DISCIPULUS. Nequeo negare nomen 'nihili' secundum praedictam a te rationem aliquo modo significare aliquid; sed satis notum est quia illud aliquid quod isto modo hoc nomine significatur, non nominatur 'nihil', nec cum audimus hoc nomen accipimus illud pro ea re quam ita significat. Illud igitur quaero pro quo hoc nomen ponitur, et quod intelligimus cum ipsum nomen audimus: illud inquam quaero quid sit. Illud enim hoc nomen proprie significat; et idcirco nomen est quia eius significatiuum est, non quia supradicto modo negando significat aliquid. Eius quippe nomen est pro cuius significatione inter nomina computatur, et illud uocatur 'nihil'. Illud quaero quamodo sit aliquid, si proprie uocatur 'nihil'; aut qualiter sit nihil, si nomen significatiuam eius significat aliquid; aut quomodo idem sit aliquid et nihil. Illud idem quaero de nomine 'mali', et de eo quod significat et quod 'malum' nominatur.
MAGISTER. Recte quaeris, quia licet supraposita ratione malum et nihil significent aliquid, tamen quod significatur non est malum aut nihil. Sed est alia ratio qua significant aliquid et quod significatur est aliquid; sed non uere aliquid sed quasi aliquid.
Multa quippe dicuntur secundum formam, quae non sunt secundum rem. Ut 'timere' secundum formam uocis dicitur actiuum, cum sit passiuum secundum rem. Ita quoque 'caecitas' dicitur aliquid secundum formam loquendi, cum non sit aliquid secundum rem. Sicut enim de aliquo dicimus quia habet uisum et uisus est in eo: ita dicimus quia habet caecitatem et caecitas est in eo, cum haec non sit aliquid sed potius non-aliquid; et hanc habere non sit habere aliquid, immo eo carere quod est aliquid. Caecitas namque non est aliud quam non-uisus aut absentia uisus, ubi uisus debet esse. Non-uisus uero uel absentia uisus non magis est aliquid ubi debet esse uisus, quam ubi non debet esse. Quare caecitas non magis est aliquid in oculo quia ibi debet esse uisus, quam non-uisus uel absentia uisus in lapide ubi uisus non debet esse. Multa quoque alia similiter /251/ dicuntur aliquid secundum formam loquendi, quae non sunt aliquid, quoniam sic loquimur de illis sicut de rebus existentibus.
Hoc igitur modo malum et nihil significant aliquid; et quod significatur est aliquid non secundum rem sed secundum formam loquendi. Nihil enim non aliud significat quam non-aliquid, aut absentiam eorum quae sunt aliquid. Et malum non est aliud quam non-bonum, aut absentia boni ubi debet aut expedit esse bonum. Quod autem non est aliud quam absentia eius quod est aliquid, utique non est aliquid. Malum igitur uere est nihil et nihil non est aliquid; et tamen quodam modo sunt aliquid, quia sic loquimur de his quasi sint aliquid, cum dicimus: nihi1 uel malum fecit, aut: nihil uel malum est quod fecit; sicut dicimus: aliquid uel bonum fecit, aut: aliquid uel bonum est quod fecit. Hinc est quod cum negamus omnino aliquid esse quod dicit aliquis, ita dicimus: Hoc quod dicis, nihil est. Nam 'hoc' et 'quod' proprie non dicuntur nisi de eo quod est aliquid; et cum ita dicuntur sicut modo dixi, non dicuntur eo quod sit aliquid sed quod quasi aliquid dicitur.
DISCIPULUS. De ratione nominis 'mali' qua me putabam posse probare malum esse aliquid, satisfecisti.
12. QUOD ANGELUS NON POTUIT A SE HABERE VOLUNTATEM PRIMAM; ET QUOD MULTA DICUNTUR POSSE ALIENA POTESTATE ET NON POSSE ALIENA IMPOTENTIA.
Restat nunc ut me ad alia quae mihi malum esse aliquid persuadere nituntur, quid respondere ualeam edoceas. /252/ MAGISTER. Ut ueritatem rei enudeare possimus, longius aliquantulum nos exordiri oportet. Sed et opus est ut tu ea quae dicam non sis contentus singula tantum intelligere sed omnia simul memoria quasi sub uno intuitu colligere.
DISCIPULUS. Ego quidem intentus ero quantum potero. Verumtamen si in aliquo tardior quam uelis exstitero, non te me exspectare pigeat, prout uideris tarditatem meam expetere.
MAGISTER. Ponamus ergo deum nunc facere angelum quem uelit facere beatum, et non simul totum sed per partes, et hactenus iam esse factum, ut iam sit aptus ad habendum uoluntatem sed nondum uelit aliquid.
DISCIPULUS. Pone quod uis, et expone quod quaero.
MAGISTER. An ergo putas quod ipse angelus per se possit uelle aliquid?
