De tranquillitate animi (ed. 2)
- Lingua:
- latino
- Stato:
- Complete work
- Autorialità:
- Written by the author
I. 1 Inquirenti mihi in me quaedam uitia apparebant, Seneca, in aperto posita, quae manu prehenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua, sed ex interuallis redeuntia, quae uel molestissima dixerim, ut hostes uagos et ex occasionibus assilientes, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tamquam in pace securum. 2 Illum tamen habitum in me maxime deprehendo (quare enim non uerum ut medico fatear?), nec bona fide liberatum me iis quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium. In statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum nec aegroto nec ualeo. 3 Non est quod dicas omnium uirtutum tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium uenit, mora conualescere: et quae ueras uires parant et quae ad placendum fuco quodam subornantur exspectant annos donec paulatim colorem diuturnitas ducat. Sed ego uereor ne consuetudo, quae rebus affert constantiam, hoc uitium mihi altius figat: tam malorum quam bonorum longa conuersatio amorem induit. 4 Haec animi inter utrumque dubii, nec ad recta fortiter nec ad praua uergentis, infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere. Dicam quae accidant mihi; tu morbo nomen inuenies. 5 Tenet me summus amor parsimoniae, fateor: placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata uestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et uilis, nec seruata nec sumenda sollicite; 6 placet cibus quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosiue, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori grauis, non rediturus qua intrauerit; 7 placet minister incultus et rudis uernula, argentum graue rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non uarietate macularum conspicua
Di cosa tratta De tranquillitate animi (ed. 2)?Riassumi De tranquillitate animi (ed. 2) brevementeQuali sono le idee chiave di De tranquillitate animi (ed. 2)?
← Torna a Lucio Anneo Seneca