SigPhi · Thomas Aquinas

Catena aurea in quatuor Evangelia

Page 6 of 15

Glossa. Tres autem viri qui offerunt, significant gentes de tribus partibus mundi venientes. Thesauros aperiunt dum fidem cordis per confessionem ostendunt. Bene autem in domo docentes ne thesaurum bonae conscientiae iactando propalemus. Offerunt tria munera, hoc est fidem sanctae Trinitatis; vel apertis thesauris Scripturarum, historicum, moralem, et allegoricum sensum offerunt, vel logicam, physicam et Ethicam, dum illa fidei servire faciunt.

Lectio 6 Augustinus in Serm. de Epiph. Herodes impius factus ex timore crudelis voluit desaevire. Sed quomodo poterat capere eum qui ipsas fraudes venerat amputare? Ut ergo eius fraus elideretur, sequitur et responso accepto. Hieronymus. Qui enim munera obtulerunt domino, consequenter responsum accipiunt. Responsum, quod Graece krematisthentes dicitur, non per Angelum fit, sed per ipsum dominum, ut meritorum Ioseph privilegium demonstretur. Glossa. Fit autem haec responsio per ipsum dominum quia nullus alius viam reversionis instituit nisi ille qui dicit: ego sum via. Non tamen loquitur puer ad eos ne divinitas ante tempus reveletur, et ut vera humanitas habeatur. Dicit autem et responso accepto; sicut enim Moyses tacitus clamat, sic isti pie affectu interrogabant quid divina iuberet voluntas. Dicit autem per aliam viam reversi sunt in regionem suam, quia infidelitati miscendi non erant Iudaeorum. Chrysostomus in Matth. Intuere autem magorum fidem, qualiter non scandalizati sunt in seipsis dicentes: si magnus est puer hic, quae necessitas fugae est et occultae recessionis? Hoc enim est verae fidei non quaerere causas eorum quae fieri praecipiuntur, sed suaderi solum ab eis. Chrysostomus super Matth. Si autem magi Christum quasi terrenum regem quaesissent, invenientes eum, apud ipsum mansissent; tunc autem adoraverunt et reversi sunt. Cum autem reversi fuissent, manserunt colentes Deum magis quam ante, et praedicantes multos erudierunt. Et denique cum Thomas ivisset ad provinciam illam, adiuncti sunt ei; et baptizati, facti sunt executores praedicationis ipsius. Gregorius in Evang. Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam revertuntur. Regio quippe nostra Paradisus est, ad quem Iesu cognito redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando discessimus; sed ad eam necesse est ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando redeamus. Chrysostomus super Matth. Nec etiam erat possibile ut qui ab Herode ad Christum venissent, redirent ad Herodem: qui enim relicto Christo ad Diabolum transeunt per peccatum, frequenter per poenitentiam revertuntur ad Christum. Qui enim fuit in innocentia, dum nescit quid sit malum, facile decipitur; sed cum expertus fuerit malum quod invenit et recordatus bonum quod perdidit, compunctus redit ad Deum. Qui autem relicto Diabolo venit ad Christum, difficile redit ad Diabolum, quia dum gaudet in bonis quae invenit et recordatur mala quae evasit, difficile redit ad malum.

