SigPhi · Seneca

Hercules Oetaeus

Page 2 of 3

Hyllus et Deianira I, profuge, quaere si quid ulterius patet terris freto sideribus Oceano inferis, ultra labores, mater, Alcidae fuge.

Dei. Nescio quod animus grande praesagit malum.

Hyl. Regna triumphi, templa Iunonis pete: haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.

Dei. Effare quis me casus insontem premat.

Hyl. Decus illud orbis atque praesidium unicum, quem fata terris in locum dederant Iovis, (348) o mater, abiit: membra et Herculeos toros urit lues nescio qua; qui domuit feras, ille ille victor vincitur maeret dolet. quid quaeris ultra?

Dei. Miserias properant suas audire miseri; fare, quo posita in statu iam nostra domus est? o lares, miseri lares! nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.

Hyl. Non sola maeres. Herculem, toto iacet mundo gemendus; fata nec, mater, tua privata credas: iam genus totum obstrepit. hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt, commune terris omnibus pateris malum. luctum occupasti: prima, non sola Herculem, miseranda, maeres.

Dei. Quam prope a leto tamen ede, ede quaeso iaceat Alcides mens.

Hyl. Mors refugit illum victa quae in regno suo semel est nec audent fata tam vastum nefas admittere, ipsas forsitan trepida colus Clotho manu proiecit et fata Herculis timet peragere, pro diem, infandum diem! hocne ille summo magnus Alcides erit?

Dei. Ad fata et umbras adque peiorem polum praecedere illum dicis? an possum prior mortem occupare? fare, si nondum occidit.

Hyl. Euboica tellus vertice immenso tumens pulsatur omni latere: Phrixeum mare scindit Caphereus, servit hoc Austro latus; at qua nivosi patitur Aquilonis minas, Euripus undas flectit instabilis vagas septemque cursus volvit et totidem refert, (349) dum lassa Titan mergat Oceano iuga. hic rupe celsa, multa quam nubes ferit, annosa fulgent templa Cenaei Iovis. ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis non false messis genitor et largo sacer splendescat ignis ture, quod Phoebum colens dives Sabaeis colligit truncis Arabs. pacata tellus' inquit 'et caelum et freta, feris subactis omnibus victor redi: depone fulmen. ' gemitus in medias preces stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido clamore complet: qualis impressa fugax taurus bipenni volnus et telum ferens delubra vasto trepida mugitu replet, aut quale mundo fulmen emissum tonat, sic ille gemitu sidera et pontum ferit, et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas excepit omnis; hinc petrae Capherides, hinc omne voces reddit Herculeas nemus.

flentem videmus, volgus antiquam putat rabiem redisse; tum fugam famuli petunt. at ille voltus ignea torquens face (350) imum inter omnis sequitur et quaerit Lichan. complexus aras ille tremibunda manu mortem metu consumpsit et parvum sui poenae reliquit, dumque moribundum manu tenuit cadaver: 'hac manu, hac' inquit 'ferar, o fata, victus? Herculem vicit Lichas? ecce alia clades: Hercules perimit Lichan. facta inquinentur: fiat hic summus labor. ' in astra missus fertur et nubes vago spargit cruore; talis in caelum exilit harundo Getica visa dimitti manu aut quam Cydon excussit: inferius tamen et tela fugient, truncus in pontum cadit, in saxa vertex: unus ambobus iacet. 'resistite' inquit 'non furor mentem abstulit, furore gravius istud atque ira malum est: in me iuvat saevire. ' vix pestem indicat et saevit: artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu. exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem non posse vidi; trahere conatus tamen et membra traxit: corporis palla horridi pars est et ipsa: pestis immiscet cuti. nec causa dirae cladis in medio patet, sed causa tamen est; vixque sufficiens malo nunc ore terram languidus prono premit, (351) nunc poscit undas: unda non vincit malum; fluctisona quaerit litora et pontum occupat: familiaris illum retinet errantem manus. o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares. nunc puppis illum litore Euboico refert Austerque lenis pondus Herculeum rapit; destituit animus membra, nox oculos premit.

