Acadèmiques (ed. 2)
- Idioma:
- llatí
- Estat:
- Complete work
- Autoria:
- Written by the author
I · II · III · IV · V · VI · VII · VIII · IX · X · XI · XII · XIII · XIV · XV · XVI · XVII · XVIII · XIX · XX · XXI · XXII · XXIII · XXIV · XXV · XXVI · XXVII · XXVIII · XXIX · XXX · XXXI · XXXII · XXXIII · XXXIV · XXXV · XXXVI · XXXVII · XXXVIII · XXXIX · XL · XLI · XLII · XLIII · XLIV · XLV · XLVI · XLVII · XLVIII ---- I. Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus urbanis. Vt enim admodum adulescens cum fratre ari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus, ibi permultos annos admirabili quadam laude prouinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor — licebat enim celerius legis praemio — post in Africam, inde ad consulatum, quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes, ingenium agnoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem uicit omnium, quae de uirtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asia pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingeni magnitudo non desiderauit indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter et nauigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator uenit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit enim diuinam quandam memoriam rerum, uerborum maiorem Hortensius, sed quo plus in negotiis gerendis res quam uerba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior, quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt, qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur obliuisci se malle discere; credo, quod haerebant
De què tracta Acadèmiques (ed. 2)?Resumeix Acadèmiques (ed. 2) en poques paraulesQuines són les idees clau de Acadèmiques (ed. 2)?
← Torna a Ciceró