SigPhi · Thomas Aquinas

Super I Epistolam B. Pauli ad Corinthios lectura

Page 2 of 8

intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia. Sed quia in Graeco ponitur logos, quod rationem et sermonem significat, posset convenientius intelligi sapientia verbi, id est humanae rationis, quia illa quae sunt fidei, humanam rationem excedunt, secundum illud Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Sed contra hoc videtur esse quod multi doctores Ecclesiae in doctrina fidei sapientia et rationibus humanis et ornatu verborum sunt usi. Dicit enim Hieronymus in epistola ad magnum oratorem urbis Romae, quod omnes doctores fidei in ornatu philosophiae doctrinis atque scientiis suos referserunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. Et Augustinus dicit in quarto de doctrina Christiana: sunt viri ecclesiastici qui divina eloquia non solum sapienter, sed etiam suaviter tractaverunt. Dicendum est ergo quod aliud est docere in sapientia verbi quocumque modo intelligatur, et aliud uti sapientia verbi in docendo. Ille in sapientia verbi docet qui sapientiam verbi accipit pro principali radice suae doctrinae, ita scilicet quod ea solum approbet, quae verbi sapientiam continent: reprobet autem ea quae sapientiam verbi non habent, et hoc fidei est corruptivum. Utitur autem sapientia verbi, qui suppositis verae fidei fundamentis, si qua vera in doctrinis philosophorum inveniat, in obsequium fidei assumit. Unde Augustinus dicit in secundo de doctrina Christiana, quod si qua philosophi dixerunt fidei nostrae accommoda, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Et in IV de doctrina Christiana dicit: cum posita sit in medio facultas eloquii, quae ad persuadendum seu prava seu recta valent pluribus, cur non bonorum studio comparetur ut militet veritati, si eam mali in usum iniquitatis et erroris usurpant. Deinde, cum dicit ut non evacuetur crux Christi, probat quod dixerat, et primo quidem ex parte materiae, secundo ex parte ipsorum docentium, ibi videte enim vocationem vestram, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit modum docendi qui est in sapientia verbi, non esse congruum fidei Christianae; secundo probat quod supposuerat, ibi verbum enim crucis; tertio probationem manifestat, ibi quoniam Iudaei signa petunt. Circa primum considerandum est, quod etiam in philosophicis doctrinis non est idem modus conveniens cuilibet doctrinae. Unde sermones secundum materiam sunt accipiendi, ut dicitur in primo Ethicorum. Tunc autem maxime modus aliquis docendi est materiae incongruus, quando per talem modum destruitur id quod est principale in materia illa, puta si quis in rebus intellectualibus velit metaphoricis demonstrationibus uti, quae non transcendunt res imaginatas, ad quas non oportet intelligentem adduci, ut Boetius ostendit in libro de Trinitate. Principale autem in doctrina fidei Christianae est salus per crucem Christi facta. Unde, cap. II, 2, dicit non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Qui autem principaliter innititur in docendo sapientiam verbi, quantum in se est, evacuat crucem Christi. Ergo docere in sapientia verbi non est modus conveniens fidei Christianae. Hoc est ergo quod dicit ut non evacuetur crux Christi, id est, ne si in sapientia verbi praedicare voluero, tollatur fides de virtute crucis Christi. Gal. V, 11: ergo evacuatum est scandalum crucis. Ps. CXXXVI, v. 7: qui dicunt, exinanite usque ad fundamentum in ea. Deinde, cum dicit verbum crucis, etc., probat quod per doctrinam, quae est in sapientia verbi, crux Christi evacuetur. Et circa hoc duo facit primo inducit probationem; secundo assignat causam dictorum, ibi scriptum est enim, et cetera. Dicit ergo primo: ideo dixi quod si per sapientiam verbi doctrina fidei proponeretur, evacuaretur crux Christi, verbum enim crucis, id est Annuntiatio crucis Christi, stultitia est, id est stultum aliquid videtur, pereuntibus quidem, id est, infidelibus qui se secundum mundum existimant sapientes, eo quod praedicatio crucis Christi aliquid continet, quod secundum humanam sapientiam impossibile videtur, puta quod Deus moriatur, quod omnipotens violentorum manibus subiiciatur. Continet etiam quaedam quae prudentiae huius mundi contraria videntur, puta quod aliquis non refugiat confusiones, cum possit, et aliqua huiusmodi. Et ideo Paulo huiusmodi annuntianti dixit Festus, ut legitur Act. XXVI, 24: insanis, Paule, multae litterae ad insaniam te adducunt. Et ipse Paulus dicit infra IV, 10: nos stulti propter Christum. Et ne credatur revera verbum crucis stultitiam continere, subdit his autem qui salvi fiunt, id est nobis, scilicet Christi fidelibus qui ab eo salvamur, secundum illud Matth. c. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum, virtus Dei est, quia ipsi in cruce Christi mortem Dei cognoscunt, qua Diabolum vicit et mundum. Apoc. V, 5: ecce vicit leo de tribu Iuda. Item virtutem quam in seipsis experiuntur, dum simul cum Christo vitiis et concupiscentiis moriuntur, secundum illud Gal. V, 24: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Unde in Ps. CIX, 2 dicitur virgam virtutis tuae emittit dominus ex Sion. Lc. VI, 19: virtus de illo exibat et sanabat omnes. Deinde cum dicit scriptum est enim, ostendit praedictorum causam, et ponit primo quare verbum crucis sit hominibus stultitia; secundo ostendit quare ista stultitia sit virtus Dei his, qui salvantur, ibi nam quia in Dei sapientia, et cetera. Circa primum duo facit. Primo inducit auctoritatem praenuntiantem quod quaeritur; secundo ostendit hoc esse impletum, ibi ubi sapiens? Circa primum considerandum quod id quod est in se bonum, non potest alicui stultum videri, nisi propter defectum sapientiae. Haec est ergo causa quare verbum crucis quod est salutiferum credentibus, quibusdam videtur stultitia, quia sunt ipsi sapientia privati. Et hoc est quod dicit scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Potest autem hoc sumi ex duobus locis. Nam in Abdia dicitur: perdam sapientiam de Idumaea, et prudentiam de monte Esau. Expressius autem habetur Is. XXIX, v. 14: peribit sapientia a sapientibus, et intellectus prudentium eius abscondetur. Differunt autem sapientia et prudentia. Nam sapientia est cognitio divinarum rerum; unde pertinet ad contemplationem, Iob XXVIII, v. 28: timor Dei ipsa est sapientia; prudentia vero proprie est cognitio rerum humanarum, unde dicitur Prov. X, 23: sapientia est viro prudentia, quia scilicet scientia humanarum rerum prudentia dicitur. Unde et philosophus VI Ethicorum dicit quod prudentia est recta ratio agibilium, et sic prudentia ad rationem pertinet. Est autem considerandum quod homines quantumcumque mali non totaliter donis Dei privantur, nec in eis dona Dei reprobantur, sed in eis reprobatur et perditur quod ex eorum malitia procedit. Et ideo non dicit simpliciter perdam sapientiam, quia omnis sapientia a domino Deo est, ut dicitur Is. XXIX, 14 ss., sed perdam sapientiam sapientium, id est, quam sapientes huius mundi adinvenerunt sibi contra veram sapientiam Dei, quia, ut dicitur Iac. III, 15, non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Similiter non dicit reprobabo prudentiam, nam veram prudentiam sapientia Dei docet, sed dicit prudentiam prudentium, id est, quam illi qui se prudentes aestimant in rebus mundanis prudentiam reputant ut scilicet bonis huius mundi inhaereant. Vel quia, ut dicitur Rom. VIII, v. 6, prudentia carnis mors est. Et sic propter defectum sapientiae reputant impossibile Deum hominem fieri, mortem pati secundum humanam naturam; propter defectum autem prudentiae reputant inconveniens fuisse quod homo sustineret crucem, confusione contempta, ut dicitur Hebr. XII, 2. Deinde cum dicit ubi sapiens, etc., ostendit esse impletum quod de reprobatione humanae sapientiae et prudentiae fuerat probatum. Et primo ponit medium sub interrogatione; secundo conclusionem infert, ibi nonne stultam Deus fecit sapientiam huius mundi, et cetera. Dicit ergo primo ubi sapiens? Quasi diceret: non invenitur in congregatione fidelium qui salvatur. Per sapientem intelligit illum qui secretas naturae causas scrutatur. Is. XIX, 11: quomodo dicetis Pharaoni: filius sapientium ego? Et hoc refertur ad gentiles, qui huius mundi