Lectio 7 Rabanus. Hic praetermittit Matthaeus diem purificationis, in qua oportebat primogenitum offerri in templo, et agnum vel par turturum aut columbarum. Et quamvis timerent Herodem, tamen non sunt ausi transgredi legem, quin ad templum puerum deferrent. Cum itaque rumor de puero iam inciperet dilatari, mittitur Angelus qui in Aegyptum faciat puerum transportari; unde dicit Angelus domini apparuit in somnis Ioseph. Remigius. Per hoc quod semper Angelus Ioseph in somnis apparuisse dicitur, mystice designatur quia illi qui a curis terrenis et saecularibus negotiis quiescunt, perfrui angelica visione merentur. Dicit ergo ei: surge et accipe puerum et matrem eius. Hilarius in Matth. Cum desponsatam eam iusto significabat, coniugem nuncupavit; sed post partum mater tantum Iesu ostenditur, ut quemadmodum iusto Ioseph deputaretur Mariae in virginitate coniugium, ita venerabilis esse ostenderetur in Iesu matre virginitas. Chrysostomus super Matth. Non autem dicit: accipe matrem et puerum eius: sed e converso, quia non propter matrem puer natus est, sed propter puerum mater praeparata est. Sequitur et fuge in Aegyptum. Quomodo autem filius Dei ante hominem fugit, aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos timet? Et primum quidem oportet ut regulam humanae naturae quam suscepit conservet et in hac parte, quia humanae naturae et puerilitati convenit fugere potestatem minantem; deinde ut ceteri Christiani, cum necessitas persecutionis advenerit, fugere non erubescant. Sed quare in Aegyptum? Recordatus est enim dominus, qui non in finem irascitur, quanta mala fecerit super Aegyptum; ideo mittit filium suum in eam et dat illi magnae reconciliationis signum, ut decem plagas Aegypti una medicina sanaret; ut populus qui ante fuerat persecutor populi primogeniti, custos fieret filii unigeniti; ut quia illi violenter dominati sunt, isti cum devotione servirent; ut iam non irent ad mare rubrum demergendi, sed vocarentur ad aquas Baptismatis vivificandi. Augustinus in Serm. de Epiph. Audi etiam magni mysterii sacramentum. Moyses aliquando in Aegypto perfidis clauserat diem; illuc Christus adveniens sedentibus in tenebris reddidit lucem; fugit ut illuminaret, non fugit ut lateret. Sequitur et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Putabat enim infelix tyrannus salvatoris adventu regali se solio detrudendum, sed non ita est: non ad hoc venerat Christus ut alienam gloriam invaderet, sed ut suam donaret. Sequitur qui consurgens, accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Aegyptum. Hilarius in Matth. Scilicet idolis plenam: iam enim post Iudaeorum insectationem Iudaeam relinquens, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas, colendus infertur. Hieronymus in Matth. Quando igitur tollit puerum et matrem eius ut in Aegyptum transeat, nocte tollit et in tenebris; quando vero revertitur in Iudaeam, nec nox nec tenebrae ponuntur in Evangelio. Chrysostomus super Matth. Omnis enim perfectionis angustia nox est, refrigerium autem dies. Rabanus. Vel quia luce vera recedente, lucis ipsius osores in tenebris remanserunt, ipsa vero redeunte illuminantur. Chrysostomus in Matth. Vide autem statim ipso nato tyrannum insanire, et quod mater cum puero ad extraneam effugatur regionem, ut si tu incipiens alicui spirituali rei deservire, videaris tribulari, non turberis, sed omnia viriliter feras, hoc habens exemplum. Beda. Quod enim dominus a parentibus sublatus est in Aegyptum, significat electos saepius malorum improbitate suis effugandos ex sedibus, vel etiam exilio damnandos. Si quidem ipse qui suis erat praecepturus: cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, primus fecit quod praecepit, fugiendo hominem quasi homo in terra, quem stella magis paulo ante adorandum monstravit ex caelo. Remigius. Quod autem dominus in Aegyptum iturus esset praedixerat Isaias cum ait: ecce dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et disperdet simulacra Aegypti. Consuetudo autem fuit istius Evangelistae omnia quae dixit confirmare, et hoc ideo, quia Iudaeis scribebat; ideoque subiungit ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ex Aegypto vocavi filium meum. Hieronymus de optimo genere interpretandi. Hoc LXX interpretes non habent; sed in Osee propheta iuxta Hebraicam scribitur veritatem: quia puer Israel est, et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum, pro quo LXX transtulerunt: quia parvulus est Israel, et dilexi eum, ex Aegypto vocavi filium meum. Hieronymus super Osee. Hoc autem testimonio utitur Evangelista, quia haec typice referuntur ad Christum. Notandum enim, quod in hoc propheta et in aliis ita de adventu Christi et de vocatione gentium praenuntiatur, ut radix historiae non penitus deseratur. Chrysostomus in Matth. Est etiam prophetiae lex multa multoties dici de aliis, compleri autem in aliis; sicut de Simeone et levi dictum est: dividam eos in Iacob et dispergam in Israel; quod non in eis, sed in nepotibus completum est, quod et hic apparet. Christus enim natura Dei filius est, et sic in eo vere prophetia completur. Hieronymus. Possumus autem et hunc locum conciliare, et inducemus testimonium ex numeris: Deus ex Aegypto vocavit eum; gloria eius sicut Unicornis. Remigius. Per Ioseph autem designatur ordo praedicatorum, per Mariam sacra Scriptura, per puerum notitia salvatoris, per persecutionem Herodis persecutio quam passa est Ecclesia in Hierosolymis, per fugam Ioseph in Aegyptum transitus praedicatorum ad gentes infideles: Aegyptus enim tenebrae interpretatur; per tempus quo fuit in Aegypto spatium temporis ab ascensione domini usque ad adventum Antichristi; per obitum Herodis extinctio invidiae in cordibus Iudaeorum.