Dei. Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus, natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum. reddendus orbi est: quod potes redde exhibe: eat per artus ensis exactus meos. sic, sic agendum est. tam levis poenas manus tantas reposcit? perde fulminibus, socer, nurum scelestam. nec levi telo manus armetur: illud fulmen exiliat polo, quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, hydram cremasses: pestem ut insolitam feri et ut noverca potius irata malum. emitte telum quale in errantem prius Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule et ipsa populos, quid rogas telum deos? iam parce socero: coniugem Alcidae necem optare pudeat: haec erit voto manus, a me petatur; occupa ferrum ocius. cur deinde ferrum? quicquid ad mortem trahit telum est abunde: rupe ab aetheria ferar. haec, haec renatum prima quae poscit diem, Oeta eligatur, corpus hinc mitti placet; abrupta cautes scindat et partem mei ferat omne saxum, pendeant lacerae manus (352) totumque rubeat asperi montis latus. levis una mors est — levis? at extendi potest. eligere nescis, anime, cui telo incubes; utinam esset, utinam fixus in thalamis meis Herculeus ensis: huic decet ferro inmori. una perire dextera nobis sat est? coite, gentes, saxa et immensas faces iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus, corripite tela, vindicem vestram abstuli: impune saevi sceptra iam reges gerent, impune iam nascetur indomitum malum; repetentur arae cernere assuetae hostiam similem colenti: sceleribus feci viam, ego vos tyrannis regibus monstris feris saevisque rapto vindice opposui deis. cessas, Tonantis socia? non spargis facem imitata fratrem et mittis ereptam Iovi meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est, ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui mortem occupari, Hyl. Quid domum impulsam trahis? erroris est hic omne quodcumque est nefas. haut est nocens quicumque non sponte est nocens.

Dei. Quicumque fato ignoscit et parcit sibi, errare meruit: morte damnari placet.

Hyl. Nocens videri, qui mori quaerit, cupit.

Dei. Mors innocentes sola deceptos facit.

Hyl. Titana fugiens — Dei. Ipse me Titan fugit.

Hyl. Vitam relinques?

Dei. Miseram, ut Alciden sequar.

Hyl. Superest et auras ille caelestes trahit.

Dei. Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori.

(353) Hyl. Virum sequeris.

Dei. Praegredi castae solent.

Hyl. Natum relinques fataque abrumpes tua?

Dei. Quamcumque natus sepelit haec vixit diu.

Hyl. Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis.

Dei. Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.

Hyl. Multis remissa est vita quorum error nocens, non dextra fuerat, fata quis damnat sua?

Dei. Quicumque fata" iniqua sortitus fuit.

Hyl. Hic ipse Megaram nempe confixam suis stravit sagittis atque natorum indolem Lernaea figens tela furibunda manu; ter parricida factus ignovit tamen sibi. non furori: fonte Cinyphio scelus sub axe Libyco tersit et dextram abluit. quo. misera, pergis? cur tuas damnas manus?

Dei. Damnat meas devictus Alcides manus: placet scelus punire.

Hyl. Si novi Herculem. aderit cruenti forsitan victor mali dolorque fractus cedet Alcidae tuo.

Dei. Exedit artus virus ut fama est hydrae; immensa pestis coniugis membra abstulit.

Hyl. Serpentis illi virus enectae autumas haut posse vinci qui malum vivum tulit? elisit hydram, dente † cum fixo tenens media palude victor, effuso obrutus artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet, qui vicit ipsas horridi Nessi manus?

(354) Dei. Frustra tenetur ille qui statuit mori. vixit satis quicumque cum Alcide occidit: proinde lucem fugere decretum est mihi.

Nvt. Per has aniles ecce te supplex comas atque ubera ista paene materna obsecro: depone tumidas pectoris laesi minas mortisque dirae expelle decretum horridum.

Dei. Quicumque misero forte dissuadet mori, crudelis ille est: interim poena est mori, sed saepe donum; pluribus veniae fuit.

Nvt. Defende saltem dexteram, infelix, tuam fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.

