VI. FORMAM ANIMAM NON HABERE.
Prius scire convenit definitione maiorum formae ipsius veracissimam complexionem. Formam vero dico quae aliquod spatium linea lineisve concludit, et sic facile datur intellegi, si eam possunt animae suscipere quas spiritali certum est vigore subsistere. Nam cum omnis forma aut in superficie sit aut in corpore, superficies non nisi in corpore - corpus vero solidum atque palpabile - ab his autem rebus animam manifeste constet exceptam, residuum est ut formas animae nullatenus habere putandae sint sed infiguratae atque incorporales in sua qualitate permaneant.
Nec illud moveat quod apostolus de Christo Domino dicit: qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, et cetera; ibi enim naturam vult intellegi. Ceterum incorporeus deus, qui ubique totus atque incomprehensibilis est, quam potuit habere formam? illud autem quod in evangelio legitur, post huius lucis occasum Abrahae sinibus egentem Lazarum fuisse susceptum, divitem vero flammis adurentibus aestuantem guttam postulasse unde eius temperaretur incendium, ideo intellegitur positum ut humani generis rerum ruinosa praesumptio quid formidare debuisset agnosceret. Ceterum nec ille lingua locutus est quam constat esse corpoream, nec ille digitos habuit unde cadentibus guttis incendium divitis temperare potuisset.
Nam et reliqua in hunc modum suscipienda sunt quae lectione simili continentur. Parum est enim quod de creatura ista memorantur ad consuetudinem humani generis instruendam. Ipsum quoque auctorem impassibilem, immutabilem, perenniter uno modo manentem, furere legimus, dormitare frequenter audivimus, non quod talia possint Domino convenire, sed ut res aliquae ex humana consuetudine facilius compendiosiusque noscantur. Sic animas, nobis informes, formas legimus frequenter accipere.
Solet etiam aliquos permovere si anima non habeat quantitatem, dum eam constet intra corpus hominis contineri; sed si definitionem veracissimam quantitatis revocemus in medium, quae res singulas breviter semper absolvit, facile nobis probata veritas elucescit. Sic enim arithmetici eam compendiosa veritate describunt: omnis quantitas aut de continuatis constat ut arbor, homo, et mons, aut de disiunctis ut chorus, populus, vel acervus, et his similia. Sed cum anima neque de continuatis, neque de disiunctis sit, quia corpus non est, clarum est eam quantitatem penitus non habere, sed ubicumque est, nec formam recipit nec habere nobis dicenda est aliquam quantitatem. Creatori tamen circumstantias earum et quantitates patere posse credendum est, quia omnia sub mensura, numero, et pondere creavit, et ipsi soli sunt nota vere, qui fecit ea, qui mira potentia ipsas quoque cogitationes nostras quasi res visibiles intuetur, qui innocentis sanguinem audit clamantem; ad postremum, qui novit omnia et antequam fiant.
Tempus est venire ad virtutes morales quae sunt ambiendae divitiae et revera pretiosus census animarum, quas graeci aretas vocant, quibus contra immunditiam corporalem suam nititur bona conscientia vindicare puritatem.
VII. DE VIRTUTIBUS EIUS MORALIBUS.
Primum adversum prava vel iniqua iustitiae munimen obiectum est cuius, ut veteres definire voluerunt, talis noscitur esse complexio. Iustitia est habitus animi, pro communi utilitate servatus, suam cuique tribuens dignitatem. Contra confusa et incerta prudentia utiliter adhibetur. Prudentia vero est rerum bonarum et malarum verax scientia. Contra adversa vel prospera remedialis opponitur fortitudo. Fortitudo autem est considerata periculorum susceptio et laborum firma perpessio. Contra delectationes igitur illicitas et voluptates fervidas moderatrix nobis temperantia suffragatur. Temperantia quippe est adversus libidinem atque alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. His igitur munitionibus divina opitulatione concessis, velut quadruplici thorace circumdata, in hoc mundo mortifero salus animae custoditur nec potest a vitiis adiri quae tanta meruit tuitione vallari.
Sed hoc virtutum quadripertitum decus trina (ut ita dixerim) parte completur. Prima est contemplatio quae aciem nostrae mentis extendit ad res subtilissimas intuendas. Secunda, iudicialis quae discretionem boni malique rationabili aestimatione pertractat. Tertia, memoria, cum res inspectae atque deliberatae in animi penetrabilibus fida commendatione reponuntur ut, quasi in quodam conceptaculo, suscipiamus quae frequenti meditatione combibimus. Vestiaria nostra, cum fuerint plena, nihil capiunt; hoc thesaurarium non gravatur oneratum sed, cum multa condiderit, sciendi desiderio plus requirit. Tetigimus supradictas partes quasi harmoniam tricordem: tali enim numero delectatur anima; ipso noscitur gaudere divinitas.
