eis quod sint talia, et quod sint bona; sed aliud esset in eis esse, et aliud bonum esse.
[61] QUOD SI NIHIL OMNINO ALIUD Probat quod supposuerat, scilicet quod praedicta suppositione facta, aliud esset in eis bonum esse, et aliud simpliciter esse, uel quidquid aliud esse. Quia si NIHIL ALIUD esset in eis NISI quod sunt BONA, ita scilicet quod NEQUE ESSENT GRAVIA NEQUE COLORATA NEQUE distincta aliqua SPATII DIMENSIONE, sicut sunt omnia corpora, NEC ESSET IN EIS ULLA QUALITAS NISI hoc solum quod BONA ESSENT, tunc non uideretur quod essent res creatae, sed quod essent ipsum primum rerum PRINCIPIUM. Quia id quod est ipsa essentia bonitatis, est primum rerum principium. Et per consequens sequeretur quod non oporteret dicere pluraliter de omnibus eis quod UIDERENTUR ESSE PRINCIPIUM rerum, SED singulariter quod UIDERETUR esse primum rerum principium, tanquam res bonae omnes essent simpliciter unum: quia SOLUM UNUM EST quod est HUIUSMODI ut sit TANTUMmodo BONUM et NIHIL ALIUD. Hoc autem patet esse falsum. Ergo et primum; quod scilicet res creatae, amoto primo bono, nihil aliud essent quam hoc quod est esse bonum.
[62] QUAE QUONIAM NON SUNT SIMPLICIA, Ostendit quid sit iudicandum de bonitate rerum secundum ueritatem. Et dicit: quia res creatae non habent omnimodam simplicitatem, ut scilicet [/nisi] aliud sit in eis quam essentia bonitatis; nec etiam omnino esse possent in rerum natura, NISI VOLUISSET EA ESSE Deus, qui est ID QUOD SOLUM EST, inquantum scilicet est ipsa essentia bonitatis; sequitur quod quia esse rerum creatarum effluxit A VOLUNTATE illius qui est essentialiter bonum, ideo res creatae bonae ESSE DICUNTUR. PRIMUM ENIM BONUM, scilicet Deus, IN EO QUOD EST BONUM EST, quia est essentialiter ipsa bonitas; sed SECUNDUM BONUM, quod est creatum, EST BONUM secundum, quod FLUXIT a primo bono, quod est per essentiam bonum.
Cum igitur esse omnium rerum fluxerit a primo bono, consequens est quod ipsum esse rerum creatarum sit bonum, et quod unaquaeque res creata, inquantum est, sit bona. Sed sic solum res creatae non essent bonae in eo quod sunt, si esse earum non procederet a summo bono.
Redit ergo eius solutio ad hoc quod esse primi boni est secundum propriam rationem bonum, quia natura et essentia primi boni nihil aliud est quam bonitas; esse autem secundi boni est quidem bonum, non secundum rationem propriae essentiae, quia essentia eius non est ipsa bonitas, sed uel humanitas, uel aliquid aliud huiusmodi; sed esse eius habet quod sit bonum ex habitudine ad primum bonum, quod est eius causa: ad quod quidem comparatur sicut ad primum principium et ad ultimum finem; per modum quo aliquid dicitur sanum, quo aliquid ordinatur ad finem sanitatis; ut dicitur medicinale secundum quod est a principio effectiuo artis medicinae.
[63] Est enim considerandum secundum praemissa quod in bonis creatis est duplex bonitas. Una quidem secundum quod dicuntur bona per relationem ad primum bonum; et secundum hoc esse eorum, et quidquid in eis [est] a primo bono, est bonum. Alia uero bonitas consideratur in eis absolute, prout scilicet unumquodque dicitur bonum, inquantum est perfectum in esse et in operari. Et haec quidem perfectio non competit creatis bonis secundum ipsum esse essentiae eorum, sed secundum aliquid superadditum, quod dicitur uirtus eorum, ut supra dictum est. Et secundum hoc, ipsum esse non est bonum, sed primum bonum habet omnimodam perfectionem in ipso suo esse, et ideo esse eius est secundum se et absolute bonum.
[64] Postquam determinauit ueritatem praemissae quaestionis, hic soluit obiectionem, ex qua concludebatur quod bona creata sunt bona in eo quod sunt similia primo bono; et circa hoc duo facit. Primo soluit obiectionem. Secundo colligit quae dicta sunt, ibi SI IGITUR SUBLATO etc.