Dei. Defendar illic: inferi absolvent ream, a me ipsa damnor; purget has Pluton manus.. stabo ante ripas immemor, Lethe, tuas et umbra tristis coniugem excipiam meum. sed tu, nigrantis regna qui torques poli, para laborem (scelera quae quisquam ausus est, hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est eripere terris) horridam poenam para. Sisyphia cervix cesset et nostros lapis impellat umeros; me Tagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim; merui manus praebere turbinibus tuis, quaecumque regem Thessalum torques rota; effodiat avidus hinc et hinc vultur libras; vacat una Danais, has ego explebo vices: laxate manes, recipe me comitem tibi, Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo (355) utroque dextra est scelere, seu mater nocens seu dira soror' es; adde me comitem tuis, Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam, Althaea mater, recipe, nunc veram tui agnosce prolem — quid tamen tantum manus vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi quaecumque fidae coniuges nemoris sacri lucos tenetis; si qua 'respersit manus viri cruore nec memor castae facis stricto cruenta Belias ferro stetit, in me suas agnoscat et laudet manus, in hanc abire coniugum turbam libet; sed et illa fugiet turba tam diras manus, invicte coniunx, innocens animus mihi, scelesta manus est. pro nimis mens credula, pro Nesse fallax atque semiferi doli! auferre cupiens paelici eripui mihi. recede, Titan, tuque quae blanda tenes in luce miseros vita: caritura Hercule lux vilis ista est. exigam poenas tibi reddamque vitam, fata an extendo mea mortemque, coniunx, ad tuas servo manus? virtusne superest aliqua et armatae manus intendere arcum tela missurum valent? an arma cessant teque languenti manu non audit arcus? si potes letum dare, animose coniunx, dexteram expecto tuam.

(356) mors differatur: frange ut insontem Lichan. alias in urbes sparge et ignotum tibi inmitte in orbem: perde ut Arcadiae nefas et quicquid aliud restitit: ab illis tamen, coniunx, redisti.

Hyl. Parce iam, mater, precor, ignosce fatis; error a culpa vacat.

Dei. Si vera pietas, Hylle, quaerenda est tibi, iam perime matrem — trepida quid tremuit manus? quid ora Sectis? hoc erit pietas scelus. ignave dubitas? Herculem eripuit tibi haec, haec peremit dextra cui debes patri avum Tonantem. maius eripui decus, quam in luce tribui, si tibi ignotum est nefas, a matre disce, seu tibi iugulo placet mersisse ferrum sive maternum libet invadere uterum, mater intrepidum tibi praebebit animum, non erit tantum scelus a te peractum: dextera sternar tua, sed mente nostra, natus Alcidae, times? ita nulla perages iussa nec franges mala [erres per orbem, si qua nascetur fera] referens parentem? dexteram intrepidam para. patet ecce plenum pectus aerumnis: feri. scelus remitto, dexterae parcent tuae Eumenides ipsae — verberum crepuit sonus. quaenam ista torquens angue vibrato comam temporibus atras squalidis pinnas quatit? quid me flagranti dira persequeris face, Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.

(357) iamne inferorum, dira. sedere arbitri? sedent, reclusas carceris video fores. quis iste saxum immane detritis gerit iam senior umeris? ecce iam victus lapis quaerit relabi? membra quis quatitur rota? hic ecce pallens dira Tisiphone stetit, causam reposcit; parce verberibus precor, Megaera, parce, sustine Stygias faces: scelus est amoris, sed quid hoc? tellus labat et aula tectis crepuit excussis — minax unde iste coetus? totus in vultus meos decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt totusque poscit vindicem mundus suum. iam parcite, urbes, quo fugam praeceps agam? mors sola portus dabitur aerumnis meis. testor nitentis flammeam Phoebi rotam superosque testor: Herculem in terris adhuc moritura linquo.

Hyl. Fugit attonita, ei mihi. peracta iam pars matris est: statuit mori; nunc nostra superest, mortis auferre impetum. o misera pietas: si mori matrem vetas, patri es scelestus; si mori pateris, tamen in matre peccas — urget hinc illinc scelus. inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus.

