SigPhi · Seneca

De constantia sapientis

Page 2 of 2

1. Quid est autem quare hanc animi firmitatem non credas in uirum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare sed non ex eadem causa liceat? Quis enim phrenetico medicus irascitur? Quis febricitantis et a frigida prohibiti maledicta in malam partem accipit? 2. Hunc adfectum aduersus omnis habet sapiens quem aduersus aegros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem saeuientium excipere conuicia. Scit sapiens omnis hos qui togati purpuratique incedunt, ualentes colorati, male sanos esse, quos non aliter uidet quam aegros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt aduersus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta. 3. Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi diuites suspexerint -- scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse; illi enim exiguo, hi multo egent -- et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusue Asiae salutantem silentio ac uultu adroganti transierit. Scit statum eius non magis habere quicquam inuidendum quam eius cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere. 4. Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes uendentesque, quorum tabernae pessimorum seruorum turba refertae sunt? Non, ut puto; quid enim is boni habet sub quo nemo nisi malus est? Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis: 'habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes taeterrimos, sed uenales, sed nouum aucupantes dominum.' 5. Nullius ergo mouebitur contumelia; omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat. Nam si semel se demiserit eo ut aut iniuria moueatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus; securitas autem proprium bonum sapientis est. Nec committet ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit; necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.

XIV.

1. Tanta quosdam dementia tenet ut sibi contumeliam fieri putent posse a muliere. Quid refert quam habeant, quot lecticarios habentem, quam oneratas aures, quam laxam sellam? aeque inprudens animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium incontinens. Quidam se a cinerario inpulsos moleste ferunt et contumeliam uocant ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium: o quantus risus inter ista tollendus est, quanta uoluptate inplendus animus ex alienorum errorum tumultu contemplanti quietem suam! 2. 'Quid ergo? sapiens non accedet ad fores quas durus ianitor obsidet?' Ille uero, si res necessaria uocabit, experietur et illum, quisquis erit, tamquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid inpendere ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari. Itaque illi quoque, quisquis erit qui hoc salutationum publicum exerceat, donabit: scit emi aere uenalia. Ille pusilli animi est qui sibi placet quod ostiario libere respondit, quod uirgam eius fregit, quod ad dominum accessit et petit corium; facit se aduersarium qui contendit, et, ut uincat, par fuit. 3. 'At sapiens colapho percussus quid faciet?' Quod Cato, cum illi os percussum esset: non excanduit, non uindicauit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam negauit; maiore animo non agnouit quam ignouisset. 4. Non diu in hoc haerebimus; quis enim nescit nihil ex his quae creduntur mala aut bona ita uideri sapienti ut omnibus? Non respicit quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic aduersus opinionem omnium uadit.

XV.

1. Desinite itaque dicere: 'non accipiet ergo sapiens iniuriam, si caedetur, si oculus illi eruetur? Non accipiet contumeliam, si obscenorum uocibus inprobis per forum agetur? si in conuiuio regis recumbere infra mensam uescique cum seruis ignominiosa officia sortitis iubebitur? si quid aliud ferre cogetur eorum quae excogitari pudori ingenuo molesta possunt?' 2. In quantumcumque ista uel numero uel magnitudine creuerint, eiusdem naturae erunt: si non tangent illum parua, ne maiora quidem; si non tangent pauca, ne plura quidem. Sed ex inbecillitate uestra coniecturam capitis ingentis animi, et cum cogitastis quan tum putetis uos pati posse, sapientis patientiae paulo ulteriorem terminum ponitis; at illum in aliis mundi finibus sua uirtus conlocauit, nihil uobiscum commune habentem. 3. Quaere et aspera et quaecumque toleratu grauia sunt audituque et uisu refugienda: non obruetur eorum coetu et qualis singulis, talis uniuersis obsistet. Qui dicit illud tolerabile sapienti, illud intolerabile, et animi magnitudinem intra certos fines tenet, male agit: uincit nos fortuna, nisi tota uincitur. 4. Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem uos patronum inertiae uestrae adsumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere et ad uoluptates ducentia, 'raro' inquit 'sapienti fortuna interuenit.' Quam paene emisit uiri uocem! Vis tu fortius loqui et illam ex toto summouere? 5. Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine apparatu, nullis adseruatur ianitoribus turbam uenali fastidio digerentibus, sed per hoc limen uacuum et ab ostiariis liberum fortuna non transit: scit non esse illic sibi locum ubi sui nihil est.

XVI.

1. Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit, aduersus iniurias exsurgit, quid apud nos incredibile uideri potest aut supra humanae naturae mensuram? Ille ait iniurias tolerabiles esse sapienti, nos iniurias non esse. 2. Nec enim est quod dicas hoc naturae repugnare: non negamus rem incommodam esse uerberari et inpelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias esse; non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen iniuriae, quod non potest recipi uirtute salua. Vter uerius dicat uidebimus: ad contemptum quidem iniuriae uterque consentit. Quaeris quid inter duos intersit? quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit uulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur. 3. Non est quod putes magnum quo dissidemus: illud quo de agitur, quod unum ad uos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere iniurias et, quas iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est uiro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere: 'utrum merito mihi ista accidunt an inmerito? Si merito, non est contumelia, iudicium est; si inmerito, illi qui iniusta facit erubescendum est.' 4. Et quid est illud quod contumelia dicitur? In capitis mei leuitatem iocatus est et in oculorum ualetudinem et in crurum gracilitatem et in staturam: quae contumelia est quod apparet audire? Coram uno aliquid dictum ridemus, coram pluribus indignamur, et eorum aliis libertatem non relinquimus quae ipsi in nos dicere adsueuimus; iocis temperatis delectamur, inmodicis irascimur.

