culturae Daemonum, scilicet necromantia, et magicae artes, et huiusmodi. Tertio possunt intelligi principes huius saeculi philosophi, qui quasi principes se exhibuerunt hominibus in docendo, de quibus dicitur Is. XIX, v. 11: stulti principes Thaneos, sapientes consiliarii Pharaonis. Et ab his principibus processit tota humana philosophia. Horum autem principum homines destruuntur per mortem et per amissionem potestatis et auctoritatis: Daemones vero non per mortem, sed per amissionem potestatis et auctoritatis, secundum illud Io. XII, 31: nunc princeps huius mundi eicietur foras; de hominibus autem dicitur Bar. III, 16: ubi sunt principes gentium? Et postea subdit: exterminati sunt et ad Inferos descenderunt. Sicut ipsi non sunt stabiles, ita et eorum sapientia non potest esse firma: et ideo non ei innitendum est. Deinde cum dicit sed loquimur, etc., exponit qualis sit sapientia per comparationem ad fideles. Et primo describit eam quantum ad materiam vel auctoritatem, cum dicit sed loquimur Dei sapientiam, id est quae est Deus et a Deo. Quamvis enim omnis sapientia a Deo sit, ut dicitur Eccli. I, 1, tamen speciali quodam modo haec sapientia, quae est de Deo, est etiam a Deo per revelationem, secundum illud Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum tuum de altissimis? Secundo ostendit qualitatem eius, dicens in mysterio, quae abscondita est; haec enim sapientia abscondita est ab hominibus, inquantum hominis intellectum excedit, secundum illud Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Unde dicitur Iob c. XXVIII, 21: abscondita est ab oculis omnium viventium. Et quia modus docendi et doctrinae debet esse conveniens, ideo dicitur quod loquitur eam in mysterio, id est in aliquo occulto, vel verbo vel signo. Infra XIV, 2: spiritus loquitur mysteria. Tertio ostendit fructum huius sapientiae, dicens quam Deus praedestinavit, id est praeparavit, in gloriam nostram, id est praedicatorum fidei, quibus ex praedicatione tam altae sapientiae gloria magna debetur, et apud Deum, et apud homines. Prov. III, 35: gloriam sapientes possidebunt. Et quod dicit in gloriam nostram, exponendum est omnium fidelium, quorum gloria haec est ut in plena luce cognoscant ea quae nunc in mysterio praedicantur, secundum illud Io. c. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
Lectio 2 Super I Cor., cap. 2 l. 2 Posita expositione de sapientia quam apostolus loquitur inter perfectos, hic rationem assignat expositionis praedictae, et primo quantum ad hoc, quod eam descripserat per comparationem ad infideles; secundo, quantum ad hoc quod eam descripserat per comparationem ad fideles, ibi nobis autem revelavit Deus. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi si enim cognovissent. Dicit ergo primo: dictum est quod sapientia quam loquimur non est principum huius saeculi, haec enim sapientia est, quam nemo principum huius saeculi cognovit, quod verum est, de quibuscumque principibus intelligatur. Saeculares enim principes hanc sapientiam non cognoverunt, quia excedit rationem humani regiminis. Iob XII, 24: qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium. Philosophi etiam eam non cognoverunt, quia excedit rationem humanam. Unde dicitur Bar. c. III, 23: exquisitores prudentiae et scientiae viam sapientiae nescierunt. Daemones etiam eam non cognoscunt, quia excedit omnem creatam sapientiam. Unde dicitur Iob XXVIII, 21: volucres caeli quoque latent. Perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius. Deinde cum dicit si enim cognovissent, etc., probat quod dixerat, et primo quidem probat per signum quod non cognoverunt principes Dei sapientiam, secundum quod est in se abscondita. Secundo probat per auctoritatem, quod non cognoverunt eam, secundum quod praeparata est in gloriam nostram, ibi sicut scriptum est. Dicit ergo primo: recte dico, quod principes huius saeculi Dei sapientiam non cognoverunt, si enim cognovissent Dei sapientiam, cognovissent