sapientiae studebant. Ubi Scriba? Id est peritus in lege, et hoc refertur ad Iudaeos; quasi diceret: non est in coetu fidelium. Io. VII, 48: numquid ex principibus aliquis credidit in eum? Ubi inquisitor huius saeculi? Qui scilicet per prudentiam exquirit quae sit convenientia vitae humanae in rebus huius saeculi; quasi dicat: non invenitur inter fideles, et hoc refertur ad utrosque, scilicet Iudaeos et gentiles. Baruch c. III, 23: filii Agar, qui exquisierunt prudentiam quae de terra est. Videtur autem apostolus hanc interrogationem sumere ab eo, quod dicitur Is. XXXIII, v. 18: ubi est litteratus? Pro quo ponit sapientem. Ubi est verba legis ponderans? Pro quo ponit Scribam. Ubi est doctor parvulorum? Pro quo ponit inquisitorem huius saeculi, quia parvuli maxime solent instrui de his, quae pertinent ad disciplinam moralis vitae. Deinde cum dicit nonne stultam fecit, etc., infert conclusionem sub interrogatione, quasi dicat: cum illi qui sapientes mundi reputantur a via salutis defecerint, nonne Deus sapientiam huius mundi fecit stultam? Id est, demonstravit esse stultam, dum illi qui hac sapientia pollebant tam stulti inventi sunt ut viam salutis non acciperent. Ier. X, 14 et LI, 17: stultus factus est omnis homo a scientia sua. Is. XLVII, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te. Potest autem et aliter intelligi quod dictum est, ac si diceret: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo, id est eligam eam in primis meis praedicatoribus, secundum illud Prov. XXX, 1: visio quam locutus est vir cum quo est Deus; et infra: stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. Ubi sapiens? Quasi dicat: inter praedicatores fidei non invenitur. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Nonne Deus stultam fecit, id est demonstravit, sapientiam huius mundi? Faciendo quod ipsis impossibile reputabatur, scilicet dictum esse hominem mortuum resurgere, et alia huiusmodi. Deinde cum dicit nam quia in Dei sapientia, etc., assignat rationem quare per praedicationis stultitiam salventur fideles. Et hoc est quod dictum est, quod verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, virtus vero salvationis credentibus; nam placuit Deo per stultitiam praedicationis, id est per praedicationem, quam humana sapientia stultam reputat, salvos facere credentes; et hoc ideo, quia mundus, id est mundani, non cognoverunt Deum per sapientiam ex rebus mundi acceptam, et hoc in Dei sapientia. Divina enim sapientia faciens mundum, sua iudicia in rebus mundi instruit, secundum illud Eccli. I, 10: effudit illam super omnia opera sua; ita quod ipsae creaturae, per sapientiam Dei factae, se habent ad Dei sapientiam, cuius iudicia gerunt, sicut verba hominis ad sapientiam eius quam significant. Et sicut discipulus pervenit ad cognoscendum magistri sapientiam per verba quae ab ipso audit, ita homo poterat ad cognoscendum Dei sapientiam per creaturas ab ipso factas inspiciendo pervenire, secundum illud Rom. c. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sed homo propter sui cordis vanitatem a rectitudine divinae cognitionis deviavit. Unde dicitur Io. I, 10: in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Et ideo Deus per quaedam alia ad sui cognitionem salutiferam fideles adduxit, quae in ipsis rationibus creaturarum non inveniuntur, propter quod a mundanis hominibus, qui solas humanarum rerum considerant rationes, reputantur stulta. Et huiusmodi sunt fidei documenta. Et est simile, sicut si aliquis magister considerans sensum suum ab auditoribus non accipi, per verba quae protulit, studet aliis verbis uti, per quae possit manifestare quae habet in corde. Deinde cum dicit quoniam et Iudaei, etc., manifestat probationem praemissorum, et primo quantum ad id, quod dixerat: verbum crucis pereuntibus stultitia est. Secundo quantum ad id quod dixerat: his qui salvi fiunt, virtus Dei est ipsis autem vocatis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit pereuntium differens studium et intentionem; secundo ex hoc rationem assignat eius quod dixerat, ibi nos autem praedicamus Christum. Pereuntium autem, id