, quam raro liberos uideant quae in diuersis domibus habitant; cogita tot illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent: scies multum patuisse hoc tempus, ex quo nil perdidisti. Numquam e conspectu tuo recessit; sub oculis tuis studia formauit excellentis ingeni et aequaturi auum, nisi obstitisset uerecundia, quae multorum profectus silentio pressit. Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba uiros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum peruenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat. Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio uideretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono candidato ualuisset. Harum contemplatione uirtutum filium gere quasi sinu! Nunc ille tibi magis uacat, nunc nihil habet, quo auocetur; numquam tibi sollicitudini, numquam maerori erit. Quod unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti; cetera, exempta casibus, plena uoluptatis sunt, si modo uti filio scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit intellegis. Imago dumtaxat fili tui perit et effigies non simillima; ipse quidem aeternus meliorisque nunc status est, despoliatus oneribus alienis et sibi relictus. Haec quae uides circumdata nobis, ossa neruos et obductam cutem uultumque et ministras manus et cetera quibus inuoluti sumus, uincula animorum tenebraeque sunt. Obruitur his, offocatur, inficitur, arcetur a ueris et suis in falsa coiectus. Omne illi cum hac graui carne certamen est, ne abstrahatur et sidat; nititur illo, unde demissus est. Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida uisentem.
XXV.
Proinde non est quod ad sepulcrum fili tui curras; pessima eius et ipsi molestissima istic iacent, ossa cineresque, non magis illius partes quam uestes aliaque tegimenta corporum. Integer ille nihilque in terris relinquens sui fugit et totus excessit; paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia uitia situmque omnem mortalis aeui excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas. Excepit illum coetus sacer, Scipiones Catonesque, interque contemptores uitae et ueneficio liberos parens tuus, Marcia. Ille nepotem suum -- quamquam illic omnibus omne cognatum est -- applicat sibi noua luce gaudentem et uicinorum siderum meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex uero peritus in arcana naturae libens ducit; utque ignotarum urbium monstrator hospiti gratus est, ita sciscitanti caelestium causas domesticus interpres. Et in profunda terrarum permittere aciem iubet; iuuat enim ex alto relicta respicere. Sic itaque te, Marcia, gere, tamquam sub oculis patris filique posita, non illorum, quos noueras, sed tanto excelsiorum et in summo locatorum. Erubesce quicquam humile aut uolgare cogitare et mutatos in melius tuos flere! Aeternarum rerum per libera et uasta spatia dimissi sunt; non illos interfusa maria discludunt nec altitudo montium aut inuiae ualles aut incertarum uada Syrtium: omnia ibi plana et ex facili mobiles et expediti et in uicem peruii sunt intermixtique sideribus.
XXVI.
Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo ciuilia bella defleuit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sublimior, dicere: 'Cur te, filia, tam longa tenet aegritudo? Cur in tanta ueri ignoratione uersaris, ut inique actum cum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia? Quam nullis benignam facilemque se praestiterit, nisi qui minimum cum illa contraxerant? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris? an nobilissimos uiros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita ceruice curuatos? Respice patrem atque auum tuum: ille in alieni percussoris uenit arbitrium; ego nihil in me cuiquam permisi et cibo prohibitus ostendi tam magno me quam uidebar animo scripsisse. Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur? Coimus omnes in unum uidemusque non alta nocte circumdati nil apud uos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et grauia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia! Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque uitam et omnis aeui prospectum uenientiumque?
'Iuuabat unius me saeculi facta componere in parte ultima mundi et inter paucissimos gesta. Tot saecula, tot aetatium contextum, seriem, quicquid annorum est, licet uisere; licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium lapsus et maris nouos cursus. Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum uetustas. Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitae potentiae portio est?), sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in altum nouas exprimet; maria sorbebit, flumina auertet et commercio gentium rupto societatem generis humani coetumque dissoluet; alibi hiatibus uastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus uastis torrebit incendetque mortalia. Et cum tempus aduenerit, quo se mundus renouaturus extinguat, uiribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit. Nos quoque felices animae et aeterna sortitae, cum deo uisum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis et ipsae parua ruinae ingentis accessio in antiqua elementa uertemur.'
Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam nouit!
en:Of Consolation: To Marcia es:Consolación a Marcia fr:Consolation à Marcia