utique Christum esse Deum, qui in hac sapientia continetur, quo cognito, numquam crucifixissent Deum gloriae, id est, ipsum Christum dominum dantem gloriam suis, secundum illud Ps. XXIII, v. 10: dominus virtutum ipse est rex gloriae; et Hebr. II, 10: qui multos filios in gloriam adduxerat. Cum enim creaturae rationali sit naturaliter appetibilis gloria, non potest in voluntatem humanam cadere, quod auctorem gloriae interimat. Quod autem principes crucifixerunt Iesum Christum, certum est, si intelligatur de principibus qui potestatem habent inter homines. Dicitur enim in Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus Christum eius, quod Act. IV, 27 exponitur de Herode et Pilato, et principibus Iudaeorum qui consenserunt in mortem Christi. Sed etiam Daemones operati sunt in mortem Christi, persuadendo, secundum illud Io. XIII, 2: cum Diabolus iam misisset in cor ut eum traderet, et cetera. Sed et Pharisaei, et Scribae in lege periti, qui studium sapientiae dabant, operati sunt ad mortem Christi instigando et approbando. Sed circa hoc duplex oritur dubitatio, quarum prima est de hoc quod dicit Deum gloriae crucifixum. Non enim divinitas Christi aliquid pati potuit, secundum quam dicitur Christus dominus gloriae. Sed dicendum quod Christus est una persona et hypostasis in utraque natura consistens, divina scilicet et humana. Unde potest utriusque naturae nomine designari, et quocumque nomine significetur, potest praedicari de eo id quod est utriusque naturae, quia utrique non supponitur nisi una hypostasis. Et per hunc modum possumus dicere quod homo creavit stellas, et quod dominus gloriae est crucifixus, et tamen non creavit stellas secundum quod homo, sed secundum quod Deus, nec est crucifixus secundum quod est Deus, sed inquantum homo. Unde ex hoc verbo destruitur error Nestorii, qui dixerat unam naturam esse in Christo, Dei et hominis, quia secundum hoc nullo modo posset verificari quod dominus gloriae sit crucifixus. Secunda dubitatio est de hoc quod videtur supponere, quod principes Iudaeorum vel Daemones non cognoverunt Christum esse Deum. Et quidem, quantum ad principes Iudaeorum, videtur hoc astrui per hoc quod dicit Petrus, Act. III, 17: scio quia per ignorantiam hoc feceritis, sicut et principes vestri. Videtur autem esse contrarium quod dicitur Matth. XXI, 38: agricolae videntes filium, dixerunt intra se: hic est haeres, venite, occidamus eum; quod exponens Chrysostomus dicit: manifeste dominus probat his verbis Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium crucifixisse. Solvitur in Glossa quod sciebant, principes Iudaeorum, eum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium eius quod filius Dei erat, neque sciebant sacramentum incarnationis et redemptionis. Sed contra hoc esse videtur quod Chrysostomus dicit quod cognoverunt eum esse filium Dei. Dicendum est ergo quod principes Iudaeorum pro certo sciebant eum esse Christum promissum in lege, quod populus ignorabat. Ipsum autem esse verum filium Dei non pro certo sciebant, sed aliqualiter coniecturabant; sed haec coniecturalis cognitio obscurabatur in eis ex invidia et ex cupiditate propriae gloriae, quam per excellentiam Christi minui videbant. Similiter etiam videtur esse de Daemonibus dubitatio. Dicitur enim Mc. I, 23 ss. et Lc. IV, 34, quod Daemonium clamavit, dicens: scio quod sis sanctus Dei. Et ne hoc praesumptioni Daemonum ascribatur, qui se iactabant scire quod nesciebant, eorum notitia quam habebant de Christo per ipsos Evangelistas asseritur. In Marco quidem sic scribitur: non sinebat ea loqui, scilicet Daemonia, quoniam sciebant eum Christum esse. Et Lucas dicit: increpans non sinebat ea loqui quia sciebant eum esse Christum. Et ad hoc respondetur in libro de quaestionibus novi et veteris testamenti, quod Daemonia sciebant ipsum esse, qui per legem fuit repromissus, quia omnia signa videbant in eo quae dixerunt prophetae, mysterium autem divinitatis eius ignorabant. Sed