DISCIPULUS. Non bene uideo quod dicis 'per se'. Quod enim sicut supra iam dixisti de omni creature, nihil habet quod non accepit, nihil potest per se.
MAGISTER. 'Per se' dico: per hoc quod iam habet. Ut qui habet pedes et quae sufficiunt ad potentiam ambulandi, potest ambulare per se. Qui autem habet pedes et non habet incolumitatem pedum, non potest ambulare per se. Hoc itaque modo quaero an ille angelus qui iam aptus est ad uolendum et nondum quicquam uult, per se possit uelle aliquid.
DISCIPULUS. Puto quia potest, si aliquando uult.
MAGISTER. Non respondes ad interrogationem meam.
DISCIPULUS. Quomodo?
MAGISTER. Ego quaero de nihil uolente et de potestate quae praecedit rem; et tu respondes de uolente et de potestate quae fit cum ret Nam omne quod est, eo ipso quia est potest esse. Non autem omne quod est, potuit esse priusquam esset. Cum ergo quaero utrum ille qui nihil uult possit uelle, quaero potestatem ante uoluntatem, qua se possit mouere ad uoluntatem. Tu uero cum respondes quia si uult potest, dicis potestatem quae fit cum ipsa uoluntate. Necesse enim est, si uult ut possit uelle.
DISCIPULUS. Scio duas esse potestates, unam quae nondum est in re, alteram quae iam est in ret Sed et hoc non possum nescire quia quidquid ita potest esse ut iam sit: si aliquando non fuit, potuit prius esse. Si enim /253/ non potuisset, numquam esset. Bene ergo aestimo me respondisse, quia qui ideo potest uelle quia iam uult, necesse est prius eum potuisse quam uellet.
MAGISTER. Putas quia quod nihil est omnino nihil habet, et ideo nullam habet potestatem, et sine potestate omnino nihil potest?
DISCIPULUS. Hoc non passum negare.
MAGISTER. Aestimo quia mundus antequam fieret nihil erat.
DISCIPULUS. Verum dicis.
MAGISTER. Ergo omnino nihil potuit antequam esset.
DISCIPULUS. Ita sequitur.
MAGISTER. Non ergo potuit esse antequam esset.
DISCIPULUS. Et ego dico: Si non potuit esse, impossibile fuit ut esset aliquando.
MAGISTER. Et possibile et impossibile erat antequam esset. Ei quidem in cuius potestate non erat ut esset, erat impossibile; sed deo in cuius potestate erat ut fieret, erat possibile. Quia ergo deus prius potuit facere mundum quam fieret, ideo est mundus, non quia ipse mundus potuit prius esse.
DISCIPULUS. Rationi contradicere non possum sed usus loquendi non consentit.
MAGISTER. Non est mirum. Multa namque in communi locutione dicuntur improprie; sed cum oportet medullam ueritatis inquirere, necesse est improprietatem perturbantem quantum res expetit et possibile est secernere. Ex qua improprietate loquendi fit ut saepissime dicamus rem posse, non quod illa possit sed quoniam alla res potest; et rem quae potest non posse, quoniam alla res non potest. Ut si dico: fiber potest scribi a me: utique fiber nihil potest sed ego possum scribere librum. Et cum dicimus, iste non potest uinci ab illo, non aliud intelligimus quam: ille non potest uincere istum.
Hinc est quod dicimus deum non posse aliquid sibi aduersum aut peruersum, quoniam sic est potens in beatitudine et iustitia, immo quoniam beatitudo et iustitia non sunt in illo diuersa sed unum bonum, sic est omnipotens in simplici bono, ut nulla res possit quod noceat summo bono. Ideo namque non potest corrumpi nec mentiri. Ita ergo quidquid non est, /254/ antequam sit sue potestate non potest esse; sed si potest alla res facere ut sit, hoc modo aliena potestate potest esse.
Quamuis autem pluribus modis diuidi possit potentia uel impotentia, hoc tantum nunc tibi sufficiat, quia multa dicuntur posse non sue sed aliena potestate, et multa non posse non sue sed aliena impotentia. De propria igitur potestate loquor cum quaero de angelo, quem nouum posuimus fieri, et hactenus iam esse factum ut iam aptus sit ad habendam uoluntatem sed nihil adhuc uelit: an ipse possit per se uelle aliquid, et de ipsa mihi responde.
DISCIPULUS. Si iam sic aptus est ad uoluntatem ut nihil aliud illi desit quam uelle, non uideo cur per se non possit. Quicumque enim aptus est ad uidendum et clausis oculis in luce positus nihil uidet, potest uidere per se. Quare ergo non-uolens similiter non uelit per se, sicut non-uidens potest per se uidere?
MAGISTER. Quia ille non-uidens habet uisum et uoluntatem qua potest mouere uisum. Nos uero de illo qui nullam habet uoluntatem loquimur. Quare responde mihi si qua res seipsam moues de non uelle ad uelle, utrum sic ipsa se uelit mouere.
