SigPhiSigPhi

In difesa di Publio Silla

Cicerone

Lingua:
latino
Stato:
Complete work
Autorialità:
Written by the author
Cornelium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? Nemo. Quid ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt, deserendos esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa verum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse patriae parricidio suspicere. 7 Quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? Immo etiam testimonio plerique laeserunt. Statuerant tantum illud esse maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet. Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum. 8 Hanc mihi tu si propter meas res gestas imponis in omni vita mea, Torquate, personam, vehementer erras. Me natura misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa detraxit. Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat. 9 9 Qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est omnium causa. Nihil erit quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. Nulla est enim in re publica mea causa propria; tempus agendi fuit mihi magis proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego tunc princeps ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. Qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. Neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris

Leggi l'opera intera →

← Torna a Cicerone