contra hoc videtur esse quod Athanasius dicit, quod Daemonia dicebant Christum esse sanctum Dei, quasi singulariter sanctum: ipse enim naturaliter est sanctus cuius participatione omnes alii sancti vocantur. Dicendum est autem quod, sicut Chrysostomus dicit, non habebant adventus Dei firmam et certam notitiam, sed quasdam coniecturas. Unde Augustinus dicit in IX de civitate Dei quod innotuit Daemonibus, non per id quod est vita aeterna, sed per quaedam temporalia sua virtute effecta. Deinde cum dicit sed sicut scriptum est, probat per auctoritatem quod principes huius saeculi Dei sapientiam non cognoverunt, quantum ad hoc quod praedestinata est in gloriam fidelium, dicens: sed sicut scriptum est Is. LXIV, 4, ubi littera nostra habet: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti his qui diligunt te. Ostenditur autem illa gloria visionis aperte ab hominibus ignorari dupliciter. Primo quidem quod non subiacet humanis sensibus, a quibus omnis humana cognitio initium sumit. Et ponit duos sensus. Primo visionis quae deservit inventioni, cum dicit quod oculus non vidit, Iob XXVIII, 7: semitam eius ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Et hoc ideo, quia non est aliquid coloratum et visibile. Secundo ponit sensum auditus, qui deservit disciplinae, dicens nec auris audivit, scilicet ipsam gloriam, quia non est sonus aut vox sensibilis. Io. V, v. 37: neque speciem eius vidistis, neque vocem eius audistis. Deinde excludit notitiam eius intellectualem, cum dicit neque in cor hominis ascendit. Quod quidem potest intelligi: uno modo ut ascendere in cor hominis dicatur quidquid quocumque modo cognoscitur ab homine, secundum illud Ier. II, v. 50: Ierusalem ascendat super cor vestrum: et sic oporteat, quod cor hominis accipiatur pro corde hominis carnalis, secundum illud quod dicitur infra III, 3: cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Est ergo sensus quod illa gloria non solum sensu non percipitur, sed nec corde hominis carnalis, secundum illud Io. XIV, 17: quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Alio modo potest exponi secundum quod proprie dicitur in cor hominis ascendere id quod ab inferiori pervenit ad hominis intellectum, puta a sensibilibus, de quibus prius fecerat mentionem. Res enim sunt in intellectu secundum modum eius; res igitur inferiores sunt in intellectu altiori modo quam in seipsis. Et ideo quando ab intellectu capiuntur, quodammodo in cor ascendunt. Unde dicitur Is. LXV, 17: non erunt in memoria priora, nec ascendent super cor. Illa vero quae sunt in intellectu superiora, altiori modo sunt in seipsis quam in intellectu. Et ideo quando ab intellectu capiuntur, quodammodo descendunt. Iac. I, v. 17: omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Quia igitur illius gloriae notitia non accipitur a sensibilibus, sed ex revelatione divina, ideo signanter dicit nec in cor hominis ascendit, sed descendit, id scilicet quod praeparavit Deus, id est, praedestinavit, diligentibus se, quia essentiale praemium aeternae gloriae charitati debetur, secundum illud Io. c. XIV, 21: si quis diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum, in quo perfectio aeternae gloriae consistit; et Iob XXXVI, 33: annuntiat de ea, id est de luce gloriae, amico suo quod possessio eius sit. Caeterae autem virtutes accipiunt efficaciam merendi vitam aeternam, inquantum informantur charitate. Deinde cum dicit nobis autem, etc., probat praedictam expositionem de sapientia divina per comparationem ad fideles. Et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi spiritus enim. Dicit ergo primo: dictum est quod sapientiam Dei nemo principum huius saeculi cognovit, nobis autem Deus revelavit per spiritum suum, quem scilicet nobis misit, secundum illud Io. XIV, 26: Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, Iob c. XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Quia enim spiritus sanctus est spiritus veritatis, utpote a filio procedens, qui est veritas patris, his quibus mittitur inspirat veritatem, sicut et filius a patre missus notificat patrem, secundum illud Matth. XI, 27: nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Deinde cum dicit spiritus enim, probat quod dixerat, scilicet quod per spiritum sanctum sit sapientia fidelibus revelata. Et primo ostendit quod spiritus sanctus ad hoc sit efficax; secundo probat quod hoc in discipulis Christi fecerat, ibi nos autem. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi quis enim scit hominum, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod per spiritum sanctum revelavit nobis Deus suam sapientiam, et hoc fieri potuit: spiritus enim sanctus omnia scrutatur. Quod non est sic intelligendum, quasi inquirendo quomodo fiant, sed quia perfecte et etiam intima quarumlibet rerum novit, sicut homo quod aliquando diligenter scrutatur. Unde dicitur Sap. VII, 22 s. quod spiritus intelligentiae sanctus est, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibiles, mundos, subtiles, et non solum res creatas, sed etiam profunda Dei perfecte cognoscit. Dicuntur autem profunda ea quae in ipso latent, et non ea quae de ipso per creaturas cognoscuntur, quae quasi superficie tenus videntur esse, secundum illud Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator eorum videri. Deinde, cum dicit quis enim scit hominum, probat quod dixerat de spiritu Dei per similitudinem humani spiritus, dicens quis enim scit hominum ea quae sunt hominis, id est, ea quae latent in corde, nisi spiritus hominis, qui in eo est, id est, intellectus? Et ideo quae interius latent, videri non possunt. Signanter autem dicit quis hominum, ne ab horum cognitione etiam Deus videatur excludi; dicitur enim Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis, et quis cognoscet illud? Ego Deus probans corda et scrutans renes, quia scilicet secretorum cordis solus Deus est cognitor. Manifesta autem est ratio quare homo ea quae in corde alterius latent scire non potest, quia cognitio hominis a sensu accipitur, et ideo ea quae sunt in corde alterius, homo cognoscere non potest, nisi quatenus per signa sensibilia manifestantur, secundum illud I Reg. XVI, 7: homo videt quae foris patent, Deus autem intuetur cor. Sed nec Angelus bonus, nec malus ea quae in corde hominis latent scire potest, nisi inquantum per aliquos effectus manifestantur, cuius ratio accipi potest ex ipso verbo apostoli, qui dicit ea ratione spiritum hominis cognoscere quae in corde hominis latent quia in ipso homine est; Angelus autem, neque bonus neque malus, illabitur menti humanae, ut in ipso corde hominis sit et intrinsecus operetur, sed hoc solius Dei proprium est. Unde solus Deus est conscius secretorum cordis hominis, secundum illud Iob XVI, 20: ecce in caelo testis meus, et in excelsis conscius meus. Secundo similitudinem adaptat ad spiritum Dei, dicens ita et quae Dei sunt, id est, quae in ipso Deo latent, nemo cognoscit, nisi spiritus Dei, secundum illud Iob c. XXXVI, 26: ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Sed sicut ea quae sunt in corde unius hominis alteri manifestantur per sensibilia signa, ita ea quae sunt Dei possunt esse nota homini per sensibiles effectus, secundum illud Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae, et cetera. Sed spiritus sanctus, qui est in ipso Deo, utpote patri et filio consubstantialis, secreta divinitatis per seipsum videt, secundum illud Sap. VII, 22: est enim in illa, scilicet Dei sapientia, et spiritus intelligentiae sanctus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Deinde, cum dicit nos autem, etc., ostendit quomodo cognitio spiritus sancti percipiatur, dicens: licet nullus hominum per se possit scire quae sunt Dei, nos autem, spiritu sancto scilicet repleti, non accepimus spiritum huius mundi, sed spiritum qui a Deo est. Nomine autem spiritus vis quaedam vitalis et cognitiva et motiva intelligitur. Spiritus