DISCIPULUS. Si dixero quia moueatur non uolens, consequens erit ut non a se sed ab alio moueatur, nisi forte si quis subito claudit oculos ad ictum uenientem, aut si cogitur quis aliquo incommodo ut uelit quod prius non uolebat. Nescio enim an tunc prius uelit se mouere ad hanc uoluntatem.
MAGISTER. Nullus cogitur uel timore uel sensu alicuius incommodi, nec attrahitur amore commodi alicuius ad uolendum aliquid, nisi qui prius habet naturalem uoluntatem uitandi incommodum aut habendi commodum, qua uoluntate se moues ad alias uoluntates.
DISCIPULUS. Negare nequeo.
MAGISTER. Dic ergo quia quidquid se moues ad uolendum, prius uult se ita mouere.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Quod ergo nihil uult, nullo modo se potest mouere ad uolendum.
DISCIPULUS. Non possum contradicere.
MAGISTER. Restat igitur ut ille angelus qui iam aptus factus est ad habendum uoluntatem sed tamen nihil uult, non possit habere uoluntatem primam a se. /255/ DISCIPULUS. Necesse est me fateri, quia nihil potest per se uelle qui nihil uult.
MAGISTER. Beatus autem non potest esse, si non uult beatitudinem. Dico autem nunc beatitudinem non beatitudinem cum iustitia sed quam uolunt omnes, etiam iniusti. Omnes quippe uolunt bene sibi esse. Excepto namque hoc quod omnis natura bona dicitur, duo bona et duo his contraria mala usu dicuntur. Unum bonum est quod dicitur iustitia, cui contrarium est malum iniustitia. Alterum bonum est quod mihi uidetur posse dici commodum, et huic malum opponitur incommodum. Sed iustitiam quidem non omnes uolunt, neque omnes fugiunt iniustitiam. Commodum uero non solum omnis rationalis natura sed etiam omne quod sentire potest uult, et uitat incommodum. Nam nullus uult nisi quod aliquo modo sibi putat commodum. Hoc igitur modo omnes bene sibi esse uolunt, et male sibi esse nolunt. De hac beatitudine nunc dico, quia nullus potest esse beatus qui non uult beatitudinem. Nullus namque beatus potest esse aut habendo quod non uult, aut non habendo quod uult.
DISCIPULUS. Non est negandum.
MAGISTER. Nec beatus debet esse qui non uult iustitiam.
DISCIPULUS. Nec hoc minus concedendum.
13. QUOD ACCEPTA SOLA VOLUNTATE BEATITUDINIS NEC ALIUD POSSET VELLE NEC IPSAM NON VELLE; ET QUIDQUID VELLET NON ESSET IUSTA VEL INIUSTA VOLUNTAS.
MAGISTER. Dicamus ergo deum illi dare primum solam beatitudinis uoluntatem, et uideamus utrum idcirco quia accepit aliquam uoluntatem, iam se possit ipse mouere ad uolendum aliud quam quod accepit uelle. /256/ DISCIPULUS. Prosequere quod incepisti. Ego enim paratus sum intelligere.
MAGISTER. Constat quia nondum uult aliod quam beatitudinem, quia non aliud accepit uelle.
DISCIPULUS. Verum est.
MAGISTER. Quaero ergo a te an possit se mouere ad aliud uolendum.
DISCIPULUS. Nequeo uidere quomodo se moueat ad uolendum aliud quam beatitudinem, qui aliud non uult. Nam si uult se mouere ad aliud uolendum, uult aliud.
MAGISTER. Sicut ergo nulla uoluntate adhuc data nihil poterat per se uelle, ita sola uoluntate beatitudinis accepta nullam aliam a se potest habere uoluntatem.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Nonne si putat prodesse aliquid ad adipiscendum beatitudinem, potest se mouere ad uolendum illud?
DISCIPULUS. Dubito quid respondeam. Nam si non potest, non uideo quomodo ueldt beatitudinem, qui non potest uelle quo se posse adipisci beatitudinem putat. Si uero potest, non intelligo quomodo non possit uelle aliud.
MAGISTER. Qui uult aliquid non propter rem quam uidetur uelle sed propter aliud: quid proprie iudicandus est uelle, an illud quod dicitur uelie, an illud propter quod uult?
DISCIPULUS. Illud utique propter quod uidetur uelle.
MAGISTER. Qui ergo uult aliquid propter beatitudinem, non aliud uult quam beatitudinem. Quare potest et quod putat prodesse ad beatitudinem et solam beatitudinem uelle.
DISCIPULUS. Satis est plenum.
MAGISTER. Quaero adhuc an accepta hac sola uoluntate possit non uelle beatitudinem.
DISCIPULUS. Non potest utrumque simul et uelle et non uelle.
MAGISTER. Verum est sed non hoc quaero. Sed quaero an possit deserere hanc uoluntatem, et mouere se de uelle ad non uelle beatitudinem.
