1. Tantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapientiam professos interesse quantum inter feminas et mares non inmerito dixerim, cum utraque turba ad uitae societatem tantundem conferat, sed altera pars ad obsequendum, altera imperio nata sit. Ceteri sapientes molliter et blande, ut fere domestici et familiares medici aegris corporibus, non qua optimum et celerrimum est medentur sed qua licet: Stoici uirilem ingressi uiam non ut amoena ineuntibus uideatur curae habent, sed ut quam primum nos eripiat et in illum editum uerticem educat qui adeo extra omnem teli iactum surrexit ut supra fortunam emineat. 2. 'At ardua per quae uocamur et confragosa sunt.' Quid enim? plano aditur excelsum? Sed ne tam abrupta quidem sunt quam quidam putant. Prima tantum pars saxa rupesque habet et inuii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa uideri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa quae in unum congesserat error oculorum paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex interuallo apparebant redit lene fastigium. 3. Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis inpatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum uidebatur quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus uoces inprobas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
II.
1. Tum ego respondi habere te quod rei publicae nomine mouereris, quam hinc P. Clodius, hinc Vatinius ac pessimus quisque uenundabat et caeca cupiditate correpti non intellegebant se dum uendunt et uenire: pro ipso quidem Catone securum te esse iussi; nullam enim sapientem nec iniuriam accipere nec contumeliam posse, Catonem autem certius exemplar sapientis uiri nobis deos inmortalis dedisse quam Vlixem et Herculem prioribus saeculis. Hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiauerunt, inuictos laboribus et contemptores uoluptatis et uictores omnium terrorum. 2. Cato non cum feris manus contulit, quas consectari uenatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est, nec in ea tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti: excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae inmensa cupiditate, quam totus orbis in tres diuisus satiare non poterat, aduersus uitia ciuitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque extincta sunt quae nefas erat diuidi; neque enim Cato post libertatem uixit nec libertas post Catonem. 3. Huic tu putas iniuriam fieri potuisse a populo quod aut praeturam illi detraxit aut togam, quod sacrum illud caput purgamentis oris adspersit? Tutus est sapiens nec ulla adfici aut iniuria aut contumelia potest.
III.
1. Videor mihi intueri animum tuum incensum et efferuescentem, paras adclamare: 'haec sunt quae auctoritatem praeceptis uestris detrahant. Magna promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi possint. Deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solereilli et seruum et tectum et cibum deesse; cum sapientem negastis insanire, non negatis et alienari et parum sana uerba emittere et quidquid uis morbi cogit audere; cum sapientem negastis seruum esse, idem non itis infitias et ueniturum et imperata facturum et domino suo seruilia praestaturum ministeria: ita sublato alte supercilio in eadem quae ceteri descenditis mutatis rerum nominibus. 2. Tale itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas. Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet priuilegium, contigit illi res uulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum adsiduitate, patientia; si negas accepturum iniuriam, id est neminem illi temptaturum facere, omnibus relictis negotiis Stoicus fio.' 3. Ego uero sapientem non imaginario honore uerborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria. 'Quid ergo? nemo erit qui lacessat, qui temptet?' Nihil in rerum natura tam sacrum est quod sacrilegum non inueniat, sed non ideo diuina minus in sublimi sunt si existunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi adpetant; inuulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur: ex hac tibi nota sapientem exhibebo. 4. Numquid dubium est quin certius robur sit quod non uincitur quam quod non lacessitur, cum dubiae sint uires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur quae omnis incursus respuit? Sic tu sapientem melioris scito esse naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla fit; et illum fortem uirum dicam quem bella non subigunt nec admota uis hostilis exterret, non cui pingue otium est inter desides populos. 5. Hoc igitur dico, sapientem nulli esse iniuriae obnoxium; itaque non refert quam multa in illum coiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis. Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi uel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conseruant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saeuitiae uestigia tot uerberati saeculis ostentant, ita sapientis animus solidus est et id roboris collegit ut tam tutus sit ab iniuria quam illa quae rettuli.
IV.