Lectio 8 Chrysostomus super Matth. Postquam parvulus Iesus magos suo imperio subiugavit, non potestate corporis, sed gratia spiritus, irascebatur Herodes, quia quos ipse sedens in throno regni suadere non potuit, his Iesus parvulus placuit in praesepio iacens. Deinde contemnentes eum, magi addiderunt causas doloris; unde dicitur tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde. Illa enim regum ira magna et inextinguibilis est quam regni zelus accendit. Sed quid fecit? Mittens occidit omnes pueros. Sicut enim bestia vulnerata, quicquid oculis eius occurrit, quasi auctorem sui vulneris dilaniat, sic et ille delusus a magis iram suam super parvulos diffundebat. Dicebat enim cogitans in furore: certe magi puerum invenerunt, quem regnaturum dicebant: nam rex regni zelo repletus, de his omnia timet, omnia suspicatur. Ideo ergo misit, et interfecit omnes parvulos, ut unum inveniret in omnibus. Augustinus in Serm. de Epiph. Et dum insequitur Christum, regi nostro coaevum procuravit exercitum stolis victricibus candidatum. Augustinus in Serm. 3 de Innocent. Ecce profanus hostis beatis parvulis nunquam tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio: nam quantum contra eos iniquitas abundavit, tantum gratia benedictionis effulsit. Idem. O parvuli beati. Ille de vestra corona dubitabit in passione pro Christo qui etiam parvulis Baptismum prodesse non existimat Christi: nam qui natus habere potuit praedicatores Angelos, narratores caelos, adoratores magos, potuit et illis, ne pro eo sic morerentur, praestare, si sciret illa morte perituros, et non potius maiore felicitate victuros. Absit ut ad liberandos homines Christus veniens, de illorum praemio qui pro illo interficerentur, nihil egerit, qui pendens in ligno pro eis a quibus interficiebatur, oravit. Rabanus. Non est autem contentus vastatione Bethlehem, sed et adiacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam aetatis habuit, a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, qui omnes occideret; unde subdit in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra. Augustinus. In caelo enim viderant magi ignotissimam stellam non ante paucos dies, sed ante finem biennii, sicut inquirenti Herodi patefecerunt; unde a bimatu et infra occidit infantes; propter quod sequitur secundum tempus quod exquisierat a magis. Augustinus. Vel quia timebat ne puer cui sidera famulantur, speciem suam paulo super aetatem vel infra transformaret, vel aetatem sui temporis occultaret; ideo videtur pueros a bimatu usque ad pueros unius diei interfecisse. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus, Herodes ab illa cura, scilicet interficiendi pueros, mente abrepta, in aliis potius occupatur; vel potuit credere, magos fallaci stellae visione deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum putaverant, erubuisse ad se redire; atque ita timore depulso, a persequendo puero quievit, et sic completis diebus purgationis, tute cum illo ascendere in templum potuerunt. Quis enim non videat unum illum diem regem multis occupatum latere potuisse? Deinde vulgatis rebus quae in templo dictae factaeque fuerant, Herodes sensit se a magis illusum; ac deinde, sicut hic dicitur, multos infantes occidit. Beda in Hom. in festo Innocent. In hac autem morte puerorum, omnium Christi martyrum pretiosa est mors designata: quod parvuli occisi sunt, significat per humilitatis meritum ad martyrii perveniendum gloriam; quod in Bethlehem et in omnibus finibus eius occisi sunt, ostendit in Iudaea, unde Ecclesiae coepit origo, et ubique per orbem persecutionem saevituram; quod bimi occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicat; qui vero infra, simplices; quod illi quidem occisi sunt, et Christus evasit, insinuat corpora martyrum ab impiis posse perimi, sed Christum ab eis non posse auferri.