DISCIPULUS. Si quidem hoc facit nolens, non ipse facit. Si uero uolens, uult aliud quam beatitudinem. Sed non uult aliud. Quare manifestum puto, quia nullatenus potest per se non uelle id quod solum accepit uelle. /257/ MAGISTER. Bene intelligis; sed responde mihi adhuc si potest non uelle beatitudinem quanto maiorem eam intelliget, qui nihil nisi beatitudinem uult et non potest non uelle beatitudinem.
DISCIPULUS. Si non tanto magis uellet beatitudinem quanto meliorem ac maiorem illam putaret: aut omnino non uellet beatitudinem, aut uellet aliquid aliud propter quod meliorem nollet. Sed dicimus quia illam uult et non aliud.
MAGISTER. Vult ergo esse beatus quanto altius hoc esse posse cognoscit.
DISCIPULUS. Procul dubio uult.
MAGISTER. Ergo uult esse similis deo.
DISCIPULUS. Nihil apertius.
MAGISTER. Quid tibi uidetur: an esset iniusta uoluntas, si hoc modo uellet esse similis deo?
DISCIPULUS. Nec iustam uolo dicere quia uellet quod non conueniret, nec iniustam quia ex necessitate uellet.
MAGISTER. At eum qui uult beatitudinem solam, commode tantum uelle posuimus.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Si ergo ille qui nihil uellet nisi commode non posses habere maiora et ueriora: uelletne minora quibuscumque uti posses?
DISCIPULUS. Immo non posses non uelle quamlibet infima, si maiora non posses.
MAGISTER. Nonne cum uellet commode infima et immunda quibus irrationalia animalia delectantur, esset eadem uoluntas iniusta et uituperabilis?
DISCIPULUS. Quomodo iniusta aut reprehendenda uoluntas esset, quia uellet quod non posse non uelle accepisset?
MAGISTER. Voluntatem tamen ipsam, siue cum uult summa commode siue cum uult infima, constat esse opus et donum dei, sicut est uita aut sensibilitas, et non esse in ea iustitiam siue iniustitiam.
DISCIPULUS. Non est dubium.
MAGISTER. Ergo in quantum essentia est, bonum aliquid est; quantum uero ad iustitiam pertinet siue iniustitiam, nec bona nec mala est.
DISCIPULUS. Nihil clarius. /258/ MAGISTER. Sed non debet esse beatus, si non habet iustam uoluntatem. Immo non potest esse perfecte nec laudabiliter beatus, qui uult quod nec potest nec debet esse.
DISCIPULUS. Multum patet.
14. QUOD SIMILITER SIT, SI SOLA ACCEPTA SIT VOLUNTAS RECTITUDINIS; ET IDCIRCO UTRAMQUE VOLUNTATEM SIMUL ACCEPIT, UT ET IUSTUS ET BEATUS ESSET.
MAGISTER. Consideremus ergo de iustitiae uoluntate si daretur eidem angelo uelle solum quod eum uelle conueniret, an posset aliud uelle, aut si posset non uelle per se quod accepisset uelle.
DISCIPULUS. Omnino quod uidimus in uoluntate beatitudinis, necesse est euenire in hac quoque uoluntate.
MAGISTER. Ergo nec iustam nec iniustam haberet uoluntatem. Sicut enim ibi non esset uoluntas iniusta si uellet inconuenientia, quoniam hoc non posset non uelle: ita hic si uellet conuenientia non idcirco esset iusta uoluntas, quoniam sic hoc accepisset ut non posset aliter uelle.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Quoniam ergo nec solummodo uolendo beatitudinem, nec solummodo uolendo quod conuenit cum ex necessitate sic uelit, iustus uel iniustus potest apellari, nec potest nec debet esse beatus nisi uelit et nisi iuste uelit: necesse est ut sic faciat deus utramque uoluntatem in illo conuenire, ut et beatus esse uelit et iuste uelit. Quatenus addita iustitia sic temperet uoluntatem beatitudinis, ut et resecet uoluntatis excessum et excedendi non amputet potestatem. Ut cum per hoc quia uolet beatus esse modum possit excedere, per hoc quia iuste uolet non uelit excedere, et sic iustam habens beatitudinis uoluntatem possit et debeat esse beatus. Qui non uolendo quod non debet uelle cum tamen possit, mereatur ut quod uelle non debet numquam uelle possit, et semper tenendo iustitiam per moderatam uoluntatem nullo modo indigeat; aut si deseruerit iustitiam per immoderatam uoluntatem, ormi modo indigeat.
DISCIPULUS. Nihil conuenientius cogitari potest. /259/ MAGISTER. Memento quia cum superius considerabamus solam beatitudinis uoluntatem sine hac mete quam addidimus, ut sub deo se cohibeat, dicebamus non esse in ea iustitiam uel iniustitiam quidquid uellet.
