SigPhiSigPhi

Trattato politico

Baruch Spinoza

Lingua:
latino
Stato:
Complete work
Autorialità:
Written by the author
In quo demonstratur, quomodo Societas, ubi Imperium Monarchicum locum habet, sicut et ea, ubi Optimi imperant, debet institui, ne in Tyrannidem labatur, et ut Pax, Libertasque civium inviolata maneat. Auctoris epistola ad Amicum quae Praefationis loco huic Tractatui Politico apte praefigi, et inservire poterit. Amice dilecte, Grata tua mihi heri tradita est. Gratias pro cura tam diligenti, quam pro me geris, ex animo ago. Hanc occasionem, etc. non praetermitterem, nisi in quadam re essem occupatus, quam utiliorem judico, quaeque tibi, ut credo, magis arridebit, nempe in Tractatu Politico concinnando, quem ante aliquod tempus, te auctore, inchoavi. Hujus Tractatus Capita sex jam sunt absoluta. Primum ad ipsum opus Introductionem quasi continet: secundum tractat de Jure naturali: tertium de Jure Summarum Potestatum: quartum quaenam Negotia Politica a Summarum Potestatum gubernatione pendeant: quintum, quidnam sit illud extremum, et summum, quod Societas potest considerare; et sextum, qua ratione Imperium Monarchicum debeat institui, ne in Tyrannidem labatur. Impraesentiarum caput septimum tracto, in quo omnia praecedentis sexti capitis membra, ordinem bene ordinatae Monarchiae concernentia, Methodice demonstro. Postea ad Aristocraticum et Populare Imperium, denique ad Leges, aliasque particulares Quaestiones, Politicam spectantes, transibo. Hisce vale, etc. Patet hinc Auctoris Scopus; sed morbo impeditus, et morte abreptus hoc opus non ulterius, quam ad finem Aristocratiae, perducere valuit, quemadmodum Lector ipse experietur. CAPUT I. I. Affectus, quibus conflictamur, concipiunt Philosophi veluti vitia, in quae homines sua culpa labuntur; quos propterea ridere, flere, carpere, vel (qui sanctiores videri volunt) detestari solent. Sic ergo se rem divinam facere, et sapientiae culmen attingere credunt, quando humanam naturam, quae nullibi est, multis modis laudare, et eam, quae revera est, dictis lacessere norunt. Homines namque, non ut sunt, sed

Leggi l'opera intera →

← Torna a Baruch Spinoza