est infidelium, quidam erant Iudaei, quidam gentiles. Dicit ergo: dictum est quod verbum crucis pereuntibus est stultitia, et hoc ideo quoniam Iudaei signa petunt. Erant enim Iudaei consueti divinitus instrui, secundum illud Deut. c. VIII, 5: erudivit eum et docuit. Quae quidem doctrina cum esset a Deo per multa mirabilia manifestata, secundum illud Ps. LXXVII, 12: fecit mirabilia in terra Aegypti, et ideo ab afferentibus quamcumque doctrinam signa quaerebant, secundum illud Matth. c. XII, 38: magister, volumus a te signum aliquod videre. Et in Ps. LXXIII, 9 dicitur: signa nostra non vidimus. Sed Graeci sapientiam quaerunt, utpote in studio sapientiae exercitati, sapientiam dico quae per rationes rerum mundanarum accipitur, de qua dicitur Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia. Per Graecos autem omnes gentiles dat intelligere qui a Graecis mundanam sapientiam acceperunt. Quaerebant igitur sapientiam, volentes omnem doctrinam eis propositam secundum regulam humanae sapientiae iudicare. Deinde concludit quare verbum crucis sit eis stultitia, dicens nos autem praedicamus Christum crucifixum, secundum illud infra cap. XI, 26: mortem domini annuntiabitis donec veniat. Iudaeis scandalum, quia scilicet desiderabant virtutem miracula facientem et videbant infirmitatem crucem patientem; nam, ut dicitur II Cor. ultimo: crucifixus est ex infirmitate. Gentibus autem stultitiam, quia contra rationem humanae sapientiae videtur quod Deus moriatur et quod homo iustus et sapiens se voluntarie turpissimae morti exponat. Deinde, cum dicit ipsis autem vocatis, manifestat quod dixerat: his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est. Et primo manifestat hoc; secundo rationem assignat; ibi quia quod stultum, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis scandalum et gentibus stultitiam, sed praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam ipsis vocatis Iudaeis et Graecis, id est his qui ex Iudaeis et gentibus ad fidem Christi vocati sunt, qui in cruce Christi recognoscunt Dei virtutem, per quam et Daemones superantur et peccata remittuntur et homines salvantur. Ps. XX, 14: exaltare, domine, in virtute tua. Et hoc dicit contra scandalum Iudaeorum, qui de infirmitate Christi scandalizabantur et recognoscunt in cruce Dei sapientiam, inquantum per crucem convenientissimo modo humanum genus liberat. Sap. IX, 19: per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi a principio. Dicitur autem Dei virtus et Dei sapientia per quamdam appropriationem. Virtus quidem, inquantum per eum pater omnia operatur, Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt, sapientia vero, inquantum ipsum verbum, quod est filius, nihil est aliud quam sapientia genita vel concepta. Eccli. c. XXIV, 5: ego ex ore altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam. Non autem sic est intelligendum, quod Deus pater sit fortis et sapiens virtute aut sapientia genita, quia, ut Augustinus probat VI de Trinitate, sequeretur, quod pater haberet esse a filio, quia hoc est Deo esse, quod fortem et sapientem esse. Deinde cum dicit quia quod stultum est Dei, assignat rationem eius quod dixerat, dicens quomodo id, quod est infirmum et stultum possit esse virtus vel sapientia Dei, quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, quasi dicat: iam aliquod divinum videtur esse stultum, non quia deficiat a sapientia, sed quia superexcedit sapientiam humanam. Homines enim quidam consueverunt stultum reputare quod eorum sensum excedit. Eccli. III, 25: plurima super sensum hominis ostensa sunt tibi. Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, quia scilicet non dicitur aliquid infirmum in Deo per defectum virtutis, sed per excessum humanae virtutis, sicut etiam dicitur invisibilis, inquantum excedit sensum humanum. Sap. XII, 17: virtutem ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus. Quamvis hoc possit referri ad incarnationis mysterium: quia id quod reputatur stultum et infirmum in Deo ex parte naturae assumptae, transcendit omnem sapientiam et virtutem. Ex. XV, 11: quis similis tui in fortibus, domine?

