Sic et Non
- Idioma:
- latín
- Estado:
- Obra completa
- Autoría:
- Escrita por el autor
- Estado del texto:
- Texto limpio
- Extensión:
- ~84.400 palabras · 401 pasajes
Cita esta obra
- APAPedro Abelardo. (n.d.). Sic et Non. SigPhi. https://sigphiai.com/es/works/peter-abelard/sic-et-non
- MLAPedro Abelardo. "Sic et Non." SigPhi, https://sigphiai.com/es/works/peter-abelard/sic-et-non.
- ChicagoPedro Abelardo. Sic et Non. SigPhi. https://sigphiai.com/es/works/peter-abelard/sic-et-non.
Cum in tanta verborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab invicem diversa , veruni etiam invicem adversa videantur, non est temere de eis judicandum per quos mundus ipse judicandus est , sicut scriptuiïi est : Jadicabunt sancti nationes ; et iterum : Sedebitis et vos judicantes; nec tamquam mendaces eos arguere aut tamquam erroneos contemnere prœsumamus, quibus a domino dictum est : Qui vos audit, me audit; qui vos spemit, me spemit. Ad nostram itaque récurrentes imbecillitatem , nobis potius gratiam in ' intelligendo déesse quam eis in scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate : Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobîs. Quid itaque mirum si , absente nobis spiritu ipso , per quem ea et scripta sunt et dictata atque ipso quoque scriptoribus intimata , ipsorum nobis desit intelligentia , ad quam nos maxime pervenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earumdem vocum significatio diversa , cum modo in hac , modo in illa significatione vox eadem sit posita? Quippe, quemadmodum in sensu suo, ita et in verbis suis unusquisque abundat. Et ' Incipit deest in Turon. — * Turon. Abaiiardi, — ' Deest in in Godd. 1. 4 PETRI AB.«LARDI cum juxta Tullium in omnibus identitas mater sit satietatis , id est fastidium generet, oportet in eadeiti quoque re verba ipsa variare, nec omnià vulgaribùs et communibus denudare verbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur ne vilescant, et eo amplius sunt gratiora quo sunt majore studio investigata et difficilius conquisita. Saepe etiam , pro diversitate eorum quibus loquimur, verba commutari oportet; cum fréquenter eveniat ut verborum propria significatio nonnuUis sit incognita aut mi
¿De qué trata Sic et Non?Resume Sic et Non en pocas palabras¿Cuáles son las ideas clave de Sic et Non?
← Volver a Pedro Abelardo