DISCIPULUS. Bene memini.
15. QUOD IUSTITIA SIT ALIQUID.
MAGISTER. An putas aliquid esse quod additum eidem uoluntati temperat illam, ne plus uelit quam uelle oportet et expedit?
DISCIPULUS. Nullus intelligens nihil hoc esse putabit.
MAGISTER. Hoc credo satis animaduertis non aliud esse quam iustitiam.
DISCIPULUS. Nihil aliud cogitari potest.
MAGISTER. Certum igitur est iustitiam esse aliquid.
DISCIPULUS. Immo ualde bonum aliquid.
16. QUOD INIUSTITIA NON SIT NISI ABSENTIA DEBITAE IUSTITIAE.
MAGISTER. Antequam acciperet hanc iustitiam: uoluntas illa debebat uelle et non uelle secundum iustitiam?
DISCIPULUS. Non debebat quod ideo non habebat, quia non acceperat.
MAGISTER. Postquam autem accepit non dubitas debere, nisi aliqua uiolentia amittat.
DISCIPULUS. Semper eam huic debito alligatam puto, siue teneat quod accepit siue sponte deserat.
MAGISTER. Recte iudicas. Sed quid si uoluntas eadem iustitiam tam utiliter et tam sapienter additam sibi nulla indigentia et nulla uiolentia cogente deserat, utendo sponte sue potestate, id est plus uolendo quam debeat? An remanebit aliquid aliud cum ipsa uoluntate, quam quod prius considerabamus ante additamentum iustitiae?
DISCIPULUS. Quoniam nihil aliud est additum quam iustitia, separate iustitia nihil aliud certum est remanere quam quod prius erat, nisi quia debitricem /260/ eam fecit accepta iustitia, et quasi quaedam pulchra uestigia sui reliquit derelicta eadem iustitia. Eo enim ipso quo debitrix permanet iustitiae, monstratur honestate iustitiae foisse decorata. Sed et hoc satis iustum est ut quod semd accepit iustitiam, semper eam debeat, nisi uiolenter amiserit. Et certe multum dignior natura probatur, quae uel aliquando habuisse et semper debere ut habeat tam honestum bonum conuincitur, quam quae hoc ipsum nec habere nec debere aliquando cognoscitur.
MAGISTER. Bene consideras. Sed adde huic tuae sententia:, quia quanto natura quae hoc habuit et debet monstratur laudabilior: tanto persona quae non habet quod debet conuincitur uituperabilior.
DISCIPULUS. Vehementer asscntior.
MAGISTER. Discerne mihi bene, quid ibi monstret naturam laudabilem et quid faciat personam uituperabilem.
DISCIPULUS. Habuisse uel debere monstrat naturalem dignitatem, et non habere facit personalem inhonestatem. Debere enim factum est ab eo qui dedit, non habere uero factum est ab ipso qui deseruit. Ideo namque debet quia accepit, ideo uero non habet, quia dereliquit.
MAGISTER. Non ergo reprehendis in ipsa uoluntate quae non stetit in iustitia debere iustitiam sed non habere iustitiam.
DISCIPULUS. Omnino nihil aliud ibi reprehendo quam absentiam iustitiae, siue non habere iustitiam. Nam sicut iam dixi debere decorat, non habere uero deturpat; et quo magis illud decet, eo magis istud dedecet; immo non ob aliud illam uoluntatem deturpat ex propria culpa non habere, quam quia illam decorat ex bonitate dantis debere habere.
MAGISTER. Nonne iam uoluntatem ipsam quae non habet iustitiam quam debet habere, iudicas iniustam, et in illa esse iniustitiam?
DISCIPULUS. Quis non ita iudicet?
MAGISTER. Si non esset iniusta nec esset in illa iniustitia, puto quia nihil in illa reprehenderes.
DISCIPULUS. Nihil omnino.
MAGISTER. Ergo nihil aliud in illa reprehendis quam iniustitiam, et quia iniusta est.
DISCIPULUS. Non possum quicquam aliud in ea reprehendere. /261/ MAGISTER. Si igitur nihil aliud ibi reprehendis quam absentiam iustitiae et illam non habere iustitiam, sicut paulo ante dixisti, et iterum uerum est quia nihil aliud in ea reprehendis quam in illa esse iniustitiam, siue illam esse iniustam: palam est quia non aliud in illa est iniustitia aut esse iniustam, quam absentia iustitiae aut non habere iustitiam.
DISCIPULUS. Nullo modo possum haec esse diuerse.
MAGISTER. Sicut igitur absentia iustitiae et non habere iustitiam nullam essentiam habet ita iniustitia et esse iniustum nullum habet esse, et idcirco non est aliquid sed nihil.
DISCIPULUS. Non est consequentius aliquid.
MAGISTER. Memento etiam iam constare quia recedente iustitia excepto debito iustitiae, nihil aliud illi remansit quam quod habebat ante susceptam iustitiam.
