Ad Lucilium Epistulae Morales
- Idioma:
- latín
- Estado:
- Obra completa
- Autoría:
- Escrita por el autor
- Estado del texto:
- Sin ruido de escaneo detectado (medición automática sobre todo el texto, no revisada a mano)
- Extensión:
- ~150.000 palabras · 721 pasajes
Cita esta obra
- APALucio Anneo Séneca. (n.d.). Ad Lucilium Epistulae Morales. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/es/works/seneca/ad-lucilium-epistulae-morales-latin
- MLALucio Anneo Séneca. Ad Lucilium Epistulae Morales. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/es/works/seneca/ad-lucilium-epistulae-morales-latin.
- ChicagoLucio Anneo Séneca. Ad Lucilium Epistulae Morales. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/es/works/seneca/ad-lucilium-epistulae-morales-latin.
Referencia de la edición que reproduce SigPhi: SigPhi es su reproducción digital, no el editor. El año de la edición no consta en los metadatos (por eso «n.d.») y el traductor solo aparece cuando consta.
Ferae pericula, quae vident, fugiunt; cum effugere, securae sunt; nos et venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat. Nemo tantum praesentibus miser est. VALE. Seneca Lucilio suo salutem Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari. Nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse, quod mutandum sit. Quidni multa habeam, quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli ? Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt. Quibusdam aegris gratulatio fit, cum ipsi aegros se esse senserunt. Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei; tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur. Multos tibi dabo, qui non amico, sed amicitia caruerunt. Hoc non potest accidere, cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit. Quidni non possit? Sciunt enim ipsos omnia habere communia, et quidem magis adversa. Concipere animo non potes, quantum momenti adferre mihi singulos dies videam. " Mitte," inquis, "et nobis ista, quae tam efficacia expertus es." Ego vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam. Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam. Nullius boni sine socio iucunda possessio est. Mittam itaque ipsos tibi libros et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit. In rem praesentem venias oportet, primum, quia homines amplius oculis quam auribus credunt; deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.…
Pregunta sobre esta obra¿De qué trata Ad Lucilium Epistulae Morales?Resume Ad Lucilium Epistulae Morales en pocas palabras¿Cuáles son las ideas clave de Ad Lucilium Epistulae Morales?
← Volver a Lucio Anneo Séneca