[65] QUA IN RE SOLUTA QUAESTIO EST. IDCIRCO ENIM LICET IN EO QUOD SINT BONA SINT, NON SUNT TAMEN SIMILIA PRIMO BONO, QUONIAM NON QUOQUOMODO SINT RES IPSUM ESSE EARUM BONUM EST, SED QUONIAM NON POTEST ESSE IPSUM ESSE RERUM, NISI A PRIMO ESSE DEFLUXERIT, ID EST BONO; IDCIRCO IPSUM ESSE BONUM EST NEC EST SIMILE EI A QUO EST. ILLUD ENIM QUOQUOMODO SIT BONUM EST IN EO QUOD EST; NON ENIM ALIUD EST PRAETERQUAM BONUM. HOC AUTEM NISI AB ILLO ESSET, BONUM FORTASSE ESSE POSSET, SED BONUM IN EO QUOD EST ESSE NON POSSET. TUNC ENIM PARTICIPARET FORSITAN BONO; IPSUM VERO ESSE QUOD NON HABERENT A BONO, BONUM HABERE NON POSSENT.
Dicit ergo primo quod ex praemissis patet hanc quaestionem esse solutam. Ideo enim NON SUNT SIMILIA PRIMO BONO, per hoc quod sunt bona in eo quod sunt, quia ipsum esse rerum creatarum non est bonum absolute, quocumque modo se habeat; sed solum secundum habitudinem ad primum bonum. Sed quia IPSUM ESSE RERUM creatarum NON POTEST ESSE NISI deriuentur A PRIMO BONO, IDCIRCO IPSUM eorum ESSE BONUM EST, NEC EST tamen SIMILE in bonitate primo bono: quia illud absolute est bonum, quomodocumque se habeat, quia nihil est in eo aliud nisi ipsa essentia bonitatis: et hoc ideo est, quia non est in eo perfectio per additionem, sed in suo simplici esse habet omnimodam perfectionem, ut dictum est. Sed bonum creatum forsitan posset esse bonum etiam in se consideratum, etiam si detur per impossibile quod non procederet a primo bono, scilicet bonitate quae sibi competeret absolute; sed sic non esset bonum in eo quod est, quia tunc esset bonum per participationem bonitatis superadditae; sed ipsum esse eius non esset bonum, si a bono non deriuaretur, ex cuius habitudine ipsum esse rerum creatarum est bonum.
[66] IGITUR SUBLATO AB HIS BONO PRIMO MENTE ET COGITATIONE, ISTA LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD ESSENT BONA ESSE NON POSSENT, ET QUONIAM ACTU NON POTUERE EXSISTERE, NISI ILLUD EA QUOD VERE BONUM EST PRODUXISSET, IDCIRCO ET ESSE EORUM BONUM EST ET NON EST SIMILE SUBSTANTIALI BONO ID QUOD AB EO FLUXIT; ET NISI AB EO FLUXISSENT, LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD SUNT BONA ESSE NON POSSENT, QUONIAM ET PRAETER BONUM ET NON EX BONO ESSENT, CUM ILLUD IPSUM BONUM PRIMUM [EST] ET IPSUM ESSE SIT ET IPSUM BONUM ET IPSUM ESSE BONUM.
Colligit in unum quae dicta sunt, et dicit quod si a rebus per intellectum remoueatur primum bonum, omnia alia, licet detur quod essent bona, non tamen possunt esse bona in eo quod sunt. Sed quia non potuerunt esse in actu nisi inquantum sunt producta a primo bono, quod est uere bonum, ideo etiam esse eorum est bonum. Et tamen esse fluens a primo bono non est simile primo quod est substantialiter bonum, a quo nisi fluxissent, licet essent bona, non tamen essent bona in eo quod sunt, inquantum scilicet non essent ex primo bono; cum tamen ipsum bonum primum sit et ipsum esse, quia eius esse est substantia sua; et ipsum bonum, quia est ipsa essentia bonitatis: et ipsum esse bonum, quia in eo non differt esse et quod est.
[67] Deinde cum dicit AT NON ALBA, mouet duas obiectiones contra praedicta: quarum secundam ponit ibi SECUNDUM IGITUR HANC RATIONEM.
[68] AT NON ETIAM ALBA IN EO QUOD SUNT ALBA ESSE OPORTEBIT EA QUAE ALBA SUNT, QUONIAM EX VOLUNTATE DEI FLUXERUNT UT ESSENT ALBA?
Circa primum ponit talem obiectionem. Dictum est quod omnia in eo quod sunt bona sunt, quia ex uoluntate primi boni processit ut essent bona. Numquid ergo omnia alba in eo quod sunt alba sunt, quia EX VOLUNTATE DEI processit UT ALBA ESSENT?