DISCIPULUS. Constat utique.
MAGISTER. At iniusta non erat nec iniustitiam habebat, antequam haberet iustitiam.
DISCIPULUS. Non.
MAGISTER. Ergo aut recedente iustitia non est in illa iniustitia nec est iniusta, aut nihil est iniustitia uel esse iniustum.
DISCIPULUS. Non potest uideri aliquid magis necessarium.
MAGISTER. At iniustitiam illam habere et esse iniustam post desertam iustitiam concessisti DISCIPULUS. Immo non possum non uidere.
MAGISTER. Nihil igitur est iniustitia uel esse iniustum.
DISCIPULUS. Credentem me fecisti scire quod nesciens credebam.
MAGISTER. Aestimo etiam iam te cognoscere, cum iniustitia non sit aliud quam absentia iustitiae, nec iniustum esse aliud quam non habere iustitiam: cur non ante datam sed post derelictam iustitiam eadem absentia iustitiae uocetur iniustitia, et non habere iustitiam sit iniustum esse, et sit utrumque reprehensibile. Non enim propter aliud nisi quia non dedecet abesse iustitiam, nisi ubi debet esse. Sicut enim uirum qui nondum debet habere barbam non dedecet non habere, cum uero iam habere debet indecorum /262/ est non habere: ita naturam quae non debet habere iustitiam non deformat non habere, illam uero quae habere debet dehonestat non habere; et quanto magis debere habere uirilem ostendit naturam, tanto magis non habere foedat uirilem figuram.
DISCIPULUS. Sufficienter uideo iniustitiam non esse nisi absentiam iustitiae, ubi debet esse iustitia.
17. CUR DESERTOR ANGELUS NON POSSIT REDIRE AD IUSTITIAM.
MAGISTER. Cum posuimus solam uoluntatem beatitudinis praefato angelo dari, uidimus eum nihil potuisse uelle aliud.
DISCIPULUS. Aperte uidimus quod dicis.
MAGISTER. An modo derelicta iustitia et remanente illa sola uoluntate quae prius fuerat beatitudinis: potest idem desertor redire ad uoluntatem iustitiae per se, ad quam non potuit antequam daretur uenire?
DISCIPULUS. Sed modo multo minus. Tunc enim conditione naturae non poterat habere, nunc uero merito quoque culpae non debet habere.
MAGISTER. Nullo igitur modo potest a se habere iustitiam cum non habet iustitiam, quia nec antequam eam accipiat nec postquam deserit.
DISCIPULUS. Non debet aliquid habere a se. /263/ 18. QUOMODO MALUS ANGELUS SE FECIT INIUSTUM ET BONUS SE IUSTUM; ET QUOD MALUS SIC DEBET DEO GRATIAS PRO BONIS QUAE ACCEPIT ET DESERVIT, SICUT BONUS QUI SERVAVIT ACCEPTA.
MAGISTER. Nonne aliquo modo uel cum haberet potuit ipse sibi dare iustitiam?
DISCIPULUS. Quomodo potuisset?
MAGISTER. Pluribus modis dicimus 'facere'. Dicimus enim 'facere' aliquid, cum esse facimus rem, et cum possumus facere ut non sit et non facimus. Hoc itaque modo potuit ipse dare iustitiam sibi, quia potuit sibi auferre eam et potuit non auferre, quomodo ille qui stetit in ueritate in qua factus est, non fecit cum potuit ut eam non haberet, et ita ipse sibi eam dedit, et totum hoc a deo accepit. Ab eo enim acceperunt ambo habere et posse tenere et posse deserere. Hoc ultimum ideo deus dedit, ut possent sibi dare aliquo modo iustitiam. Si enim eam nullo modo sibi possent auferre, nullo modo sibi possent dare. Qui ergo hoc modo sibi eam dedit, hoc ipsum a deo accepit ut sibi eam daret.
DISCIPULUS. Video quia non auferendo potuerunt sibi dare iustitiam; sed alter sibi dedit, alter sibi abstulit.
MAGISTER. Vides igitur deo parem eos debere gratiam quantum ad bonitatem ipsius, nec diabolum ideo minus debere deo reddere quod dei est, quia sibi abstulit quod deus dedit et noluit accipere quod deus obtulit?
DISCIPULUS. Video.
MAGISTER. Semper igitur debet deo gratias agere malus angelus pro beatitudine quam sibi abstulit, sicut bonus pro ea quam sibi ipse dedit.
DISCIPULUS. Verissimum est.
MAGISTER. Aestimo quia animaduertis deum nullo modo posse facere iniustum, nisi iniustum non faciendo iustum cum possit. Nam ante acceptam iustitiam nullus est iustus uel iniustus, et nullus post acceptam iustitiam fit iniustus nisi sponte deserta iustitia. Sicut igitur bonus angelus se fecit iustum non auferendo sibi iustitiam cum potuit: ita deus malum angelum facit iniustum non reddendo illi iustitiam cum possit.