ergo huius mundi potest dici sapientia huius mundi, et amor mundi, quo impellitur homo ad agendum ea quae mundi sunt; hunc autem spiritum sancti apostoli non receperunt, mundum abiicientes et contemnentes, sed receperunt spiritum sanctum, quo corda eorum illuminata sunt et inflammata ad amorem Dei, secundum illud Io. XIV, 26: Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, etc., et Num. XIV, 24: servum meum Caleb, qui plenus est alio spiritu, et secutus est me, introducam in terram hanc. Spiritus autem huius mundi errare facit, secundum illud Is. XIX, 3: dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius praecipitabo. Ex divino autem spiritu eius consecuti sumus, ut sciamus quae a Deo data sunt nobis, ut sciamus de rebus divinis quantum unicuique Deus donavit: quia, sicut dicitur Eph. IV, 7, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Vel potest intelligi spiritum Dei donatum sanctis, ut dona spiritualia cognoscant, quae, non habentes, eumdem spiritum ignorant, secundum illud Apoc. II, 17: vincenti dabo manna absconditum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Ex hoc autem accipi potest, quod sicut nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare, ut dicitur Matth. XI, 27: ita nemo novit quae sunt Dei patris et filii, nisi spiritus sanctus et qui ipsum acceperunt: et hoc ideo, quia sicut filius consubstantialis est patri, ita spiritus sanctus patri et filio.
Lectio 3 Super I Cor., cap. 2 l. 3 Dixerat supra apostolus sapientiam loquimur inter perfectos. Postquam ergo manifestavit qualis sit haec sapientia, quia mundanis hominibus incognita, cognita autem sanctis, hic manifestat qua ratione hanc sapientiam sancti inter perfectos loquuntur. Et primo proponit quod intendit; secundo assignat rationem, ibi animalis autem homo, et cetera. Circa primum, primo proponit revelatorum manifestationem, dicens: dictum est quod spiritum Dei accepimus, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae scilicet nobis per spiritum revelata sunt, loquimur. Sunt enim eis revelata ad utilitatem. Unde et Act. II, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui. Secundo tangit modum enarrandi, excludens modum inconvenientem, dicens non in doctis humanae sapientiae verbis, id est, non nitimur ad probandam nostram doctrinam per verba composita ex humana sapientia, sive quantum ad ornatum verborum, sive quantum ad subtilitatem rationum. Is. XXXIII, v. 19: populum alti sermonis non videbis. Astruit enim modum convenientem, cum dicit sed in doctrina spiritus, id est, prout spiritus sanctus nos loquentes interius docet, et auditorum corda ad capiendum illustrat. Io. XVI, 13: cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Tertio determinat auditores, dicens spiritualibus spiritualia comparantes, quasi dicat: recta comparatione spiritualia documenta tradimus spiritualibus viris, quibus sunt convenientia. II Tim. II, 2: haec commenda fidelibus viris, qui idonei erunt et alios docere. Eosdem autem hic nominat spirituales, quos supra perfectos, quia per spiritum sanctum homines perficiuntur in virtute, secundum illud Ps. XXXII, 6: spiritu oris eius omnis virtus eorum. Deinde, cum dicit animalis, etc., assignat rationem dictorum, et primo ostendit quare spiritualia non sunt tradenda animalibus hominibus; secundo quare sunt tradenda spiritualibus, ibi spiritualis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem; secundo manifestat eam, ibi stultitia enim, et cetera. Ratio ergo talis est: nulli sunt tradenda documenta quae capere non potest, sed homines animales non possunt capere spiritualia documenta; ergo non sunt eis tradenda. Hoc est ergo quod dicit animalis homo, et cetera. Et ideo recta ratione non possunt tradi eis. Ubi primo considerandum est quis homo dicatur animalis. Est ergo considerandum quod anima est forma corporis. Unde propriae animae intelliguntur illae vires quae sunt actus corporalium organorum, scilicet vires