[69] MINIME. ALIUD EST ENIM ESSE, ALIUD ALBIS ESSE; HOC IDEO, QUONIAM QUI EA UT ESSENT EFFECIT BONUS QUIDEM EST, MINIME VERO ALBUS. VOLUNTATEM IGITUR BONI COMITATUM EST UT ESSENT BONA IN EO QUOD SUNT; VOLUNTATEM VERO NON ALBI NON EST COMITATA TALIS EIUS QUOD EST PROPRIETAS UT ESSET ALBUM IN EO QUOD EST; NEQUE ENIM EX ALBI VOLUNTATE DEFLUXERUNT. ITAQUE QUIA VOLUIT ESSE EA ALBA QUI ERAT NON ALBUS, SUNT ALBA TANTUM; QUIA VERO VOLUIT EA ESSE BONA QUI ERAT BONUS, SUNT BONA IN EO QUOD SUNT.
Sed ipse respondet quod MINIME hoc oportet: quia his quae sunt alba, ALIUD EST ESSE simpliciter, quod competit eis secundum principia essentialia, et aliud est ex quo sunt alba: et huiusmodi differentiae inter album et bonum ratio est, quia Deus fecit creata bona, et alba, est quidem bonus, non est autem albus. Sic igitur ad UOLUNTATEM primi BONI consecutum est ut creata essent bona, inquantum uoluit ea esse bona, et quod ESSENT BONA IN EO QUOD SUNT, inquantum sunt a bono producta, quia esse rerum creatarum ex hoc ipso quod est a bono, habet rationem boni, ut dictum est; sed uoluntatem Dei non est consecuta TALIS PROPRIETAS UT id quod est creatum, IN EO QUOD EST, sit ALBUM, propter hoc quod non defluxit EX VOLUNTATE ALBI, sicut bona fluxerunt ex uoluntate boni; ut posset dici quod esse eorum est album, inquantum sunt a primo albo. Sic igitur manifestum est quod quia Deus, qui non est albus, uoluit aliqua esse alba; potest quidem hoc solum dici de eis quod sunt alba, non autem in eo quod sunt; sed quia Deus QUI est BONUS, VOLUIT omnia ESSE BONA, ideo SUNT BONA IN EO QUOD SUNT, inquantum scilicet esse eorum habet rationem boni propter hoc quod est a bono.
[70] SECUNDUM HANC IGITUR RATIONEM Ponit secundam obiectionem. Posset enim aliquis dicere: Omnia sunt bona in eo quod sunt, quia ille qui est bonus uoluit ea esse bona: pari ratione omnia OPORTET ESSE IUSTA, quia ille qui EST IUSTUS VOLUIT EA ESSE.
[71] NE HOC QUIDEM. NAM BONUM ESSE ESSENTIAM, IUSTUM VERO ESSE ACTUM RESPICIT. IDEM AUTEM EST IN EO ESSE QUOD AGERE; IDEM IGITUR BONUM ESSE QUOD IUSTUM. NOBIS VERO NON EST IDEM ESSE QUOD AGERE; NON ENIM SIMPLICES SUMUS. NON EST IGITUR NOBIS IDEM BONIS ESSE QUOD IUSTIS, SED IDEM NOBIS EST ESSE OMNIBUS IN EO QUOD SUMUS. BONA IGITUR OMNIA SUNT, NON ETIAM IUSTA.
Sed ipse respondet, quod hoc non sequitur duplici ratione. Primo quidem, quia hoc quod est bonum significat naturam quandam siue essentiam. Dictum est enim quod Deus est ipsa essentia bonitatis, et unaquaeque res secundum perfectionem propriae naturae dicitur bona; sed iustus dicitur per respectum ad actum, sicut et quaelibet uirtus. IN Deo autem IDEM EST ESSE QUOD AGERE; unde in ipso IDEM EST BONUM ESSE QUOD IUSTUM esse. Sed NOBIS NON EST IDEM ESSE QUOD AGERE, quia deficimus a simplicitate Dei: unde nobis non est idem esse bonos et iustos, sed esse conuenit nobis omnibus inquantum sumus, et ideo etiam bonitas omnibus nobis conuenit. Sed actus quem recipit iustitia non conuenit omnibus, nec in his quibus conuenit, est idem quod esse ipsorum. Unde relinquitur quod non omnia sunt iusta in eo quod sunt.
[72] AMPLIUS BONUM [72] AMPLIUS BONUM Secundam rationem ponit ibi AMPLIUS BONUM. BONUM enim EST quoddam GENERALE, cuius quaedam species est iustitia sicut et caeterae uirtutes. In Deo autem inuenitur omnis ratio bonitatis; et ideo non solum est bonus, sed iustus. Non autem omnes species bonitatis inueniuntur in omnibus, sed diuersae in diuersis. Et ideo non oportet quod species quae est iustitia, deriuetur ad omnia entia, sicut deriuatur bonitas. Unde entium quaedam sunt iusta, quaedam uero habent aliam speciem bonitatis; et tamen OMNIA sunt BONA, inquantum deriuantur a primo bono.
Et in hoc terminatur expositio huius libri. Benedictus Deus per omnia. Amen.