DISCIPULUS. Facile cognoscitur. /264/ 19. QUOD VOLUNTAS, INQUANTUM EST, BONUM SIT, ET NULLA RES MALUM SIT.
MAGISTER. Redeamus ad considerationem uoluntatis et reminiscamur quod considerauimus, uoluntatem scilicet beatitudinis quidquid uelit non esse malum sed esse bonum aliquid, antequam accipiat iustitiam. Unde consequitur, quia cum deserit acceptam iustitiam, si eadem essentia est quae prius erat, bonum est aliquid quantum ad hoc quod est; quantum uero ad hoc quia iustitia non est in illa quae fuit, dicitur mala et iniusta. Nam si uelle esse similem deo malum esset, filius dei non uellet esse similis patri. Aut si uelle quaslibet infimas uoluptates esset malum, mala diceretur uoluntas brutorum animalium. Sed nec uoluntas filii dei est mala quia est iusta, nec uoluntas irrationalis mala dicitur quia non est iniusta.
Unde sequitur nullam uoluntatem esse malum sed esse bonum inquantum est, quia opus dei est; nec nisi inquantum est iniusta malam esse. Et quoniam nulla res dicitur mala nisi mala uoluntas aut propter malam uoluntatem -- ut malus homo et mala actio -- nihil est apertius quam nullam rem esse malum, nec aliud esse malum quam absentiam iustitiae derelictae in uoluntate, aut in aliqua re propter malam uoluntatem.
20. QUOMODO DEUS FACIAT MALAS ET VOLUNTATES ET ACTIONES; ET QUOMODO ACCIPIANTUR AB ILLO.
DISCIPULUS. Sic tua disputatio ueris et necessariis apertisque rationibus concatenatur, ut nulla ratione quod dicis dissolui posse uideam, nisi quia uideo aliquid consequi quod nec dici debere credo, nec quomodo non /265/ sit si uera sunt quae dicis, non uideo. Nam si uelle esse similem deo non nihil nec malum sed quiddam bonum est, non nisi ab eo a quo est omne quod est haberi potuit. Si ergo angelus non habuit quod non accepit: quod habuit, ab illo accepit a quo habuit. Quid autem ab illo accepit quod ille non dedit? Quare si habuit uelle esse similem deo, ideo habuit quia deus dedit.
MAGISTER. Quid mirum si, quemadmodum deus dicitur. inducere in tentationem quando non liberat ab ea, ita fatemur eum dare malam uoluntatem non prohibendo eam cum potest, praesertim cum potestas uolendi quidlibet non nisi ab illo sit?
DISCIPULUS. Hoc modo non uidetur esse inconueniens.
MAGISTER. Si ergo datio non est sine acceptione: quemadmodum non inusitate dicitur dare et qui sponte concedit et qui non approbando permittit, ita non incongrue dicitur accipere et qui concessa suscipit et qui illicita praesumit.
DISCIPULUS. Nec incongruum nec inusitatum mihi uidetur quod dicis.
MAGISTER. Quid ergo dicimus contra ueritatem, si dicimus cum diabolus uoluit quod non debuit, hoc ilium a deo et accepisse quia deus permisit, et non accepisse quia ille non consensit?
DISCIPULUS. Nihil hic uidetur repugnare ueritati.
MAGISTER. Cum igitur diabolus conuertit uoluntatem ad quod non debuit: et ipsum uelle et ipsa conuersio fuit aliquid, et tamen non nisi a deo et de dei aliquid habuit, quoniam nec uelle aliquid nec mouere potuit uoluntatem! nisi illo permittente, qui facit omnes natures substantiales et accidentales, uniuersales et indiuiduas. Inquantum enim uoluntas et conuersio siue motus uoluntatis est aliquid, bonum est et dei est. Inquantum uero iustitia caret sine qua esse non debet, non simpliciter malum sed aliquid malum est; et quod malum est, non dei sed uolentis siue mouentis uoluntatem est. Simplex quippe malum est iniustitia, quoniam non est aliud quam malum quod nihil est. Aliquid uero malum est nature in qua est iniustitia, quia est aliquid et aliud quam iniustitia, quae malum et nihil est. Quare quod /266/ aliquid est, a deo fit et dei est; quod uero nihil est, id est malum, ab iniusto fit et eius est.
DISCIPULUS. Quod quidem deus rerum naturas omnium faciat fatendum est; quod uero singulas actiones peruersarum uoluntatum uelut ipsum prauum motum uoluntatis quo ipsa mala uoluntas se mouet, faciat: quis concedat?
MAGISTER. Quid mirum si dicimus deum facere singulas actiones quae fiunt mala uoluntate, cum fateamur eum facere singulas substantias quae fiunt iniusta uoluntate et inhonesta actione?