Lectio 9 Chrysostomus in Matth. Quia Evangelista horrore implevit auditorem, crudelem occisionem narrans, rursus mitigationem apponit ostendens quod haec non facta sunt Deo nequeunte prohibere atque ignorante, sed per prophetam praedicente; unde dicit tunc impletum est. Hieronymus super Ierem. Hoc Ieremiae testimonium Matthaeus, non secundum Hebraicam veritatem nec iuxta LXX protulit. Ex quo perspicuum est Evangelistas et apostolos non interpretationem alicuius secutos, sed tamquam Hebraeos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Hieronymus in Matth. Quod autem dicitur in Rama, non putamus loci nomen esse, quod est iuxta Gabaa, sed Rama excelsum interpretatur; ut sit sensus: vox in excelso audita est, idest longe lateque dispersa. Chrysostomus super Matth. Vel quoniam de morte innocentium mittebatur, ideo in excelso audiebatur, secundum illud: vox pauperis penetrat nubes. Quod autem dicit ploratus, fletum parvulorum ostendit; quod autem dicit ululatus, matrum significat lamentum. In parvulis autem mors faciebat finem doloris, in matribus autem semper per memoriam reparatur; et ideo dicit: ululatus multus; Rachel plorans filios suos. Hieronymus. De Rachel natus est Beniamin, in cuius tribu non est Bethlehem. Quaeritur ergo quomodo Rachel filios Iudae, idest filios Bethlehem, quasi suos ploret. Respondebimus breviter, quia sepulta sit iuxta Bethlehem in Ephrata, et ex corpusculi hospitio matris nomen accepit. Sive quoniam Iuda et Beniamin duae tribus iunctae erant, et Herodes praeceperat, non solum in Bethlehem interfici pueros, sed et in omnibus finibus eius; per occisionem Bethlehem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse caesos. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Vel quia filii Beniamin, qui ad Rachel pertinent, olim a reliquis tribubus extincti sunt, et in praesenti et in futuro erasi. Tunc ergo Rachel coepit filios suos plangere quando filios sororis suae in tali causa vidit occisos, ut aeternae vitae heredes existerent: cui enim aliquid adversum evenit, ex felicitate alterius infausta sua miserius luget. Remigius. Assumpsit autem sanctus Evangelista ad exaggerandam magnitudinem luctus, ut diceret etiam Rachelem mortuam plorasse filios suos et noluit consolari, quia non sunt. Hieronymus. Et hoc secundum duplicem intelligentiam: sive quod eos in aeternum mortuos existimaret, sive quod se consolari nollet de his quos scivit esse victuros; ut sit sensus: noluit consolari, de hoc quod non essent. Hilarius in Matth. Non enim non erant hi qui mortui putabantur: in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur; consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae. Rachel Ecclesiae typum praetulit diu sterilis, nunc fecundae. Huius ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur, sed quia ab his perimebatur quos primum genitos filios retinere voluisset. Rabanus. Vel significat Ecclesiam quidem plorare sanctorum de hoc saeculo ablationem, sed non ita velle se consolari, ut qui saeculum morte vicerunt, rursus ad saeculi certamina secum redeant toleranda, quia non sunt ultra revocandi in mundum. Glossa. Vel non vult consolari in praesenti, quia non sunt, sed omnem spem et consolationem ad aeternam transmittit vitam. Rabanus. Bene autem Rachel, quia ovis vel videns dicitur, Ecclesiam figurat, cuius tota intentio ut Deum contempletur, invigilat; et ipsa est ovis centesima quam pastor in humeris reportat.

Lectio 10 Ex historia Eccles. Cum pro sacrilegio, quod Herodes in salvatorem commiserat et scelere quod in aequaevos eius peregerat, ultio eum divina perurgeret in mortem, corpus eius, ut Iosephus refert, morbus invasit diversus, ita ut diceretur a vatibus, non morbi corporis haec, sed divinae ultionis esse supplicia. Ipse autem furore iam plenus nobiliores et primarios ex omni Iudaea ad se colligi, et recludi iubet in carcere, mandans, statim ut spiritum exhalasset, omnes interfici ut eius obitum omnis Iudaea defleret invita. Paulo autem antequam novissimum spiritum redderet, Antipatrum filium suum iugulavit, post duos pueros ante necaverat, scilicet Alexandrum et Aristobulum. Talis igitur Herodis finis, qui digna supplicia scelere quod in Bethlehem erga parvulos gesserat, et pro insidiis salvatoris exactus est: ab Evangelista designatur cum dicit defuncto autem Herode. Hieronymus. Multi propter ignorantiam historiae labuntur in errorem, putantes eumdem esse Herodem a quo in passione dominus irridetur, et qui nunc mortuus esse refertur. Ergo Herodes ille, qui cum Pilato postea amicitias fecit, huius Herodis filius est, frater Archelai, quem