Chorus Verum est quod cecinit sacer Thressae sub Rhodopes iugis aptans Pieriam chelyn Orpheus Calliopae genus, aeternum fieri nihil. Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum; et dum fluminibus mora est, defecisse putant Getae Hebrum Bistones ultimi. advexit volucrem nemus et silva residens venit: aut si qua aera pervolat, auditis vaga cantibus ales deficiens cadit; abrumpit scopulos Athos Centauros obiter ferens et iuxta Rhodopen stetit laxata nive cantibus; et quercum fugiens suam ad vatem properat Dryas; ad cantus veniunt tuos ipsis cum latebris ferae, iuxtaque inpavidum pecus sedit Marmaricus leo nec dammae trepidant lupos (359) et serpens latebras fugit. [tunc oblita veneni.] Quin per Taenarias fores manes cum tacitos adit maerentem feri ens chelyn, cantu Tartara flebili et tristes Erebi deos vicit nec timuit Stygis iuratos superis lacus. haesit non stabilis rota victo languida turbine, increvit Tityi iecur, dum cantu volucres tenet; et vinci lapis improbus et vatem potuit sequi; tunc primum Phrygius senex undis stantibus immemor excussit rabidam sitim nec pomis adhibet manus. auditum quoque navita, inferni ratis aequoris nullo remigio venit. sic cum vinceret inferos Orpheus carmine funditus, consumptos iterum deae (360) supplent Eurydices colus! sed dum respicit immemor nec credens sibi redditam Orpheus Eurydicen sequi, cantus praemia perdidit: quae nata est iterum perit. tunc, solamina cantibus quaerens, flebilibus modis haec Orpheus cecinit Getis: Leges in superos datas et qui tempora digerit quattuor praecipitis deus anni, disposuit vices; nulli non avidi colus Parcas stamina nectere: quod natum est, † poterit mori. Vati credere Thracio devictus iubet Hercules, iam, iam legibus obrutis mundo cum veniet dies, australis polus obruet, quicquid per Libyam iacet et sparsus Garamas tenet; arctous polus obruet quicquid subiacet axibus et siccus Boreas ferit, amisso trepidus polo Titan excutiet diem. (361) caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos, et mors fata novissima in se constituet sibi. quis mundum capiet locus? discedet via Tartari, fractis ut pateat polis? an quod dividit aethera a terris spatium sat est †et mundi nimium malis? quis tantum capiet (nefas) fatum, quis superos locus? pontum Tartara sidera regna unus capiet tria. Sed quis non modicus fragor aures attonitas movet? est est Herculeus sonus.

Hercules Chorus Converte, Titan clare, anhelantes equos, emitte noctem: pereat hic mundo dies quo morior, atra nube inhorrescat polus; obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos reddi decebat, hinc et hinc compagibus ruptis uterque debuit frangi polus; quid parcis astris? Herculem amittis, pater, nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli, (362) ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga et fiat Othrys pondus Encelado leve. laxabit atri carceris iam iam fores Pluton superbus, vincula excutiet patri caelumque reddet, ille qui pro fulmine tuisque facibus natus in terris eram, ad Styga revertor: surget Enceladus ferox mittetque quo nunc premitur in superos onus; regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi mors nostra faciet — antequam spolium tui caelum omne fiat, conde me tota, pater, mundi ruina, frange quem perdis polum.

Chor. Non vana times, gnate Tonantis: nunc Thessalicam Pelion Ossam. premet et Pindo congestus Athos nemus aetheriis inseret astris; vincet scopulos inde Typhoeus et Tyrrhenam feret Inarimen; feret Aetnaeos inde caminos scindetque latus montis aperti nondum Enceladus fulmine victus: iam te caeli regna secuntur.

Herc. Ego qui relicta morte, contempta Styge per media Lethes stagna cum spolio redi quo paene lapsis excidit Titan equis, ego quem deorum regna senserunt tria, morior nec ullus per meum stridet latus transmissus ensis, haut meae telum necis [saxum est nec instar montis abrupti latus] (363) est totus Othrys. non truci rictu gigans Pindo cadaver obruit toto meum: sine hoste vincor, quodque me torquet magis (o misera virtus!) summus Alcidae dies nullum malum prosternat, inpendo, ei mihi, in nulla vitam facta, pro mundi arbiter superique quondam dexterae testes meae, pro cuncta tellus, Herculem vestrum placet †morte ferire? dirus o nobis pudor, o turpe fatum, femina Herculeae necis auctor feretur! morior Alcides quibus? invicta si me cadere feminea manu voluere fata perque tam turpes colus mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi, Iunonis odio: feminae caderem manu, sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit, Scythico sub axe genita domuisset meas vires Amazon — feminae cuius manu Iunonis hostis vincor? hinc gravior tibi, noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas? quid tale tellus genuit iratae tibi? mortalis odia femina excessit tua. adhuc ferebas esse te Alcidae imparem: victa es duobus — pudeat irarum deos. utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus (364) vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem! spolia nunc traxi ultima Fato stupente, nunc ab inferna Styge lucem recepi, Ditis evici moras — ubique mors me fugit, ut leto inclitae sortis carerem. pro ferae, victae ferae! non me triformis sole conspecto canis ad Styga reduxit, non sub Hesperio polo Hibera vicit turba pastoris feri, non gemina serpens, perdidi mortem, ei mihi, totiens honestam: titulus extremus quis est?