1. 'Quid ergo? non erit aliquis qui sapienti facere temptet iniuriam?' Temptabit, sed non peruenturam ad eum; maiore enim interuallo a contactu inferiorum abductus est quam ut ulla uis noxia usque ad illum uires suas perferat. Etiam cum potentes, et imperio editi et consensu seruientium ualidi, nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient quam quae neruo tormentisue in altum exprimuntur, cum extra uisum exilierint, citra caelum tamen flectuntur. 2. Quid? tu putas tum, cum stolidus ille rex multitudine telorum diem obscuraret, ullam sagittam in solem incidisse aut demissis in profundum catenis Neptunum potuisse contingi? Vt caelestia humanas manus effugiunt et ab his qui templa diruunt ac simulacra conflant nihil diuinitati nocetur, ita quidquid fit in sapientem proterue, petulanter, superbe, frustra temptatur. 3. 'At satius erat neminem esse qui facere uellet.' Rem difficilem optas humano generi, innocentiam; et non fieri eorum interest qui facturi sunt, non eius qui pati ne si fiat quidem potest. Immo nescio an magis uires sapientiae ostendat tranquillitas inter lacessentia, sicut maximum argumentum est imperatoris armis uirisque pollentis tuta securitas in hostium terra.
V.
1. Diuidamus, si tibi uidetur, Serene, iniuriam a contumelia. Prior illa natura grauior est, haec leuior et tantum delicatis grauis, qua non laeduntur homines sed offenduntur. Tanta est tamen animorum dissolutio et uanitas ut quidam nihil acerbius putent; sic inuenies seruum qui flagellis quam colaphis caedi malit et qui mortem ac uerbera tolerabiliora credat quam contumeliosa uerba. 2. Ad tantas ineptias peruentum est ut non dolore tantum sed doloris opinione uexemur, more puerorum, quibus metum incutit umbra et personarum deformitas et deprauata facies, lacrimas uero euocant nomina parum grata auribus et digitorum motus et alia quae impetu quodam erroris inprouidi refugiunt. 3. Iniuria propositum hoc habet, aliquem malo adficere; malo autem sapientia non relinquit locum (unum enim illi malum est turpitudo, quae intrare eo ubi iam uirtus honestumque est non potest); ergo, si iniuria sine malo nulla est, malum nisi turpe nullum est, turpe autem ad honestis occupatum peruenire non potest, iniuria ad sapientem non peruenit. Nam si iniuria alicuius mali patientia est, sapiens autem nullius mali est patiens, nulla ad sapientem iniuria pertinet. 4. Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento uel dignitatis uel corporis uel rerum extra nos positarum. Sapiens autem nihil perdere potest; omnia in se reposuit, nihil fortunae credit, bona sua in solido habet contentus uirtute, quae fortuitis non indiget ideoque nec augeri nec minui potest; nam et in summum perducta incrementi non habent locum et nihil eripit fortuna nisi quod dedit; uirtutem autem non dat, ideo nec detrahit: libera est, inuiolabilis, inmota, inconcussa, sic contra casus indurata ut ne inclinari quidem, nedum uinci possit; aduersus apparatus terribilium rectos oculos tenet, nihil ex uultu mutat siue illi dura siue secunda ostentantur. 5. Itaque nihil perdet quod perire sensurus sit; unius enim in possessione uirtutis est, ex qua depelli numquam potest, ceteris precario utitur: quis autem iactura mouetur alieni? Quodsi iniuria nihil laedere potest ex his quae propria sapientis sunt, quia uirtute sua salua sunt, iniuria sapienti non potest fieri. 6. Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilpon philosophus interrogatus num aliquid perdidisset, 'nihil,' inquit 'omnia mea mecum sunt.' Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem peruenerat et ipsum rex circumfusus uictoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat. 7. At ille uictoriam illi excussit et se urbe capta non inuictum tantum sed indemnem esse testatus est; habebat enim uera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur non iudicabat sua, sed aduenticia et nutum fortunae sequentia. Ideo ut non propria dilexerat; omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.
VI.
1. Cogita nunc an huic fur aut calumniator aut uicinus inpotens aut diues aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit. 2. Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque inpulsae ciuitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit. Non est itaque quod audax iudices promissum, cuius tibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere; sed is prodit in medium qui dicat: 3. 'non est quod dubites an attollere se homo natus supra humana possit, an dolores damna, ulcerationes uulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus unus idemque inter diuersa sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque ea parte qua melior est. 4. En adsum hoc uobis probaturus, sub isto tot ciuitatium euersore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri quae bene fundatum animum agitent. 5. Erepsi modo e ruinis domus et incendiis undique relucentibus flammas per sanguinem fugi; filias meas quis casus habeat, an peior publico, nescio; solus et senior et hostilia circa me omnia uidens tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor: teneo, habeo quidquid mei habui. 6. Non est quod me uictum uictoremque te credas: uicit fortuna tua fortunam meam. Caduca illa et dominum mutantia ubi sint nescio: quod ad res meas pertinet, mecum sunt, mecum erunt. 7. Perdiderunt isti diuites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris inpendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis in publico uitiis destinata; feneratores perdiderunt tabellas, quibus auaritia falso laeta diuitias imaginatur: ego quidem omnia integra inlibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt.' 8. Ergo ita habe, Serene, perfectum illum uirum, humanis diuinisque uirtutibus plenum, nihil perdere. Bona eius solidis et inexsuperabilibus munimentis praecincta sunt. Non Babylonios illis muros contuleris, quos Alexander intrauit, non Carthaginis aut Numantiae moenia una manu capta, non Capitolium arcemue -- habent ista hostile uestigium: illa quae sapientem tuentur et a flamma et ab incursu tuta sunt, nullum introitum praebent, excelsa, inexpugnabilia, dis aequa.
