SigPhi · Seneca

De brevitate vitae

Page 2 of 2

Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam. Non sunt otiosi, quorum voluptates multum negotii habent. Nam de illis nemo dubitabit, quin operose nihil agant, qui litterarum inutilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est. Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem essent auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant sive proferas, non doctior videaris sed molestior. Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi. His diebus audii quendam referentem, quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset; primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. Etiamnunc ista, etsi ad veram gloriam non tendunt, circa civilium tamen operum exempla versantur; non est profutura talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum vanitate detineat. Hoc quoque quaerentibus remittamus, quis Romanis primus persuaserit navem conscendere. Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellatus, quia plurium tabularum contextus caudex apud antiquos vocatur, unde publicae tabulae codices dicuntur et naves nunc quoque ex antiqua consuetudine, quae commeatus per Tiberim subvehunt, codicariae vocantur. Sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Corvinus primus Messanam vicit et primus ex familia Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana appellatus est paulatimque vulgo permutante litteras Messala dictus. Num et hoc cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioquin alligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus? Et hoc sane remittatur: num et Pompeium primum in circo elephantorum duodeviginti pugnam edidisse commissis more proeli noxiisText uncertain: others read innoxis. hominibus ad ullam rem bonam pertinet? Princeps civitatis et inter antiquos principes, ut fama tradidit, bonitatis eximiae memorabile putavit spectaculi genus novo more perdere homines. Depugnant? Parum est. Laneinantur? Parum est: ingenti mole animalium exterantur! Satius erat ista in oblivionem ire, ne quis postea potens disceret invideretque rei minime humanae. O quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas! Ille se supra rerum naturam esse tune credidit, cum tot miserorum hominum catervas sub alio caelo natis beluis Obiceret, cum bellum inter tam disparia animalia committeret, eum in conspectum populi Romani multum sanguinis funderet mox plus ipsum fundere coacturus. At idem postea Alexandrina perfidia deceptus ultimo mancipio transfodiendum se praebuit, tum demum intellecta inani iactatione cognominis sui. Sed ut illo revertar, unde decessi, et in eadem materia ostendam supervacuam quorumdam diligentiam: idem narrabat Metellum victis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et viginti captivos elephantos duxisse; Sullam ultimum Romanorum protulisse pomerium, quod numquam provinciali, sed Italico agro adquisito proferre moris apud antiquos fuit. Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut fartafarta A: paria Haase. sunt mendaciis aut similia? Nam ut concedas omnia eos fide bona dicere, ut ad praestationem scribant, tamen cuius ista errores minuent? Cuius cupiditates prement? Quem fortiorem, quem iustiorem, quem liberaliorem facient? Dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoveri quam his implicari.

XIV.

Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae vacant, soli vivunt; nec enim suam tantum aetatem bene tuentur. Omne aevum suo adiciunt; quidquid annorum ante illos actum est, illis adquisitum est. Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis vitam praeparaverunt. Ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem erutas alieno labore deducimur; nullo nobis saeculo interdictum est, in omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi humanae imbecillitatis angustias libet, multum, per quod spatiemur, temporis est. Disputare cum Socrate licet, dubitare eum Carneade, eum Epicuro quiescere, hominis naturam eum Stoicis vincere, eum Cynicis excedere. Cum rerum natura in consortium omnis aevi patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo, quae immensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia? Isti, qui per officia discursant, qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint, eum omnium limina cotidie perambulaverint nec ullas apertas fores praeterierint, cum per diversissimas domos meritoriam salutationem circumtulerint, quotum quemque ex tam immensa et variis cupiditatibus districta urbe poterunt videre? Quam multi erunt, quorum illos aut somnus aut luxuria aut inhumanitas summoveat! Quam multi qui illos, eum diu torserint, simulata festinatione transcurrant! Quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit decipere quam excludere! Quam multi hesterna crapula semisomnes et graves illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent, vix adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent! Hos in veris officiis morari licet dicamus, qui Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum volent habere quam familiarissimos. Nemo horum non vacabit, nemo non venientem ad se beatiorem, amantiorem sui dimittet, nemo quemquam vacuis a se manibus abire patietur; nocte convenio, interdiu ab omnibus mortalibus possunt.

XV.