Tiberius Caesar Lugdunum relegavit, fratremque eius Herodem successorem regni fecit. Primo ergo Herode defuncto, ecce apparuit Angelus domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: surge, et accipe puerum et matrem eius. Dionysius de caelesti hierarchia. Vide quoniam et ipse Iesus super caelestibus essentiis superexistens, ad id quod secundum nos est immutabiliter veniens, non refugit ad se ordinatam et assumptam humanam ordinationem, sed obediens subditur Dei patris per Angelos dispositionibus et per Angelos ipsos annuntiatur Ioseph a patre disposita filii ad Aegyptum recessio, et iterum ad Iudaeam ex Aegypto transductio. Chrysostomus super Matth. Vides enim quia Ioseph ad ministerium Mariae erat electus: eunte enim illa in Aegyptum et redeunte, quis ministerium ei tantae necessitatis impleret nisi desponsata fuisset? Nam prima quidem facie Maria puerum nutriebat et Ioseph conservabat; revera autem puer et matrem nutriebat et Ioseph tuebatur. Sequitur et vade in terram Israel: quasi medicus enim descendit in Aegyptum, ut visitaret eam languentem erroribus, non ut remaneret in ea. Ratio autem reversionis assignatur cum subditur defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Hieronymus. Ex hoc loco intelligimus non solum Herodem, sed etiam sacerdotes et Scribas eo tempore necem domini fuisse meditatos. Remigius. Sed si multi fuerunt, quomodo in tam brevi spatio extincti sunt? Quia, ut dictum est, Herode mortuo, occisi sunt omnes maiores qui in custodia tenebantur. Chrysostomus super Matth. Quod dicitur consilio factum esse, quia consenserunt Herodi, ut inquireret puerum et occideret, quia scriptum est: turbatus est Herodes, et omnis Hierosolyma cum illo. Remigius. Aut certe locutus est Evangelista per speciem tropi, quando multi ponuntur pro uno. In hoc autem quod dicit animam pueri, destruuntur haeretici qui dixerunt Christum non sumpsisse animam, sed loco animae habuisse divinitatem. Beda in Hom. de Innocent. Quod autem occisis pro domino pueris, Herodes non longe post obiit, et Ioseph dominum cum matre ad terram Israel reduxit, significat omnes persecutiones quae contra Ecclesiam erant movendae, persecutorum morte vindicandas, et pacem Ecclesiae denuo reddendam, et sanctos qui latuerant ad sua loca reversuros. Vel quod defuncto Herode, redit ad terram Israel Iesus, denuntiat quod Enoch et Elia praedicantibus, Iudaei, sopita modernae invidiae flamma, fidem veritatis accipient.

Lectio 11 Glossa. Angelicae admonitioni Ioseph non inobediens fuit; unde sequitur qui consurgens, accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Non enim determinaverat Angelus in quo loco terrae Israel; ut dubitante Ioseph, iterum revertatur, et frequentiori visitatione Angeli certior redderetur; unde sequitur audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Iosephus Antiq. Iud. et de bello Iud. Habuit siquidem Herodes uxores novem, ex quarum septem numerosam suscepit sobolem: primogenitus eius Antipater ex Iosida, Alexander et Aristobulus ex Mariamne, Archelaus ex Mathaca Samaritide, Herodes Antipas, qui postea tetrarcha fuit, et Philippus, ex Cleopatra Hierosolymitide. Tribus igitur primis ab Herode interfectis, et post mortem eius occasione testamenti patris, Archelao gubernationem regni usurpante, et causa de successione regni ad Caesarem Augustum delata, tandem de consilio senatus omnem Herodis monarchiam distribuit: mediam partem, scilicet Idumaeam et Iudaeam, tradens Archelao sub nomine tetrarchiae, pollicitus se facturum eum regem, si se dignum praebuisset; mediam vero partem in duas secuit tetrarchias: cessitque Galilaea in partem Herodis tetrarchae, Ituraeae vero et Trachonitidis regio Philippo. Factus est ergo post Herodem defunctum Archelaus quasi diarchus, quod dominii genus hic regnum appellat. Augustinus de Cons. Evang. Sed hic aliquis quaeret: quomodo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Ierusalem, si Archelai timore ibi prohibebantur accedere? Hoc dissolvere non est difficile: fieri enim poterat ut per diem festum, inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reversuri, cum tamen aliis diebus habitare metuerent: ut nec solemnitate praetermissa essent irreligiosi, nec continua mansione perspicui. Iste quoque intellectus patet; ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem, tunc accipiamus factum cum iam non metueretur Archelaus, qui, secundum historiam Ioseph, solum novem annis regnavit. Sequitur et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. Sed forte hic quispiam moveatur: cum Matthaeus dixerit, ideo timuisse Ioseph cum puero redeuntem