VII.
1. Non est quod dicas, ita ut soles, hunc sapientem nostrum nusquam inueniri. Non fingimus istud humani ingenii uanum decus nec ingentem imaginem falsae rei concipimus, sed qualem conformamus exhibuimus, exhibebimus, raro forsitan magnisque aetatium interuallis unum; neque enim magna et excedentia solitum ac uulgarem modum crebro gignuntur. Ceterum hic ipse M. Cato, a cuius mentione haec disputatio processit, uereor ne supra nostrum exemplar sit. 2. Denique ualidius debet esse quod laedit eo quod laeditur; non est autem fortior nequitia uirtute; non potest ergo laedi sapiens. Iniuria in bonos nisi a malis non temptatur; bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autembono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari uerenda est, iniuria in sapientem uirum non cadit. Illud enim iam non es admonendus, neminem bonum esse nisi sapientem. 3. 'Si iniuste' inquit 'Socrates damnatus est, iniuriam accepit.' Hoc loco intellegere nos oportet posse euenire ut faciat aliquis iniuriam mihi et ego non accipiam: tamquam si quis rem quam e uilla mea surripuit in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim. 4. Potest aliquis nocens fieri, quamuis non nocuerit. Si quis cum uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter erit, quamuis illa adultera non sit. Aliquis mihi uenenum dedit, sed uim suam remixtum cibo perdidit: uenenum ille dando scelere se obligauit, etiam si non nocuit. Non minus latro est cuius telum opposita ueste elusum est. Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt. 5. Quaedam eius condicionis sunt et hac uice copulantur ut alterum sine altero esse possit, alterum sine altero non possit. Quod dico conabor facere manifestum. Possum pedes mouere ut non curram: currere non possum ut pedes non moueam; possum, quamuis in aqua sim, non natare: si nato, non possum in aqua non esse. 6. Ex hac sorte et hoc est de quo agitur: si iniuriam accepi, necesse est factam esse; si est facta, non est necesse accepisse me. Multa enim incidere possunt quae summoueant iniuriam: ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.
VIII.
1. Praeterea iustitia nihil iniustum pati potest, quia non coeunt contraria; iniuria autem non potest fieri nisi iniuste; ergo sapienti iniuria non potest fieri. Nec est quod mireris, si nemo illi potest iniuriam facere: ne prodesse quidem quisquam potest. Et sapienti nihil deest quod accipere possit loco muneris, et malus nihil potest dignum tribuere sapiente; habere enim prius debet quam dare, nihil autem habet quod ad se transferri sapiens gauisurus sit. 2. Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut prodesse, quoniam diuina nec iuuari desiderant nec laedi possunt, sapiens autem uicinus proximusque dis consistit, excepta mortalitate similis deo. Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria, nihil humile concupiscet, nihil flebit. 3. Qui rationi innixus per humanos casus diuino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam -- ab homine me tantum dicere putas? ne a fortuna quidem, quae quotiens cum uirtute congressa est, numquam par recessit. Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saeuissimi domini minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si uniuersa circumueniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum inpulsus maereat. Et si fortunaeiniurias moderate fert, quanto magis hominum potentium, quos scit fortunae manus esse!
IX.
1. Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et intemperantiam caeli, ut feruores morbosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene iudicat ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno sapiente est. Aliorum omnium non consilia, sed fraudes et insidiae et motus animorum inconditi sunt, quos casibus adnumerat; omne autem fortuitum circa nos saeuit et in uilia. 2. Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore summisso aut criminatione falsa aut inritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt. Est et illa iniuria frequens, si lucrum alicuius excussum est aut praemium diu captatum, si magno labore adfectata hereditas auersa est et quaestuosae domus gratia erepta: haec effugit sapiens, qui nescit nec in spem nec in metum uiuere. 3. Adice nunc quod iniuriam nemo inmota mente accipit, sed ad sensum eius perturbatur, caret autem perturbatione uir ereptus erroribus, moderator sui, altae quietis et placidae. Nam si tangit illum iniuria, et mouet et inpellit; caret autem ira sapiens, quam excitat iniuriae species, nec aliter careret ira nisi et iniuria, quam scit sibi non posse fieri. Inde tam erectus laetusque est, inde continuo gaudio elatus; adeo autem ad offensiones rerum hominumque non contrahitur ut ipsa illi iniuria usui sit, per quam experimentum sui capit et uirtutem temptat. 4. Faueamus, obsecro uos, huic proposito aequisque et animis et auribus adsimus, dum sapiens iniuriae excipitur. Nec quicquam ideo petulantiae uestrae aut rapacissimis cupiditatibus aut caecae temeritati superbiaeque detrahitur: saluis uitiis uestris haec sapienti libertas quaeritur. Non ut uobis facere non liceat iniuriam agimus, sed ut ille omnes iniurias in altum demittat patientiaque se ac magnitudine animi defendat. 5. Sic in certaminibus sacris plerique uicerunt caedentium manus obstinata patientia fatigando: ex hoc puta genere sapientem, eorum qui exercitatione longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem inimicam uim consecuti sunt.
X.
1. Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteramtranseamus, qua quibusdam propriis, plerisque uero communibus, contumeliam refutabimus. Est minor iniuria, quam queri magis quam exequi possumus, quam leges quoque nulla dignam uindicta putauerunt. 2. Hunc adfectum mouet humilitas animi contrahentis se ob dictum factum inhonorificum: 'ille me hodie non admisit, cum alios admitteret', et 'sermonem meum aut superbe auersatus est aut palam risit', et 'non in medio me lecto sed in imo conlocauit', et alia huius notae, quae quid uocem nisi querellas nausiantis animi? In quae fere delicati et felices incidunt; non uacat enim haec notare cui peiora instant. 3. Nimio otio ingenia natura infirma et muliebria et inopia uerae iniuriae lasciuientia his commouentur, quorum pars maior constat uitio interpretantis. Itaque nec prudentiae quicquam in se esse nec fiduciae ostendit qui contumelia adficitur; non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus non sine quadam humilitate animi euenit supprimentis se ac descendentis. Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam nouit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non uincit sed ne sentit quidem. 4. Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non peruertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas: haec non nego sentire sapientem; nec enim lapidis illi duritiam ferriue adserimus. Nulla uirtus est quae non sentias perpeti. Quid ergo est? quosdam ictus recipit, sed receptos euincit et sanat et comprimit, haec uero minora ne sentit quidem nec aduersus ea solita illa uirtute utitur dura tolerandi, sed aut non adnotat aut digna risu putat.
XI.
1. Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo istum adfectum inflatum respuat, pulcherrimam uirtutem omnium [animi], magnanimitatem: illa quidquid eiusmodi est transcurrit ut uanas species somniorum uisusque nocturnos nihil habentis solidi atque ueri. 2. Simul illud cogitat, omnes inferiores esse quam ut illis audacia sit tanto excelsiora despicere. Contumelia a contemptu dicta est, quia nemo nisi quem contempsit tali iniuria notat; nemo autem maiorem melioremque contemnit, etiam si facit aliquid quod contemnentes solent. Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbauit lacerauitque infans et sputo adspersit aut nudauit in conspectu suorum tegenda et uerbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus. Quare? quia qui facit contemnere non potest. 3. Eadem causa est cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in conuiuas ius facit, si coepit a domino; et ut quisque contemptissimus [et ut ludibrium] est, ita solutissimae linguae est. Pueros quidam in hoc mercantur procaces et illorum inpudentiam acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate effundant, nec has contumelias uocamus sed argutias: quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum uocare, a seruulo ioculare conuicium!
XII.
XII.
1. Quem animum nos aduersus pueros habemus, hunc sapiens aduersus omnes quibus etiam post iuuentam canosque puerilitas est. An quicquam isti profecerunt quibus animi mala sunt auctique in maius errores, qui a pueris magnitudine tantum formaque corporum differunt, ceterum non minus uagi incertique, uoluptatium sine dilectu adpetentes, trepidi et non ingenio sed formidine quieti? 2. Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis dixerit quod illis talorum nucumue et aeris minuti auaritia est, his auri argentique et orbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et praetextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelae corporum inuenta in periculum uerterunt. Ergo par pueris longiusque progressis, sed in alia maioraque error est. 3. Non inmerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, et aliquando illos tamquam pueros malo poenaque admonet [adficit], non quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt, et ut desinant facere; sic enim et pecora uerbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusauerunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam uincat. Ergo et illud solutum scies quod nobis opponitur: 'quare, si non accepit iniuriam sapiens nec contumeliam, punit eos qui fecerunt?' Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.
XIII.