SigPhi · Thomas Aquinas

Catena aurea in quatuor Evangelia

Page 15 of 15

caelis est: non enim suam iustitiam deputant, sed eius cuius fide vivunt. Augustinus de Serm. Dom. In hoc etiam quod addit alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est, nihil aliud demonstrat, nisi illud, nos cavere oportere ne humanam laudem pro nostrorum operum mercede quaeramus. Chrysostomus super Matth. Quid autem a Deo recipies qui Deo nihil dedisti? Nam quod propter Deum fit, Deo datur, et ab eo recipitur; quod autem propter homines fit, in ventos effunditur. Quae est autem sapientia res dare, et verba vacua comparare, et mercedem Dei contemnere? Vel illum aspice a quo laudem expectas, qui te propter Deum facere putat; alioquin vituperaret te magis. Ille autem qui plena quidem voluntate propter homines facit, ille propter homines fecisse videtur. Si autem per alicuius cor cogitatio vana ascendit, desiderans hominibus apparere, anima autem intelligens contradicit, ille non propter homines fecisse videtur: quia quod cogitavit, passio carnis est; quod elegit, iudicium animae.

Lectio 23 Caput 6 Caput 7 Caput 8 Caput 9 Caput 10 Caput 11 Caput 12 Caput 12 Caput 14 Caput 15 Caput 16 Caput 17 Caput 18 Caput 19 Caput 20 Caput 21 Caput 22 Caput 23 Caput 24 Caput 25 Caput 26 Caput 27 Caput 28