Solent commovere aliqui subtilissimas quaestiones, dicentes: si divinitas perfectas et rationabiles animas creat, cur aut posito sensu vivunt infantes aut iuvenes inveniuntur excordes? sed quis non intendat animas parvulorum imbecillitate corporis nec officia sensuum nec ministeria posse explicare membrorum? ut si ignem angusto vase concludas, altum, ut illius moris est, nequit appetere, quia eum artissimum obstaculum constat operire. Tunc enim unicuique rei facultas sua videtur suppetere, cum illi nihil contrarium praevalet impedire. Sic stultis iuvenibus obviat quod aut imparilitate partium aut crassitudine humorum materni uteri vitio suscepto, anima inepta nimis habitatione deprimitur et vim suam exercere non praevalet, inconvenientis domicilii sede praepedita; quod stultis accidere hodieque conspicimus quos graeci niniones vocant. Nam ut de usuali quoque dicamus eventu, quam multi morbis accidentibus aut onerato cerebro aut praecordiorum stupore confusi acumen solitae sapientiae perdiderunt. Quanti etiam momentanea laesione mutati sunt? nam et ipse qui celeberrime sapiens habetur, copioso prandio refertus, quam facile in crapulam dilapsus obtunditur, ut virum illum prudentissime disserentem difficile vel vivum credas quem se nec movere posse conspicias. Unum tamen certissime scio, sapientes nimis felicissimos fieri qui misericordia Domini a talibus adversitatibus redduntur alieni.
Forte sint et aliae causae quae rationabili animae ad motus proprios explicandos adversum ire videantur. Ceterum animae nec crescunt cum parvulis nec fatuis aliae varia discretione tribuuntur, sed sicut immortalitatem iugiter sumunt, ita et rationales esse generaliter sentiuntur. Parvulis enim ratio crescit longa meditatione, non anima. Nunc ad reliqua currente ordine transeamus.
VIII. DE VIRTUTIBUS EIUS NATURALIBUS.
Virtutes animae naturales quinquepertitas veteres esse voluerunt. Prima est in utraque parte sensibilis quae nobis tribuit intellegentiae sensum per quam omnia incorporalia varia imaginatione sentimus. Facit etiam corporales vigere sensus, id est, visum, auditum, gustum, odoratum, et tactum quo dura et mollia, lenia asperaque sentimus. Secunda, imperativa quae iubet organis corporalibus motus diversos quos implere decreverit, hoc est, transferri de loco ad locum, voces edere, membra curvare. Haec exempli causa posuimus ut in his similia dixisse videamur. Tertiam, principalem, cum ab omni actu remoti, in otium reponimur et, corporalibus sensibus quietis, profundius aliquid firmiusque tractamus. Hinc est quod aetate maturi melius sapere iudicantur quia, senescentibus membris et corporalibus sensibus mollitis, pro maxima parte in consilium transeunt. Ubi dum mens amplius occupatur, robustior virtute adunationis efficitur, sed iterum desipiunt, cum nimia debilitate deponuntur, quoniam datum est animabus ad tempus suorum sequi corporum necessitates. Quartam, vitalem, id est, calorem animi naturalem, qui nobis propter suum fervorem moderandum aut auras aetherias hauriendo atque reddendo vitam tribuit et salutem. Quintam, delectationem, hoc est appetitum boni malique quem sub iucunditate animus concupiscit.
Ecce iterum quadripertita subdivisione ad sustentationem corporis explicandam pars ista refunditur. Prima est attractiva, rapiens de naturali quod sibi necessarium sentit. Secunda, detentoria, assumpta retinens donec ex his utilis decoctio procuretur. Tertia, translativa quae accepta in aliud convertit atque transponit. Quarta, expellitiva quae, ut natura fiat libera, sibi nocitura depellit.
Solvimus, ut datum est, quasi alium nodum, inclinavimus velut sextum collem, ut, difficultatis cacumine deplanato, inoffense ad reliqua gradiamur. Nunc ad originem animae quoniam difficultatibus plena est cautissime veniamus.