ire in Iudaeam quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius regnabat, quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarcha erat, ut Lucas testatur? Quasi vero ipsa sint tempora quibus puero timebatur, quae Lucas commemoravit, quae usque adeo mutata erant ut in ipsa Iudaea non rex esset Archelaus, sed praeses Pilatus. Glossa. Sed tunc quaeritur: quare non timuit Ioseph in Galilaeam ire, cum et ibi Archelaus regnaret? Sed melius potuit latere cum puero in Nazareth, quam in Ierusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. Chrysostomus in Matth. Immo quia regionem ortus sui mutavit, res in posterum caligine obducta est. Omnis quippe impetus persequentis in Bethlehem eiusque fines desaevierat. Venit igitur Ioseph in Nazareth et periculum fugiens et in patriam rediens; unde sequitur et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. Augustinus de Cons. Evang. Forte et hoc movet, quomodo dicat Matthaeus, propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai in Ierusalem ire noluerint; cum propterea magis esse in Galilaea videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas non tacuit. Sed intelligendum est, quia ubi Angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: vade in terram Israel, sic intellectum primo esse a Ioseph, ut putaret rectius esse pergere in Iudaeam: ipsa enim primitus intelligi potuit terra Israel. Postquam vero comperit ibi regnare Archelaum, noluit obiicere se periculo, cum posset terra Israel etiam Galilaea intelligi, quia et ipsam populus Israel incolebat. Quamquam possit et aliter solvi: quia potuit videri parentibus Christi non esse habitandum ibi cum puero, nisi in Ierusalem ubi erat templum domini; et illuc ivissent, nisi Archelai praesentia terrerentur. Non autem divinitus iubebantur in Iudaea vel in Ierusalem habitare, ut de Archelao quod timebant deberent contemnere; sed in terra Israel, in qua etiam, ut dictum est, poterat intelligi Galilaea. Hilarius in Matth. Verum typica ratio conservata est: Ioseph enim apostolorum tenet speciem, quibus Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo, idest populo eius in passione domini deperdito, Iudaeis praedicare sunt iussi (missi enim erant ad oves perditas domus Israel); sed manente hereditariae infidelitatis dominatu, metuunt et recedunt; admoniti per visum, spiritus sancti donum in gentibus contemplantes, ad eas conferunt Christum. Rabanus. Vel hoc ultima tempora Ecclesiae designat, quando plurimis Iudaeorum ad praedicationem Enoch et Eliae conversis, ceteri ad instinctum Antichristi contra fidem pugnabunt. Pars igitur Iudaeae in qua regnabat Archelaus, Antichristi sequaces ostendit; Nazareth autem Galilaeae, quo transfertur Christus, partem eiusdem gentis quae fidem est susceptura designat: unde Galilaea transmigratio, Nazareth autem flos virtutum interpretatur, quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad caelestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Glossa. Huic autem prophetae testimonium adiungit dicens ut impleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. Hieronymus. Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, nunquam diceret quod dictum est per prophetas; sed simpliciter: quod dictum est per prophetam. Nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non verba de Scripturis sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus interpretatur sanctus; sanctum autem dominum futurum omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere: quod etiam eisdem verbis iuxta Hebraicam veritatem in Isaia scriptum sit: exiet virga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius consurget. Chrysostomus super Matth. Aut forte legerunt et aliquos prophetas ita dicentes, qui non sunt nobis canonizati, sicut Nathan et Esdra. Et quoniam hoc prophetatum erat, manifestat Philippus dicens ad Nathanaelem: quem scripsit Moyses in lege, invenimus Iesum a Nazareth. Unde etiam prius Christiani Nazaraei vocabantur; sed apud Antiochiam mutatum est hoc nomen, et dicti sunt Christiani. Augustinus de Cons. Evang. Haec autem omnia quae sunt a narratione magorum et deinceps, Lucas tacet. Hoc proinde cognoscendum, quod deinceps ad cetera valeat: sic unumquemque Evangelistarum contexere narrationem suam, ut tanquam nihil praetermittentis series digesta videatur; tacitis enim quae non vult dicere, sic ea quae vult dicere illis quae dicebat adiungit ut ipsa continuo sequi videantur; sed cum alter dicit ea quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum ubi ea potuerint a quo praetermissa sunt, transiliri.

Caput 3 Lectio 1