sensitivae. Dicuntur ergo homines animales qui huiusmodi vires sequuntur, inter quas est vis apprehensiva, et appetitiva, et ideo potest dici homo dupliciter animalis. Uno modo quantum ad vim apprehensivam, et hic dicitur animalis sensu, qui, sicut dicitur in Glossa, de Deo iuxta corporum phantasiam vel legis litteram, vel rationem philosophicam iudicat, quae secundum vires sensitivas accipiuntur. Alio modo dicitur quis animalis quantum ad vim appetitivam, qui scilicet afficitur solum ad ea quae sunt secundum appetitum sensitivum, et talis dicitur animalis vita, qui, sicut dicitur in Glossa, sequitur dissolutam lasciviam animae suae, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet. Unde dicitur in canonica Iudae v. 19: hi sunt qui segregant semetipsos, animales spiritum non habentes. Secundo autem videndum quare tales non possunt percipere ea quae sunt spiritus Dei: quod quidem manifestum est, et quantum ad animalem sensum, et quantum ad animalem vitam. Ea enim de quibus spiritus sanctus illustrat mentem, sunt supra sensum et rationem humanam, secundum illud Eccli. III, 25: plura supra sensum hominis ostensa sunt tibi, et ideo ab eo capi non possunt, qui soli cognitioni sensitivae innititur. Spiritus etiam sanctus accendit affectum ad diligendum spiritualia bona, sensibilibus bonis contemptis, et ideo ille qui est animalis vitae, non potest capere huiusmodi spiritualia bona, quia philosophus dicit in IV Ethic. quod qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. Prov. XVIII, 2: non recipit stultus verba prudentiae, nisi ei dixeris quae versantur in corde eius. Eccli. XXII, 9: cum dormiente loquitur, qui narrat sapientiam stulto. Deinde, cum dicit stultitia enim, etc., manifestat quod dixerat per signum; cum enim aliquis aliqua sapienter dicta reprobat quasi stulta, signum est quod ea non capiat. Quia igitur animalis homo ea quae sunt spiritus Dei reputat stulta, ex hoc manifestatur quod ea non capit. Et hoc est quod dicit stultitia enim est illi, scilicet animali. Iudicat enim esse stulta quae secundum spiritum Dei aguntur. Eccle. X, 3: in via stultus ambulans, cum ipse sit insipiens, omnes stultos aestimat. Quod autem homini animali quae secundum spiritum sunt videantur stulta, non procedit ex rectitudine sensus: sicut sapientes aliqua iudicant esse stulta quae stultis videntur sapientia propter defectum intellectus; quia homo sensui deditus non potest intelligere ea quae supra sensum sunt, et homo carnalibus affectus non intelligit esse bonum, nisi quod est delectabile secundum carnem. Et hoc est quod sequitur et non potest intelligere, Ps. LXXXI, 5: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Quare autem non possit intelligere, ostendit subdens quia spiritualiter examinatur, id est, spiritualium examinatio fit spiritualiter. Numquam enim inferior potest examinare et iudicare ea quae sunt superioris, sicut sensus non potest examinare ea quae sunt intellectus. Et similiter, neque sensus, neque ratio humana potest iudicare ea quae sunt spiritus Dei. Et ita relinquitur quod huiusmodi solo spiritu sancto examinantur, secundum illud Ps. XVII, 31: eloquia domini igne examinata, probata scilicet a spiritu sancto. Quia ergo animalis homo caret spiritu sancto, non potest spiritualia examinare, et per consequens nec ea intelligere. Deinde, cum dicit spiritualis autem iudicat omnia, etc., assignat rationem quare spiritualibus spiritualia tradantur, et primo ponit rationem; secundo manifestat causam, ibi quis enim novit. Assignat autem talem rationem: illi tradenda sunt spiritualia qui potest iudicare, secundum illud Iob XII, 11: auris verba diiudicat; sed spiritualis est huiusmodi, ergo ei spiritualia sunt tradenda. Et hoc est quod dicit spiritualis autem diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Ubi primo videndum est quis homo dicatur spiritualis. Est autem notandum quod spiritus nominare consuevimus substantias incorporeas; quia igitur aliqua