Horum te mori nemo coget, omnes docebunt; horum nemo annos tuos conteret, suos tibi contribuet; nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius sumptuosa observatio. Feres ex illis, quidquid voles; per illos non stabit, quominus quantum plurimum cupiensquantum plurimum cupieris Muretus: plurimum quantum ceperis A: cum coeperis Hermes after Vahlen. haurias. Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se in horum clientelam contulit! Habebit, cum quibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat, a quibus audiat verum sine contumelia, laudetur sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat. Solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte hominibus datos; nobis vero ad nostrum arbitrium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt; elige in quam adscisci velis; non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne custodienda; maiora fient, quo illa pluribus diviseris. Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur, sublevabunt. Haec una ratio est extendendae mortalitatis, immo inin commonly added. immortalitatem vertendae. Honores, monimenta, quidquid aut decretis ambitio iussit aut operibus extruxit, cito subruitur; nihil non longa demolitur vetustas et movet. At iis, quae consecravit sapientia, nocere non potest; nulla abolebit aetas, nulla deminuet; sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad venerationem conferet, quoniam quidem in vicino versatur invidia, simplicius longe posita miramur. Sapientis ergo multum patet vita, non idem illum qui ceteros terminus cludit. Solus generis humani legibus solvitur; omnia illi saecula ut deo serviunt. Transit tempus aliquod? Hoc recordatione comprendit. Instat? Hoc utitur. Venturum est? Hoc praecipit. Longam illi vitam facit omnium temporum in unum conlatio.

XVI.

Illorum brevissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neclegunt, de futuro timent; eum ad extrema venerunt, sero intellegunt miseri, tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse. Nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere vitam, quia interdum mortem invocant. Vexat illos imprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt; mortem saepe ideo optant, quia timent. Illud quoque argumentum non est quod putes diu viventium, quod saepe illis longus videtur dies, quod, dum veniat condictum tempus cenae, tarde ire horas queruntur; nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus grave est; tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel voluptatis expectatur constitutum, transilire medios dies volunt. Omnis illis speratae rei longa dilatio est. At illud tempus, quod amant,amant Muretus: amanti A. breve est et praeceps breviusque multo suo fitfit added by Erasmus before suo. vitio; aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies, sed invisi; at contra quam exiguae noctes videntur, quas in complexu scortorum aut vino exigunt! Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem.

Quid aliud est vitia nostra incendere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo divinitatis excusatam licentiam? Possunt istis non brevissimae videri noctes, quas tam care mereantur? Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.

XVII.

Ipsae voluptates eorum trepidae et variis terroribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio: "Haec quam diu?" Ab hoc affectu reges suam flevere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset. At illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat. Quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur. Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, eum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint? Maxima quaeque bona sollicita sunt nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur; alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis quae successere votis vota facienda sunt. Omne enim quod fortuito obvenit instabile est, quoque altius surrexerit, opportunius est in occasum. Neminem porro casura delectant; miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant. Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae adsecuti sunt; nulla interim numquam amplius redituri temporis ratio est. Novae occupationes veteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio. Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur. Nostri nos honores torserunt? Plus temporis alieni auferunt. Candidati laborare desimus? Suffragatores incipimus. Accusandi deposimus molestiam? Iudicandi nanciscimur. Iudex desit esse? Quaesitor est. Alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit? Suis opibus distinetur. Marium caliga dimisit? Consulatus exercet. Quintius dictaturam properat pervadere? Ab aratro revocabitur. Ibitibit A: ivit Haase: ibat Duff. in Poenos nondum tantae maturus rei Scipio; victor Hannibalis, victor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni sponsor, ni per ipsum mora esset, eum Iove reponeretur; civiles servatorem agitabunt seditiones et post fastiditos a iuvene diis aequos honores iam senem contumacis exili delectabit ambitio. Numquam derunt vel felices vel miserae sollicitudinis causae; per occupationes vita trudetur. Otium numquam agetur, semper optabitur.

XVIII.