IX. DE ORIGINE ANIMAE.
Legimus in conditione rerum mox de limo terrae corpus effectum est, et statim Dominum insufflasse factumque esse adam in animam viventem. Insufflavit enim dictum est ad exprimendam operis dignitatem, ut agnosceretur aliquid eximium quod eius ore prolatum est. Ceterum hoc significat insufflatio eius quod mandatum et iussio. Nam insufflare quemadmodum potest qui neque spiritum resolvit neque buccas habet quae constat esse corporea? hoc nonnulli secuti dixerunt, mox ut semen humanum coagulatum fuerit in vitalem substantiam, ilico creatas animas corporibus dari discretas atque perfectas. Medendi autem artifices quadragesimo die humanum ac mortale pecus animam dicunt accipere, cum se in utero matris coeperit commovere. Opinione quoque fertur aliquorum quod creator ille potentissimus, sicut de corpore nostro semen carnis educit, ita et de animae qualitate animam novam posse generari, quatenus originalis illius peccati, quod catholica confitetur ecclesia, per traducem delicti rea possit ostendi, nisi dono fuerit baptismatis absoluta. Nam quemadmodum infans qui peccandi non habet votum, reus debeat ullatenus inveniri, nisi aliqua ratione in ipsa origine animarum culpa videatur esse transfusa? unde pater augustinus, religiosissima dubitatione laudandus, nihil temere dicit esse firmandum, sed in ipsius esse secreto sicut et alia multa sunt quae nosse non potest nostra mediocritas. Hoc autem veraciter fixeque credendum est, et Deum animas creare et occulta quadam ratione iustissime illis imputare quod primi hominis peccato tenentur obnoxiae. Melius est enim in tam occultis causis confiteri ignorantiam quam periculosam assumere fortassis audaciam, cum dicat apostolus: quis enim cognovit sensum Domini aut quis eius consiliarius fuit? et iterum: ex parte scimus et ex parte prophetamus.
Sed quoniam in hunc locum tenor nos disputationis adduxit ut animas reas per traducem peccati generaliter esse diceremus, convenit animam Christi Domini in medium deducere ne quis calumniosa intentione perversus simili eam putet condicione constrictam. Audiamus igitur originem eius sanctae mariae semper virgini digno praecone fuisse prophetatam. Ait angelus: spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius Dei. Quis, rogo, in hac maiestate nascendi aut originalis peccati credat esse culpam aut profanam aliquam carnis suspicetur offensam? absque peccato sine dubio venit qui erat omnium peccata soluturus. Conceptus mystico inspiramine, natus ex virgine, nihil de adam traxit qui ut malum adae vinceretur advenit. Funis ille longissimus quo nos ligabamur abruptus est. Torrens qui nos rapiebat ibi siccatus est. Iura sua mors perdidit, dum condicio nostra vitam redemptoris accepit. Nam primus homo posteris transmisit exitium; veniens Christus Dominus credentibus contulit regna caelorum. Per istum enim reparat amissum statum qui per illum perdiderat meritum. Natus in gloria, conversatus sine macula, quid potuit de illo trahere quem contraria venit actione destruere? sanctae origini vita sancta respondit. Qui sine peccato est genitus, nulla est mundi labe superatus. Suscepit verum hominem natura, non vitiis. Respuit quod protoplastus deliquit et assumpsit hominem purissimum quem creavit, non peccatum suscipiens, sed carnem peccati sine aliqua iniuria pollutionis assumens.
Suavis quidem nimium mihi facta digressio est, dum suspiciones improbas amovere contendo, sed dum ad aliud tendimus, hinc dicere multa non possumus. Restat nunc ut ordinem et propositum persequentes de sede animae dicere debeamus.
X. DE SEDE ANIMAE.
Quidam sedem animae, quamvis sit corpore toto diffusa, in corde esse voluerunt, dicentes quod ibi purissimus sanguis et vitalis spiritus continetur ut inde etiam cogitationes sive malas sive bonas exire confirment; quod animae virtutem operari posse non dubium est. Plurimi autem in capite insidere manifestant, si fas est cum reverentia tamen dicere, ad similitudinem aliquam divinitatis, quae licet omnia ineffabili substantia sua repleat, scriptura tamen caelos insidere confirmat. Dignum enim fuit ut arcem peteret quae se noverat caelesti operatione sublimen et tali loco prae ceteris versari unde reliqua membra debuissent competenti regimine gubernari. Nam et ipsa figura capitis sphaeroides pulcherrima est in qua sibi immortalis atque rationalis anima dignam faceret mansionem.