Lectio 4 Super I Cor., cap. 1 l. 4 Supra ostendit apostolus quod modus docendi, qui est in sapientia verbi, non convenit doctrinae Christianae, ratione materiae quae est ipsa crux Christi, hic ostendit quod praedictus docendi modus non convenit doctrinae Christianae, ratione doctorum, secundum illud Prov. XXVI, 7: in derisum est in ore stulti parabola; et Eccli. c. XX, 22: ex ore fatui reprobabitur parabola. Quia igitur primi doctores fidei non fuerunt sapientes sapientia carnali, non erat eis conveniens ut in sapientia verbi docerent. Circa hoc ergo duo facit. Primo ostendit quomodo primi doctores fidei non fuerunt sapientes sapientia carnali et in rebus humanis defectum patiebantur; secundo ostendit quomodo talis defectus est in eis per Christum suppletus, ibi ex ipso autem vos estis. Circa primum tria facit. Primo excludit a fidei primis doctoribus excellentiam saecularem; secundo astruit eorum subiectionem quantum ad saeculum, ibi sed quae stulta sunt mundi; tertio rationem assignat, ibi ut non glorietur. Dicit ergo primo: dictum est quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et hoc considerare potestis in ipsa vestra conversione. Videte enim, id est diligenter considerate, vocationem vestram, quomodo scilicet vocati estis: non enim per vos ipsos accessistis, sed ab eo vocati estis. Rom. VIII, v. 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. I Petr. II, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Inducit autem eos ut considerent modum suae vocationis, quantum ad eos per quos vocati sunt, sicut Is. LI, 2 dicitur: attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae genuit vos. A quibus vocationis ministris primo excludit sapientiam, cum dicit quia non multi, eorum per quos vocati estis, sapientes secundum carnem, id est in carnali sapientia et terrena. Iac. III, 15: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Baruch III, 23: filii Agar exquisierunt sapientiam, quae de terra est. Dicit non multi, quia aliqui pauci erant etiam in sapientia mundana instructi, sicut ipse, et ut Barnabas, vel Moyses in veteri testamento, de quo dicitur Act. VII, 22, quod eruditus erat Moyses in omni sapientia Aegyptiorum. Secundo excludit saecularem potentiam, cum dicit non multi potentes, scilicet secundum saeculum. Unde et Io. VII, 48 dicitur: numquid aliquis ex principibus credidit in eum? Et Bar. III, 16 dicitur: ubi sunt principes gentium? Exterminati sunt, et ad Inferos descenderunt. Tertio excludit excellentiam generis, cum dicit non multi nobiles. Et aliqui inter eos nobiles fuerunt, sicut ipse Paulus, qui in civitate Romana se natum dicit, Act. XXII, 25, et Rom. ult. de quibusdam dicit qui sunt nobiles in apostolis. Deinde, cum dicit sed quae stulta sunt, etc., ponit e converso eorum abiectionem quantum ad mundum, et primo defectum contrarium sapientiae, cum dicit quae stulta sunt mundi, id est, eos qui secundum mundum stulti videbantur, elegit Deus ad praedicationis officium, scilicet piscatores illiteratos, secundum illud Act. IV, 13: comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. Is. XXXIII, 18: ubi est litteratus, ubi verba legis ponderans? Et hoc ut confundat sapientes, id est eos qui de sapientia mundi confidunt, dum ipsi non cognoverunt quae sunt simplicibus revelata. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Is. XIX, 12: ubi sunt nunc sapientes tui? Annuntient tibi. Secundo ponit defectum contrarium potentiae, dicens et infirma mundi, id est homines impotentes secundum mundum, puta rusticos et plebeios, elegit Deus ad praedicationis officium. In cuius figura dicitur III Reg. XX, 14: ego tradens eos in manu tua per pedissequos principum provinciarum; et Prov. IX, 3 dicitur quod sapientia misit ancillas ut vocarent ad arcem. In utrisque autem primorum praedicatorum infirmitas designatur. Et hoc ideo ut confundat fortia, id est potentes huius mundi. Is. II, 17: incurvabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum. Tertio ponit defectum contrarium nobilitati, in quo possunt tria considerari. Primo quidem claritas generis, quam ipsum nomen nobilitatis designat. Et contra hoc dicit et ignobilia mundi, id est qui secundum mundum sunt ignobiles. Infra IV, 10: vos nobiles, nos autem