Chor. Viden ut laudis conscia virtus non Lethaeos horreat amnes? pudet auctoris, non morte dolet: cupit extremum finire diem vasta tumidi mole gigantis et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae. sed tua causa est, miserande, manus, quod nulla fera est nullusque gigas: nam quis dignus necis Herculeae superest auctor nisi dextra tui?

(365) Herc. Heu qualis intus scorpios. quis fervida plaga revulsus cancer infixus meas urit medullas? sanguinis quondam capax tumidi igne cor pulmonis arentes fibras distendit. ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus. exedit artus penitus et costas malum, hausit medullas: ossibus vacuis sedet; nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra — pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas! en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule quid, quid supersit. Herculem agnoscis, pater? hisne ego lacertis colla Nemeaei mali elisa pressi? tensus hac arcus manu astris ab ipsis detulit Stymphalidas? his ego citatam gressibus vici feram radiante clarum fronte gestantem caput? his fracta Calpe manibus emisit fretum? his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent? his mundus umeris sedit? haec moles mea est, (366) haecne illa cervix? hasne ego opposui manus caelo ruenti? quis mea custos manu trahetur ultra Stygius? ubi vires prius memet sepultae? quid patrem appello Iovem? quid per Tonantem vindico caelum miser? iam. iam meus credetur Amphitryon pater. quaecumque pestis viscere in nostro lates, procede — quid me vulnere occulto petis? quis te sub axe frigido pontus Scythes, quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens Hibera Calpe litus? o dirum malum! utrumne serpens squalidum crista caput vibrans an aliquod et mihi ignotum malum? numquid cruore es genita Lernaeae ferae an te reliquit Stygius in terris canis? omne es malum nullumque — quis voltus tibi est? concede saltem scire quo peream malo; quaecumque pestis sive quaecumque es fera, palam timere! quis tibi in medias locum fecit medullas! ecce direpta cute viscera manus detexit; ulterior tamen inventa latebra est — o malum simile Herculi! unde iste fletus? unde in has lacrimae genas? invictus olim voltus et numquam malis lacrimas suis praebere consuetus (pudet) iam flere didicit, quis dies fletum Herculis, (367) quae terra vidit? siccus aerumnas tuli. tibi illa virtus, quae tot elisit mala. tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi fletum abstulisti: durior saxo horrido et chalybe voltus et vaga Symplegade rictus meos infregit et lacrimam expulit, flentem gementem, summe pro rector poli, me terra vidit, quodque me torquet magis, noverca vidit, urit ecce iterum fibras, incaluit ardor — unde nunc fulmen mihi?

Chor. Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet. sic arctoas laxare nives quamvis tepido sidere Titan non tamen audet vincitque faces solis adulti glaciale iubar.

Hercules Alcmena Converte voltus ad meas clades, pater: numquam ad tuas confugit Alcides manus, non cum per artus hydra fecundum meos caput explicaret; inter infernos lacus possessus atra nocte cum Fato steti (368) nec invocavi; tot feras, vici horridas, reges, tyrannos, nec tamen voltus meos in astra torsi: semper haec nobis manus votum spopondit; nulla propter me sacro micuere caelo fulmina — hic aliquid dies optare iussit, primus audierit preces idemque summus: unicum fulmen peto; giganta crede: non minus caelum mihi asserere potui — dum patrem verum puto, caelo peperci, sive crudelis, pater, sive es misericors, commoda nato manum properante morte et occupa hanc laudem tibi. vel si piget manusque detrectat nefas, emitte Siculo vertice ardentes, pater, Titanas in me, qui manu Pindon ferant † aut Ossa qui me monte proiecto opprimat. abrumpat Erebi claustra, me stricto petat Bellona ferro; mitte Gradivum trucem, armetur in me dirus: est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca: sparge tu saltem, precor, telum (perire feminae possum manu) iam fracta, iam satiata — quid pascis minas? quid quaeris ultra? supplicem Alciden vides, at nulla tellus, nulla me vidit fera (369) te deprecantem. nunc milli irata † pater opus est noverca — nunc tuus cessat dolor? nunc odia ponis? parcis ubi votum est mori, o terra et urbes, non facem quisquam Herculi.