XVII.

1. Chrysippus ait quendam indignatum, quod illum aliquis ueruecem marinum dixerat. In senatu flentem uidimus Fidum Cornelium, Nasonis Ouidi generum, cum illum Corbulo struthocamelum depilatum dixisset; aduersus alia maledicta mores et uitam conuulnerantia frontis illi firmitas constitit, aduersus hoc tam absurdum lacrimae prociderunt: tanta animorum inbecillitas est, ubi ratio discessit. 2. Quid quod offendimur, si quis sermonem nostrum imitatur, si quis incessum, si quis uitium aliquod corporis aut linguae exprimit? quasi notiora illa fiant alio imitante quam nobis facientibus! Senectutem quidam inuiti audiunt et canos et alia ad quae uoto peruenitur; paupertatis maledictum quosdam perussit, quam sibi obiecit quisquis abscondit: itaque materia petulantibus et per contumeliam urbanis detrahitur, si ultro illam et prior occupes; nemo risum praebuit qui ex se cepit. 3. Vatinium, hominem natum et ad risum et ad odium, scurram fuisse et uenustum ac dicacem memoriae proditum est. In pedes suos ipse plurima dicebat et in fauces concisas: sic inimicorum, quos plures habebat quam morbos, et in primis Ciceronis urbanitatem effugerat. Si hoc potuit ille duritia oris qui adsiduis conuiciis pudere dedidicerat, cur is non possit qui studiis liberalibus et sapientiae cultu ad aliquem profectum peruenerit? 4. Adice quod genus ultionis est eripereei qui fecit factae contumeliae uoluptatem; solent dicere 'o miserum me! puto, non intellexit': adeo fructus contumeliae in sensu et indignatione patientis est. Deinde non deerit illi aliquando par; inuenietur qui te quoque uindicet.

XVIII.

1. C. Caesar, inter cetera uitia quibus abundabat contumeliosus, mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima: tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium toruitas, tanta capitis destituti et ~emendacitatis~ capillis adspersi deformitas; adice obsessam saetis ceruicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Inmensum est, si uelim singula referre per quae in parentes auosque suos contumeliosus fuit, per quae in uniuersos ordines: ea referam quae illum exitio dederunt. 2. Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem uirum et uix aequo animo alienas contumelias laturum: huic in conuiuio, id est in contione, uoce clarissima qualis in concubitu esset uxor eius obiecit. Di boni, hoc uirum audire, principem scire, et usque eo licentiam peruenisse ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium! 3. Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat, aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret: ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille ceruicem mediam uno ictu decidit; plurimum deinde undique publicas ac priuatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus uir fuit qui minime uisus est. 4.

At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum inpatientes faciendarum cupidissimi: iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutauerat, nec inpune cessit primipilari quod Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus legionum uocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam conuicium et probrum iudicabat coturnatus. 5. Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem qui poenas exigat a procace et superbo et iniurioso, quae uitia numquam in uno homine et in una contumelia consumuntur. 6. Respiciamus eorum exempla quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe inmunda aqua perfunderetur. Antistheni mater barbara et Thraessa obiciebatur: respondit et deorum matrem Idaeam esse.

XIX.

1. Non est in rixam conluctationemque ueniendum. Procul auferendi pedes sunt et quidquid horum ab inprudentibus fiet (fieri autem nisi ab inprudentibus non potest) neglegendum et honores iniuriaeque uulgi in promiscuo habendae. 2. Nec his dolendum nec illis gaudendum; alioqui multa timore contumeliarum aut taedio necessaria omittemus publicisque et priuatis officiis, aliquando etiam salutaribus, non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi. Aliquando etiam obirati potentibus detegemus hunc adfectum intemperanti libertate. Non est autem libertas nihil pati, fallimur: libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se ex quo solo sibi gaudenda ueniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit uita omnium risus, omnium linguas timenti. Quis enim est qui non possit contumeliam facere, si quisquam potest? 3. Diuerso autem remedio utetur sapiens adfectatorque sapientiae. Inperfectis enim et adhuc ad publicum se iudicium derigentibus hoc proponendum est, inter iniurias ipsos contumeliasque debere uersari: omnia leuiora accident expectantibus. Quo quisque honestior genere fama patrimonio est, hoc se fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare. Contumelias et uerba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta uelut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine uulnere circa galeas crepitantia; iniurias uero ut uulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat. Etiam si premeris et infesta ui urgeris, cedere tamen turpe est: adsignatum a natura locum tuere. Quaeris quis hic sit locus? uiri. 4. Sapienti aliud auxilium est huic contrarium; uos enim rem geritis, illi parta uictoria est. Ne repugnate uestro bono et hanc spem, dum ad uerum peruenitis, alite in animis libentesque meliora excipite et opinione ac uoto iuuate: esse aliquid inuictum, esse aliquem in quem nihil fortuna possit, e re publica est generis humani [est].

en:On the Firmness of the Wise Man es:De la constancia del sabio fr:De la constance du sage