pars animae est quae non est alicuius organi corporei actus, scilicet pars intellectiva comprehendens intellectum et voluntatem, huiusmodi pars animae spiritus hominis dicitur, quae tamen a spiritu Dei et illuminatur secundum intellectum, et inflammatur secundum affectum et voluntatem. Dupliciter ergo dicitur homo spiritualis. Uno modo ex parte intellectus, spiritu Dei illustrante. Et secundum hoc in Glossa dicitur quod homo spiritualis est, qui, spiritui Dei subiectus, certissime ac fideliter spiritualia cognoscit. Alio modo ex parte voluntatis, spiritu Dei inflammante: et hoc modo dicitur in Glossa quod spiritualis vita est, qua spiritum Dei habens rectorem animam regit, id est animales vires. Gal. ult.: vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi, et cetera. Secundo considerandum est quare spiritualis diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Ubi notandum est quod in omnibus ille qui recte se habet, rectum iudicium habet circa singula. Ille autem qui in se rectitudinis defectum patitur, deficit etiam in iudicando: vigilans enim recte iudicat et se vigilare et alium dormire; sed dormiens non habet rectum iudicium de se, nec de vigilante. Unde non sunt res tales quales videntur dormienti, sed quales videntur vigilanti. Et eadem ratio est de sano et infirmo circa iudicium saporum, et de debili et forti circa iudicium ponderum, et virtuoso et vitioso circa agibilia. Unde et philosophus dicit in V Ethicorum quod virtuosus est regula et mensura omnium humanorum, quia scilicet in rebus humanis talia sunt singularia, qualia virtuosus iudicat ea esse. Et secundum hunc modum apostolus hic dicit quod spiritualis iudicat omnia, quia scilicet homo habens intellectum illustratum et affectum ordinatum per spiritum sanctum, de singulis quae pertinent ad salutem, rectum iudicium habet. Ille autem qui non est spiritualis habet etiam intellectum obscuratum et affectum inordinatum circa spiritualia bona, et ideo ab homine non spirituali, spiritualis homo iudicari non potest, sicut nec vigilans a dormiente. Quantum ergo ad primum horum dicitur Sap. III, 8 quod iudicabunt iusti nationes. Quantum ad secundum dicitur infra IV, 3: mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die. Deinde cum dicit quis enim novit, etc., manifestat rationem inductam. Et primo inducit auctoritatem; secundo adaptat ad propositum, ibi nos autem, et cetera. Est autem considerandum quod ad hoc quod aliquis possit de aliquo homine iudicare, duo requiruntur. Primo ut iudicans cognoscat ea quae sunt iudicati, quia, ut dicitur I Ethic.: unusquisque bene iudicat quae cognoscit, et horum est optimus iudex. Ex quo patet quod sensum, id est sapientiam Dei omnia iudicantem, nullus possit diiudicare. Ideo dicit quis enim novit sensum domini? Quasi dicat: nullus: quia sapientia Dei excedit omnem cupiditatem hominis. Eccli. I, 3: sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit? Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis scire poterit, nisi tu dederis sapientiam? Secundo requiritur quod iudicans sit superior iudicato. Unde dominus habet iudicium de servo, magister de discipulo. Ex quo etiam patet quod nullus potest sensum Dei iudicare. Propter quod sequitur aut quis instruxit eum? Quasi dicat: nullus. Non enim habet scientiam ab aliquo acceptam, sed potius fontem omnis scientiae. Iob XXVI, 3: cui dedisti consilium? Forsitan ei qui non habet sapientiam? Videntur autem verba haec assumpta ex eo quod dicitur Is. XL, 13: quis adiuvit spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi? Cum quo iniit consilium et instruxit eum? Deinde adaptat quod dixerat ad propositum, dicens nos autem, scilicet spirituales viri, sensum Christi habemus, idest, recipimus in nobis sapientiam Christi ad iudicandum. Eccli. XVII, 6: creavit illis scientiam spiritus, sensu adimplevit corda illorum. Lc. ult. dicitur quod aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et ita, quia sensus Christi diiudicari non potest, conveniens est quod spiritualis, qui sensum Christi habet, a nemine iudicetur.