non arma tradet? tela subtrahitis mihi? ita nulla saevas terra concipiat feras post me sepultum nec meas umquam manus imploret orbis, si qua nascentur mala, nascatur ultor: undique infelix caput mactate saxis, vincite aerumnas meas. ingrate cessas orbis? excidimus tibi? adhuc malis forisque suppositus fores, ni me. tulisses. vindicem vestri malis eripite, populi: tempus hoc vobis datur pensare merita — mors erit pretium omnium.

Alcm. Quas misera terras mater Alcidae petam? ubi natus, ubinam? certa si visus notat, reclinis ecce corde anhelante aestuat; gemit: peractum est. membra conplecti ultima, o nate, liceat, spiritus fugiens meo legatur ore: bracchia, amplexus cape. ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit stelligera cervix? quis tibi exiguam tui partem reliquit?

Herc. Herculem spectas quidem, mater, sed umbram et vile nescio quid mei. agnosce, mater — ora quid Sectis retro (370) voltumque mergis? Herculem dici tuum partum erubescis?

Alcm. Quis feram mundus novam, quae terra genuit? quodve tam dirum nefas de te triumphat? victor Herculeus quis est?

Herc. Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.

Alcm. Quis tantus est qui vincat Alciden dolus?

Herc. Quicumque, mater, feminae iratae sat est.

Alcm. Et unde in artus pestis aut ossa incidit?

Herc. Aditum venenis palla femineis dedit.

Alcm. Vbinam ista palla est? membra nudata intuor.

Herc. Consumpta mecum est.

Alcm. Tantane inventa est lues?

Herc. Errare mediis crede visceribus meis, o mater, hydram et mille cum Lerna feras. quae tanta nubes flamma Sicanias secat, quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli vetans flagranti currere in zona diem? in ipsa me iactate. pro comites, freta mediosque in amnes — quis;sat est Hister mihi? non ipse terris maior Oceanus meos franget vapores, omnis in nostris malis deficiet umor, omnis arescet latex. quid, rector Erebi, me remittebas Iovi? decuit tenere; redde me tenebris tuis, talem subactis Herculem ostende inferis. nil inde ducam, quid times iterum Herculem? invade, mors, non trepida: iam possum mori.

Alcm. Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma malisque tantis Herculem indomitum refer mortemque differ: quos soles, vince inferos.

(371) Herc. Si me catenis horridus vinctum suis praeberet avidae Caucasus volucri dapem. Scythia gemente flebilis gemitus mihi non excidisset; si vagae Symplegades utraque premerent rupe. redeuntis minax ferrem ruinas; Pindus incumbat mihi atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas: non ipse si in me, mater, hic mundus ruat superque nostros flagret incensus toros Phoebeus axis, degener mentem Herculis clamor domaret; mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus artusque nostros durus immittat Sinis: sparsus silebo — non ferae excutient mihi, non arma gemitus, nil quod impelli potest.

Alcm. Non virus artus, nate, femineum coquit, sed dura series operis et longus tibi pavit cruentos forsitan morbos labor.

Herc. Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali in orbe mecum? veniat, huc aliquis mihi intendat arcus: nuda sufficiet manus. (372) procedat agedum huc.

Alcm. Ei mihi. sensum quoque excussit illi nimius impulsu dolor. removete quaeso tela et infestas precor rapite hinc sagittas: igne suffuso genae scelus minantur; quas petam latebras anus? dolor iste furor est: Herculem solus domat. cur deinde latebras aut fugam vaecors petam? obire forti meruit Alcmene manu: vel scelere pereat, antequam letum mihi ignavus aliquis mandat ac turpis manus de me triumphat, ecce lassatus malis sopore fessas alligat venas dolor gravique anhelum pectus impulsu quatit. favete, superi, si mihi gnatum indutum miserae negastis, vindicem saltem precor servate terris, abeat excussus dolor corpusque vires reparet Herculeum suas.