ignobiles. Secundo, circa nobilitatem considerantur honor et reverentia quae talibus exhibentur, et contra hoc dicit et contemptibilia, id est homines contemptibiles in hoc mundo elegit Deus ad praedicationis officium, secundum illud Ps. LXXVIII, 4: facti sumus opprobrium vicinis nostris, et his qui in circuitu nostro sunt. Tertio, in nobilitate consideratur magna opinio quam homines de eis habent. Et contra hoc dicit et ea quae non sunt, id est quae non videntur esse in saeculo, elegit Deus ad praedicationis officium. Iob XXX, 2: quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni. Et hoc ideo ut destrueret ea quae sunt, id est eos qui in hoc mundo aliquid esse videntur. Is. XXIII, v. 9: dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. Deinde assignat causam dictorum dicens: ideo non elegit in saeculo excellentes sed abiectos, ut non glorietur omnis caro, etc., id est ut nullus pro quacumque carnis excellentia glorietur per comparationem ad dominum. Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis. Ex hoc enim quod Deus mundum suae fidei subiecit, non per sublimes in mundo, sive in saeculo, sed per abiectos, non potest gloriari homo quod per aliquam carnalem excellentiam salvatus sit mundus. Videretur autem non esse a Deo excellentia mundana, si Deus ea non uteretur ad suum obsequium. Et ideo in principio quidem paucos, postremo vero plures saeculariter excellentes Deus elegit ad praedicationis officium. Unde in Glossa dicitur, quod nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Et etiam ad gloriam Dei pertinet, dum per abiectos sublimes in saeculo ad se trahit. Deinde cum dicit ex ipso autem vos estis, ne praedicatores fidei tamquam non excellentes, sed abiecti in saeculo contemnerentur, ostendit quomodo Deus praedictum defectum in eis supplet. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit cui sit attribuenda salus mundi, quae praedicatorum ministerio facta est, dicens: dictum est quod vocati estis non per excellentes sed per abiectos in saeculo, ex quo patet quod vestra conversio non est homini attribuenda sed Deo. Et hoc est quod dicit ex ipso autem, id est ex virtute Dei, vocati estis in Christo Iesu, id est ei iuncti et incorporati per gratiam. Eph. II, v. 10: ipsius enim factura sumus, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Deinde ostendit quomodo Deus praedictos defectus in praedicatoribus suis supplet per Christum. Et primo quantum ad defectum sapientiae, cum dicit qui, scilicet Christus, factus est nobis praedicantibus fidem, et, per nos, omnibus fidelibus, sapientia, quia ei inhaerendo, qui est Dei sapientia, et participando ipsum per gratiam, sapientes facti sumus. Et hoc a Deo, qui nobis Christum dedit et nos ad ipsum traxit, secundum illud Io. VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui me misit, traxerit eum. Deut. c. IV, 6: haec est vestra sapientia et intellectus coram populis. Secundo quantum ad defectum potentiae, dicit et iustitia, quae propter sui fortitudinem thoraci comparatur Sap. V, 19: induet pro thorace iustitiam. Dicitur autem Christus nobis factus iustitia, inquantum per eius fidem iustificamur, secundum illud Rom. III, v. 22: iustitia autem Dei per fidem Christi Iesu. Tertio quantum ad defectum nobilitatis subdit et sanctificatio, et redemptio. Sanctificamur enim per Christum, inquantum per eum Deo coniungimur, in quo consistit vera nobilitas, secundum illud I Reg. II, 30: quicumque honorificaverit me, glorificabo eum, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Unde dicitur Hebr. ult.: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Factus est autem nobis redemptio, inquantum per ipsum redempti sumus de servitute peccati, in quo vere ignobilitas consistit. Unde in Ps. XXX, 6 dicitur: redemisti me, Deus veritatis. Tertio assignat dictorum causam, cum dicit ut quemadmodum scriptum est, Ier. IX, 23 s., qui autem gloriatur, in domino glorietur; ubi nostra littera habet: in hoc glorietur scire et nosse me. Dicit enim: si salus hominis non provenit ex aliqua excellentia humana, sed ex sola virtute divina, non debetur homini gloria, sed Deo, secundum illud Ps. CXIII, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Eccli. ult.: danti mihi sapientiam, dabo gloriam.