Caput 3 Lectio 1 Super I Cor., cap. 3 l. 1 Supra apostolus ostenderat contentionem et divisionem Corinthiorum, qui propter ministros Christi, a quibus baptizati et docti erant, ad invicem disceptabant; hic incipit eorum iudicium quod habebant de ministris improbare, ex quo iudicio contentiones in eis procedebant. Et circa hoc duo facit. Primo improbat eorum iudicium quantum ad hoc quod quibusdam ministrorum, de quibus gloriabantur, plus attribuebant quam deberent; secundo, quantum ad hoc quod alios Christi ministros contemnebant, IV cap., ibi sic nos existimet homo. Circa primum duo facit. Primo ostendit detrimentum quod patiebantur propter contentiones ex perverso iudicio provenientes; secundo improbat eorum perversum iudicium, ibi quid igitur est Apollo? Circa primum duo facit. Primo ponit detrimentum quod hactenus passi erant propter eorum defectum; secundo ostendit quod adhuc idem patiuntur, ibi sed nec nunc quidem. Circa primum tria facit. Primo ponit detrimentum quod hactenus passi erant propter eorum defectum. Dixerat enim supra quod apostoli quidem spiritualia documenta spiritualibus tradebant, quae animales homines percipere non poterant: quod eis adaptat, dicens et ego, fratres, qui scilicet inter alios apostolos spiritualibus spiritualia loquor, non potui, scilicet convenienter, vobis loqui quasi spiritualibus, ut scilicet traderem vobis spiritualia documenta, sed quasi carnalibus, scilicet locutus sum vobis. Eosdem enim carnales dicit quos supra animales, quibus oportet tradi ea quae sunt infirmitati eorum accommoda. Is. XXVIII, 9: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus, id est, carnali conversatione et sensu. Secundo adhibet similitudinem, dicens tamquam parvulis in Christo, id est, parum adhuc introductis in perfectam doctrinam fidei, quae spiritualibus debetur. Hebr. c. V, 13: omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae; parvulus enim est: perfectorum autem est solidus cibus. Tertio rationem assignat, ne credatur ex invidia eis spiritualem doctrinam subtraxisse, contra quod dicitur Sap. VII, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico. Unde subditur nondum enim poteratis, quasi dicat: non subtraxi vobis escam propter meam invidiam, sed propter vestram impotentiam, quia verba spiritualia nondum bene poteratis capere, secundum illud Io. XVI, v. 12: adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Deinde, cum dicit sed nec nunc quidem potestis, ostendit quod adhuc idem detrimentum patiuntur. Et primo quidem ponit impotentiam cui adhuc subiacebant, dicens sed nec nunc quidem potestis, quasi dicat: quod a principio perfectam doctrinam capere non poteratis, non mirum fuit, quia hoc nescire vestrae novitati competebat, secundum illud I Petr. c. II, 2: sicut modo geniti infantes lac concupiscite. Sed hoc videtur esse culpabile, quod post tantum tempus in quo proficere debuistis, eamdem impotentiam retinetis, secundum illud Hebr. V, 12: cum deberetis magistri esse propter tempus, rursus indigetis doceri, quae sunt elementa sermonum Dei. Secundo assignat praedictae impotentiae rationem, dicens adhuc enim carnales estis, scilicet vita et sensu. Et ideo ea quae sunt spiritus capere non potestis, sed sapitis ea quae sunt carnis, secundum illud Rom. VIII, 5: qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt. Tertio ponit rationem probationis inductae, dicens cum enim inter vos sit zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Ubi considerandum est quod recte coniungit zelum et contentionem, quia zelus, id est invidia, est contentionis materia. Invidus enim tristatur de bono alterius, quod ille nititur promovere, et ex hoc sequitur contentio. Unde Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Et similiter e converso charitas, per quam quis diligit bonum alterius, est materia pacis. Secundo