Hyllus Alcmena Hercules Philoctetes tacitus Pro lux acerba, pro capax scelerum dies! nurus Tonantis occidit, natus iacet, nepos supersum; scelere materno hic perit, fraude illa capta est — quis per annorum vices totoque in aevo poterit aerumnas senex referre tantas? unus eripuit dies parentem utrumque; cetera ut sileam mala (373) parcamque fatis: Herculem amitto patrem.

Alcm. Compesce voces, indutum Alcidae genus miseraeque fato similis Alcmenae nepos: longus dolorem forsitan vincet sopor. sed ecce, lassam deserit mentem quies redditque morbo corpus et luctum mihi.

Herc. Quid hoc? rigent! cernitur Trachin iugo, en inter astra positus evasi genus mortale tandem, quis mihi caelum parat? te te, pater, iam video, placatam quoque specto novercam. quis sonus nostras ferit caelestis aures? Iuno me generum vocat. video nitentem regiam clari aetheris Phoebique tritam flammea zonam rota. cubile video Noctis; hinc tenebrae volant. quid hoc? quis arcem cludit et ab ipsis, pater, deducit astris? ora Phoebeus modo afflabat axis, iam prope a caelo fui — Trachina video; quis mihi terras dedit? Oete modo infra steterat ac totus fuit suppositus orbis; quam bene excideras, dolor! cogis fateri — parce et hanc vocem occupa. hoc, Hylle, dona matris hoc munus parant. utinam liceret stipite ingesto impiam effringere animam quale Amazonium malum circa nivalis Caucasi domui latus. o cara Megara, tune cum furerem mihi (374) coniunx fuisti? stipitem atque arcus date. dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam, summus legatur femina Herculeus labor.

Hyl. Compesce diras, genitor, irarum minas; habet, peractum est, quas petis poenas dedit: sua perempta dextera mater iacet.

Herc. Cecidit dolose: manibus irati Herculis occidere meruit; perdidit comitem Lichas. saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver? pabulum accipiant ferae.

Hyl. Plus misera laeso doluit: hinc aliquid quoque detrahere velles? occidit dextra sua, tuo dolore: plura quam poscis tulit. sed non cruentae sceleribus nuptae iaces nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos ictus sagittis qui tuis vitam expuit. cruore tincta est palla semiferi, pater, Nessusque nunc has exigit poenas sibi.

Herc. Habet, peractum est, fata se nostra explicant; lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi fatidica quondam dederat et Parnassio Cirrhaea quatiens templa mugitu specus: 'dextra perempti victor, Alcide, viri olim iacebis; hic tibi emenso freta terrasque et umbras finis extremus datur. ' nil querimur ultra: decuit hunc finem dari, (375) ne quis superstes Herculis victor foret. nunc mors legatur clara memoranda incluta, me digna prorsus, nobilem hunc faciam diem.

caedatur omnis silva et Oetaeum nemus considat: ingens Herculem accipiat rogus, sed ante mortem, tu, genus Poeantium, hoc triste nobis, iuvenis, officium appara; Herculea totum flamma succendat diem. ad te preces nunc, Hylle, supremas fero. est clara captas inter, in voltu genus regnumque referens, Euryto virgo edita Iole: tuis hanc facibus et thalamis para. victor cruentus abstuli patriam lares nihilque miserae praeter Alciden dedi: et ipse rapitur, penset aerumnas suas, Iovis nepotem foveat et natum Herculis; tibi illa pariat quicquid ex nobis habet. tuque ipsa planctus pone funereos, precor, o clara genetrix: vivit Alcides tibi. virtute nostra paelicem feci tuam credi novercam. sive nascente Hercule nox illa certa est sive mortalis meus pater est — licet sit falsa progenies mei, [materna culpa cesset et crimen Iovis] merui parentem: contuli caelo decus materque me concepit in laudes Iovis. quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens: superba matres inter Argolicas eris. (376) quid tale Iuno genuit aetherium gerens sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen caelum tenens invidit. Alciden suum dici esse voluit, perage nunc. Titan, vices