Caput 2 Lectio 1 Super I Cor., cap. 2 l. 1 Postquam apostolus ostendit quis sit conveniens modus doctrinae Christianae, hic ostendit se illum modum observasse. Et circa hoc tria facit: primo ostendit se non fuisse usum apud eos aliqua excellentia saeculari; secundo ostendit apud quos excellentia spirituali utatur, ibi sapientiam autem loquimur inter perfectos, etc., tertio rationem assignat, ibi quae etiam loquimur, et cetera. Circa primum tria facit. Primo dicit quod non ostendit apud eos excellentiam saecularis sapientiae; secundo quod non praetendit excellentiam potentiae saecularis, ibi et ego in infirmitate; tertio non praetendit excellentiam eloquentiae, ibi et sermo meus. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi non enim iudicavi. Dicit ergo primo: quia dictum est quod Christus misit me evangelizare non in sapientia verbi, et quod non sunt multi sapientes, et ego, fratres, quamvis sapientiam saecularem habeam, secundum illud II Cor. XI, 6: et si imperitus sermone, sed non scientia, cum venissem ad vos, convertendos ad Christum, ut habetur Act. XVIII, 1, veni annuntians vobis testimonium Christi, secundum illud Act. IV, 33: virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri Iesu Christi, et hoc non in sublimitate sermonis aut sapientiae. Attenditur autem sublimitas sapientiae in consideratione aliquorum sublimium et elevatorum supra rationem et sensum hominum. Eccli. XXIV, 7: ego in altissimis habitavi. Sublimitas autem sermonis potest referri vel ad verba significantia sapientiae conceptiones, secundum illud Eccle. ult.: verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi, vel ad modum ratiocinandi per aliquas subtiles vias. Nam in Graeco habetur logos, quod et verbum et rationem significat, ut Hieronymus dicit. Hoc autem dicit apostolus, quia fidem Christi per huiusmodi sublimitates sermonis aut sapientiae confirmare nolebat. I Reg. II, 3: nolite multiplicare sublimia. Deinde huius rationem assignat, dicens non enim iudicavi me scire aliquid, nisi Christum Iesum. Non enim ad hoc opus erat ut sapientiam ostentaret sed ut demonstraret virtutem, secundum illud II Cor. IV, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed Iesum Christum. Et ideo solum utebatur his quae ad demonstrandam virtutem Christi pertinebant, existimans se ac si nihil sciret quam Iesum Christum. Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. In Christo autem Iesu, ut dicitur Col. II, 3, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi, et quantum ad plenitudinem deitatis et quantum ad plenitudinem sapientiae et gratiae, et etiam quantum ad profundas incarnationis rationes, quae tamen apostolus eis non annuntiavit sed solum ea quae erant manifestiora et inferiora in Christo Iesu. Et ideo subdit et hunc crucifixum, quasi dicat: sic vobis me exhibui ac si nihil aliud scirem quam crucem Christi. Unde Gal. ult. dicit: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. Quia igitur per sapientiam verbi evacuatur crux Christi, ut dictum est ideo ipse apostolus non venerat in sublimitate sermonis aut sapientiae. Deinde cum dicit et ego in infirmitate, etc., ostendit quod non praetenderit apud eos potentiam, sed potius contrarium et foris et intus. Unde quantum ad id quod foris est dicit et ego fui apud vos in infirmitate, id est tribulationes apud vos patiens. Gal. IV, 11: scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem. Ps. XV, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum. Quantum vero ad id quod intus est, dicit et timore, scilicet de malis imminentibus, et tremore, inquantum scilicet timor interior redundat ad corpus. II Cor. VII, 5: foris pugnae, intus timores. Deinde cum dicit et sermo meus, ostendit quod non praetenderit apud eos excellentiam eloquentiae: et circa hoc tria facit. Primo excludit indebitum modum praedicandi, dicens et sermo meus, quo scilicet privatim et singulariter aliquos instruebam, Eph. IV, v. 