Excerpe itaque te volgo, Pauline carissime, et in tranquilliorem portum non pro aetatis spatio iactatus tandem recede. Cogita, quot fluctus subieris, quot tempestates partim privatas sustinueris, partim publicas in te converteris; satis iam per laboriosa et inquieta documenta exhibita virtus est: experire, quid in otio faciat. Maior pars aetatis, certe melior rei publicae data sit; aliquid temporis tui sume etiam tibi. Nec te ad segnem aut inertem quietem voco, non ut somno et caris turbae voluptatibus quidquid est in te indolis vividae mergas. Non est istud adquiescere; invenies maiora omnibus adhuc strenue tractatis operibus, quae repositus et securus agites. Tu quidem orbis terrarum rationes administras tam abstinenter quam alienas, tam diligenter quam tuas, tam religiose quam publicas. In officio amorem consequeris, in quo odium vitare difficile est; sed tamen, mihi crede, satius est vitae suae rationem quam frumenti publici nosse. Istum animi vigorem rerum maximarum capacissimum a ministerio honorifico quidem sed parum ad beatam vitam apto revoca et cogita non id egisse te ab aetate prima omni cultu studiorum liberalium, ut tibi multa milia frumenti bene committerentur; maius quiddam et altius de te promiseras. Non derunt et frugalitatis exactae homines et laboriosae operae; tanto aptiora portandis oneribus tarda iumenta sunt quam nobiles equi, quorum generosam pernicitatem quis umquam gravi sarcina pressit? Cogita praeterea, quantum sollicitudinis sit ad tantam te molem obicere; cum ventre tibi humano negotium est. Nec rationem patitur nec aequitate mitigatur nec ulla prece flectitur populus esuriens. Modo modo intra paucos illos dies, quibus C. Caesar perit, si quis inferis sensus est, hoc gravissime ferens, quod sciebat populo Romano superstitiThe text is very dubious: quod sciebat populo Romano superstiti Hermes: quod dicebat populo Romano super stite A: quod populo Romano superstite, dicebant Madvig. septem aut octo certe dierum cibaria superesse, dum ille pontes navibus iungit et viribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas; exitio paene ac fame constitit et, quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et externi et infeliciter superbi regis imitatio. Quem tunc animum habuerunt illi, quibus erat mandata frumenti publici cura, saxa, ferrum, ignes. Gaium excepturi? Summa dissimulatione tantum inter viscera latentis mali tegebant, eum ratione scilicet. Quaedam enim ignorantibus aegris curanda sunt; causa multis moriendi fuit morbum suum nosse.

XIX.

Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora! Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma; quis animum tuum casus expectet; ubi nos a corporibus dimissos natura componat; quid sit quod huius mundi gravissima quaeque in medio sustineat, supra levia suspendat, in summum ignem ferat, sidera vicibus suis excitet; cetera deinceps ingentibus plena miraculis? Vis tu relicto solo mente ad ista respicere! Nunc, dum calet sanguis, agentibusvigentibus A: sensibus added by Buff after Madvig. ad meliora eundum est. Expectat te in hoc genere vitae multum bonarum artium, amor virtutium atque usus, cupiditatium oblivio, vivendi ac moriendi scientia, alta rerum quies. Omnium quidem occupatorum condicio misera est, eorum tamen miserrima, qui ne suis quidem laborant occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, amare et odisse, res omnium liberrimas, iubentur. Hi si volent scire quam brevis ipsorum vita sit, cogitent ex quota parte sua sit.

XX.

Cum videris itaque praetextam saepe iam sumptam, cum celebre in foro nomen, ne invideris; ista vitae damno parantur. Ut unus ab illis numeretur annus, omnis annos suos conterent. Quosdam antequam in summum ambitionis eniterentur, inter prima luctantis aetas reliquit; quosdam eum in consummationem dignitatis per mille indignitates erepsissent, misera subit cogitatio laborasse ipsos in titulum sepulcri; quorundam ultima senectus, dum in novas spes ut iuventa disponitur, inter conatus magnos et improbos invalida defecit. Foedus ille, quem in iudicio pro ignotissimis litigatoribus grandem natu et imperitae coronae assensiones captantem, spiritus liquit; turpis ille, qui vivendo lassus citius quam laborando inter ipsa officia conlapsus est; turpis, quem accipiendis immorientem rationibus diu tractus risit heres. Praeterire quod mihi occurrit exemplum non possum. S. TuranniusS. Turannius Gertz: styrannius A. fuit exactae diligentiae senex, qui post annum nonagesimum, cum vacationem procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, componi se in lecto et velut exanimem a circumstante familia plangi iussit. Lugebat domus otium domini senis nec finivit ante tristitiam, quam labor illi suus restitutus est. Adeone iuvat occupatum mori? Idem plerisque animus est; diutius cupiditas illis laboris quam facultas est; eum imbecillitate corporis pugnant, senectutem ipsam nullo alio nomine gravem iudicant, quam quod illos seponit. Lex a quinquagesimo anno militem non legit, a sexagesimo senatorem non citat; difficilius homines a se otium impetrant quam a lege. Interim dum rapiuntur et rapiunt, dum alter alterius quietem rumpit, dum mutuo miseri sunt, vita est sine fructu, sine voluptate, sine ullo profectu animi. Nemo in conspicuo mortem habet, nemo non procul spes intendit; quidam vero disponunt etiam illa, quae ultra vitam sunt, magnas moles sepulcrorum et operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et ambitiosas exequias. At me hercules istorum funera, tamquam minimum vixerint, ad faces et cereos ducenda sunt.

en:On the shortness of life es:De la brevedad de la vida fr:De la brièveté de la vie/Traduction Baillard