Certe corporalia videamus. Ignis iste mortalis semper tendit ad summum et quod habet subtilissimam naturam ad superiora sine dubitatione festinat. Sunt et aliqua huius credulitatis indicia. Nam cum medendi peritissimi testam capitis humani gravissima percussione confractam in soliditatem pristinam revocare contendunt, membranam qua teneritudo cerebri communitur, cum a sanguinea faece detergere cupiunt, frequenter attingunt. Quae statim ut tacta fuerit, in tantum stuporem homo pervenit ut vel percussus alibi graviter sentire non possit. Sed mox iterum ut se manus a cerebri impressione suspenderit, ad intellectum consuetudinarium redit, vocem sensumque recipiens, quid de ipso iam agatur agnoscit. Quod in aliis quoque membris non probatur accidere, quamvis immanium vulnerum foveis excaventur. Additur etiam quod et sano corpori ad hanc rem pertinentia non minima signa proveniunt. Nam cum fuerit aliquis nimia indignatione flammatus animumque suum aestu cogitationis accenderit, non fluctu viscerum, non pectoris commotione vexatur, sed statim capitis dolore percutitur ut illic videatur anima fatigationis signa reliquisse ubi magna visa est virtute contendere. Ibi etiam fieri absolute sentimus animae nostrae quosdam fluctus, quosdam impetus grandiores, ut ante oculos nostros veniant quae absentia nullus ignorat. Tendimus quidem vigorem animi in diversas partes multasque regiones et phantastica imaginatione ad capitis nostri iudicium perducitur quod per diversas mundi partes cognoscitur exquisitum. Denique oculos nostros defigimus omnino cogitantes, aurium sensus obstruitur, gustus cessat, nares vacant, lingua non habet vocem, et multis modis per talia signa cognoscitur anima in suis quodammodo cubiculis occupata. Haec ergo, ut putatur, in edito constituta quasi pro tribunali sedens, appetitorum suorum noscitur esse moderatrix, boni malique iudex, ambigua discernens, noxia respuens, cum tamen ei gratia divinitatis infulserit.
Fuit quidem in primo homine beatitudo naturalis, arbitrii liberi potens et inviolata sententia, sed infelici transgressione deceptus, diabolica fraude perdens quod posteris traditurus acceperat, ad nos transmittere non potuit quod amisit. Inde propagatus interitus, inde humani generis nutrita defectio, inde ignorantia rationi contraria, inde noxiae curae, inde paenitenda consilia, inde obscurata cognitio, turpe desiderium, iustitiae neglectus; inde mille criminum lapsus et plura nobis cum pecoribus communia quae divinitas fecerat esse discreta. Praenuntiat enim, pro dolor, nobis solis discessio serenitatis adventum, futuras tempestates ventorum commotione dinoscimus, venturam saeculis ubertatem temporum ratione colligimus, laetitiam nobis interdum ignari animi praesagatione promittimus; sed quid tale ignorare potuisset anima, si eius fuisset dignitas custodita? depressa est iuste ad ignorantiam quae scire voluit contumaciter vetita. Modo enim signis aut coniecturis sapit aliqua quae sine labore nosse potuit universa. Illud tamen, sancta conversatione purgata, divinitatis auxilio recepit quod insidiis decipientis perdidit; illuminata videt a creatore quae fuscata non potest a semetipsa cognoscere.
Narrata sunt de anima quanta probantur esse concessa, sed convenit ut et de eius templo dicamus, quoniam illa imago Dei non patitur ut corpori deformi coniuncta esse videatur.
XI. DE POSITIONE CORPORIS.
Procerum animal et in effigiem pulcherrimae speculationis erectum ad res supernas et rationabiles intuendas, cuius harmoniaca dispositio ingentia nobis sacramenta declarat. Imprimis caput nostrum sex ossibus compaginatum in similitudinem caelestis sphaerae rotundae concavitatis formatum est, ut senarium illum perfectissimum numerum sedes nostri cerebri, in cuius organo sapimus, contineret.
Hinc oculi, quasi sacrorum testamentorum pulcherrima duo volumina, collocantur ad quorum similitudinem omnia nobis combinata descendunt, ut aures, nares, labra, bracchia, latera, crura, tibiae, pedes. In hac enim mystica dualitate compago totius corporis continetur, et sicut illa testamenta ad unum respiciunt, unum sapiunt, ita haec officia in unam se convenientiam operationemque coniungunt.
Sed licet haec parilitas pulcherrima se distributione consociet et alterutrum sibi mutuetur ornatum, sunt etiam singularia in medio constituta ne in unam partem praeiudicialiter vergentia alteram competenti decore nudarent: nasus, os, guttur, pectus, umbilicus, et genitalium virga descendens, quae laudabilia et honora monstrantur quando in medio locata consistunt.