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei; et praedicatio mea, qua scilicet publice docebam, non fuit in verbis persuasibilibus humanae sapientiae, id est per rhetoricam, quae componit ad persuadendum. Ut scilicet supra dixit quod non fuit intentionis quod sua praedicatio niteretur philosophicis rationibus, ita nunc dicit non fuisse suae intentionis niti rhetoricis persuasionibus. Is. c. XXXIII, 19: populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia. Secundo ostendit debitum modum quo usus fuit in praedicando, dicens: sermo meus fuit in ostensione spiritus et virtutis, quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quantum ad hoc quod credentibus praedicationi eius dabatur spiritus sanctus, secundum illud Act. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Similiter etiam suam praedicationem confirmabat, faciendo virtutes, id est miracula, secundum illud Marc. c. ultimo: sermonem confirmante sequentibus signis. Unde Gal. III, 5: qui tribuit vobis spiritum, et operatur in vobis. Alio modo potest intelligi quantum ad hoc quod ipse per spiritum loquebatur, quod sublimitas et affluentia doctrinae ostendit. II Reg. c. XXIII, 2: spiritus domini locutus est per me. Et II Cor. IV, 13: habentes eumdem spiritum fidei credimus, propter quod et loquimur. Confirmat etiam suam praedicationem, ostendendo in sua conversatione multa opera virtuosa. I Thess. II, 10: vos enim testes estis, et Deus, quam sancte et iuste sine querela vobis qui credidistis, affuimus. Tertio assignat rationem dictorum, dicens ut fides vestra non sit in sapientia hominum, id est non innitatur sapientiae humanae, quae plerumque decipit homines, secundum illud Is. XLVII, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te. Sed in virtute Dei, ut scilicet virtuti divinae fides innitatur, et sic non possit deficere. Rom. I, 16: non erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Deinde cum dicit sapientiam loquimur, etc., ostendit apud quos excellentia spiritualis sapientiae utatur. Et primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi sapientiam vero. Dicit ergo: apud vos solum Christum crucifixum praedicavi, sapientiam autem, id est profundam doctrinam, loquimur inter perfectos. Dicuntur autem aliqui perfecti dupliciter: uno modo, secundum intellectum; alio modo secundum voluntatem. Haec enim inter potentias animae sunt propria hominis, et ideo secundum eas oportet hominis perfectionem considerari. Dicuntur autem perfecti intellectu illi, quorum mens elevata est super omnia carnalia et sensibilia, qui spiritualia et intelligibilia capere possunt, de quibus dicitur Hebr. c. V, 14: perfectorum est solidus cibus, eorum qui per consuetudinem exercitatos habent sensus ad discretionem mali et boni. Perfecti autem secundum voluntatem sunt, quorum voluntas super omnia temporalia elevata soli Deo inhaeret et eius praeceptis. Unde Matth. V, 48, praepositis dilectionis mandatis, subditur: estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Quia igitur doctrina fidei ad hoc ordinatur, ut fides per dilectionem operetur, ut habetur Gal. V, 6, necesse est eum qui in doctrina fidei instruitur, non solum secundum intellectum bene disponi ad capiendum et credendum sed etiam secundum voluntatem et affectum bene disponi ad diligendum et operandum. Deinde cum dicit sapientiam vero, etc., exponit qualis sit sapientia de qua mentionem fecit. Et primo ponit expositionem; secundo rationem expositionis confirmat, ibi quam nemo principum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo exponit qualis sit ista sapientia per comparationem ad infideles; secundo, per comparationem ad fideles, ibi sed loquimur Dei sapientiam, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod sapientiam loquimur inter perfectos. Sapientiam vero dico, non huius saeculi, id est de rebus saecularibus, vel quae est per rationes humanas; neque eam principum huius saeculi. Et sic separat eam a sapientia mundana, et quantum ad modum et materiam inquirendi, et quantum ad auctores, qui sunt principes huius saeculi; quod potest intelligi de triplici genere principum, secundum triplicem sapientiam humanam. Primo possunt dici principes huius saeculi reges et potentes saeculares, secundum illud Ps. II, 2: principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. A quibus principibus venit sapientia humanarum legum, per quas res huius mundi in vita humana dispensantur. Secundo possunt dici principes Daemones. Io. XIV, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam, et cetera. Et ab his principibus venit sapientia