Capiti autem nostro, quod sensus capit universos, recte cervix quasi quaedam columna supponitur, docens nos religionem sanctam in unam fidei consistere validissimam firmitatem. Lingua quoque, vocis nostrae decentissimum plectrum, data est ad sermonum nostrorum convenientiam temperandam ut nos articulata verba ab animalium confusione distinguerent. Nec illud videatur incassum quod uni gutturi duae serviunt digestiones, scilicet ut omnis intellectus prudentis animae, quasi cibus acceptus et rationis calore decoctus, per gemina testamentorum itinera competentibus tractatibus explicetur. Et quoniam neque cornu neque dente neque fuga, sicut alia animalia, corporis humani forma se praevalet vindicare, robustus illi thorax bracchiaque concessa sunt ut illatam iniuriam manu defenderet et obiectu pectoris quasi quodam clipeo vindicaret.
Genitalia vero nostra in magnum mysterium quis dubitet attributa? unde, praestante Deo, hominis reparatio fecunda procedit, unde mortales nesciunt habere defectum, quando personis pereuntibus genus noscitur posse servare continuum. Decorum membrum si non fuisset turpi libidine sordidatum. Quid enim illo pretiosius esset, si inde humanum genus sine culpa descenderet? sic omnia praeconialia creata sunt, si peccatis polluentibus non redderentur obscena.
Hoc autem corpus animatum quinque sensibus administratur ac regitur, qui, licet sint communes cum beluis, a nobis tamen rationabili iudicio melius distinguuntur atque complentur. Primus eorum visus est qui aere illuminato colores respicit corporales et in eis suas proprietates agnoscit. Aspectus enim est, ut veteres definire maluerunt, vis animae spiritalis, egrediens per oculi pupillam, res non adeo longinquas attingens, sed ad quas potuerit pervenire diiudicans, illud videns ad quod destinatur ut videat. Nam si de interioribus suis oculi viderent, et se ipsos sine dubitatione conspicerent. Hoc etiam pater sensit Augustinus. Secundus auditus est qui concavis ac cocleatis auribus sonos accipit, aeris verberationes concrepantes, ratione diiudicans quid sit auditum. Tertius odoratus est qui diversos odores assumens, vim redolentium corporum, quasi quodam invisibili fumo naribus suscepto, competenti aspiratione perpendit. Quartus est gustus quo multarum rerum saporem palati diiudicatione cognoscimus. Quintus est tactus qui etiam cunctis membris communiter noscitur attributus. Elegantior nobis in manibus est quae singulariter datae sunt ad multas cogitationes nostras communiter explicandas. Altera enim per illas evenit firmiorque memoria; nam quod oblivisci possumus istis scribentibus sine labore retinemus. Haec sunt diversarum artium opifices et paene totius nostrae operationis effectus. Nam quid prodesset sensum aliqua facienda concipere, si haec laboriosa manus non probaretur implere? nec illud arbitror praetereundum quod pedes nostri manusque denaria digitorum quantitate formantur ut cursus vitae nostrae atque operatio sacramenta caelestis decalogi contineret ne praeter legem Domini aut cogitare aliquid aut agere deberemus.
Facies ipsa quemadmodum prudentiae suae patefacit indicia? in effigiem nostram exeunt occultae cogitationes et ex hac parte cognoscitur qualis intus animus voluntasque versetur. Vultus siquidem noster, qui a voluntate nominatur, speculum quoddam est animae suae et quod substantialiter non cernitur per eius habitum evidentissime declaratur.
Quanta possint de eius membris reliquis dici? cur triginta duobus dentibus gingivarum nostrarum ordo clavatus est? quare cervix nostra septem nodis spina viginti tribus spondulis colligetur? costae viginti quattuor radiis pro viscerum defensione flectantur ne teneritudo illa interaneorum importuna facillime laederetur iniuria. Nervi quam congrua dispersione corpus omne contineant! quomodo venae nutribili sanguine competenter irrigent membra? quemadmodum ossa nos medullata corroborent? cur unguibus nostris commune sit iugiter crescere cum capillis? quam decore, quam utiliter, carnes nostras vestiat cutis ut nec humor internus turpiter defluat nec pulchritudo colori subducta venustate dispereat!
Sed cum membra singula diversa corpori praebere videantur officia, aliudque nobis sublime, aliud mediocre, aliud sit in ultimo constitutum, in tantam complexionis gratiam convenerunt ut omnia sint necessaria, omnia probentur accomoda, sicut apostolus ait, cum ecclesiam Dei studio caritatis adunaret: non potest dicere oculus manui: non es mihi necessaria. Aut iterum caput pedibus: non desidero operam vestram. Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, et quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus. Deus enim ita temperavit corpus atque distribuit ut membra se mutuis adiutoriis indigerent.