DISCIPULUS. Non habeo quid contra dicam. Quippe nec negare possum uere aliquid esse quamlibet actionem, nec fateri uolo non fieri a deo quod uere aliquam habet essentiam. Neque ista tua ratio ullo modo accusat deum aut excusat diabolum sed omnino deum excusat et diabolum accusat.
21. QUOD MALUS ANGELUS NON POTUIT PRAESCIRE SE ESSE CASURUM.
Sed uellem scire utrum idem desertor angelus ista de se praesciuerit.
MAGISTER. Cum quaeris utrum ille angelus qui non stetit in ueritate praescierit se casurum, discernendum est de qua scientia dicas. Nam si de illa scientia quaeritur quae non est, nisi cum certa ratione aliquid intelligitur, omnino respondeo non posse sciri quod potest non esse. Quod enim non esse potest, nequaquam esse certa potest colligi ratione. Quapropter constat nullatenus illum quiuisse praescire casum soum, quem necesse non: erat esse futurum. Ponamus enim non fuisse futurum casum illum. An ergo putas potuisse praesciri si futurus non erat?
DISCIPULUS. Videtur nec posse praesciri quod potest futurum non esse, nec: posse non esse futurum quod praescitur. Sed reminiscor nunc illius famosissimae quaestionis de praescientia diuina et libero arbitrio. Quamuis enim tanta auctoritate asseratur et tanta teneatur utilitate, ut nullatenus propter ullam humanam rationem dubitandum sit diuinam praescientiam et liberum arbitrium inuicem sibi consentire: tamen quantum ad rationis considerationem quae uidetur spectat, insociabiliter uidentur dissentire. Unde /267/ uidemus in hac quaestione nonnullos sic in unam partem uergentes ut alteram omnino deserant, unda infidelitatis submergente perire; multos uero uelut contrariis uentis hinc inde contra inuicem sustentando quassantibus periclitari. Cum ergo constet diuinam praescientiam esse omnium quae finot libero arbitrio, nec aliquid horum sit ex necessitate: nihilominus uidetur posse non esse futurum quod praescitur.
MAGISTER. Breuiter interim hoc respondeo. Praescientia dei non proprie dicitur praescientia. Cui enim semper omnia sunt praesentia, non habet futurorum praescientiam sed praesentium scientiam. Cum ergo aiia sit ratio de praescientia futurae quam de praesentis rei scientia, non est necesse diuinam praescientiam et illam de qua quaerimus eandem habere consequentiam.
DISCIPULUS. Assentior.
MAGISTER. Redeamus ad illam quae in manibus erat quaestionem.
DISCIPULUS. Placet quod dicis sed eo pacto ut cum de illa cuius mentionem feci quaesiero, mihi respondere quod deus inde tibi dignabitur ostendere non renuas. Valde namque necessaria est eius solutio, si iam ab aliquo facta est aut si fiat. Fateor enim nondum alicubi excepta diuina auctoritate cui indubitanter credo, me legisse rationem quce mihi sufficeret ad eiusdem solutionis intellectum.
MAGISTER. Cum ad illam ueniemus, si forte uenerimus, erit sicut deus dabit; nunc autem quoniam supra posita ratione patet apostatam angelum non potuisse praescire ruinam suam ea praescientia quam rei sequitur necessitas, accipe adhuc aliam rationem, quae non solum praescientia sed et aestimatione aut qualibet suspicione suum eum praesensisse casum excludit.
DISCIPULUS. Hoc exspecto.
MAGISTER. Si adhuc in bona uoluntate stans praesciebat se casurum, aut uolebat ut ita fieret, aut non uolebat.
DISCIPULUS. Unum horum uerum esse necesse est. /268/ MAGISTER. Sed si cum praescientia uoluntatem habebat aliquando cadendi, iam ipsa mala uoluntate ceciderat.
DISCIPULUS. Patet quod dicis.
MAGISTER. Non ergo uolendo cadere prius sciuit se casurum quam cecidit.
DISCIPULUS. Non potest aliquid obici conclusioni tuae.
MAGISTER. At si praesciebat se casurum et nolebat, tantum miser erat dolendo quantum stare uolebat.
DISCIPULUS. Negari non potest.
MAGISTER. At tanto iustior erat quanto magis uolebat stare; et quo erat iustior, eo debebat esse felicior.
DISCIPULUS. Non potest negari.
MAGISTER. Ergo si nolendo praescieb at se casurum, tanto erat miserior quanto debebat esse felicior; quod non conuenit.
DISCIPULUS. Ita quidem consequi negare nequeo sed hoc saepe non solum sine inconuenientia sed et laudabiliter et superna gratia fieri cognoscitur. Multotiens enim -- ut pauca de incommodis iustorum commemorem -- quanto quis iustior est, tanto maiori compassionis dolore de alieno casu afficitur. Saepe etiam eum qui maiorem habet in iustitia constantiam, uidemus ab iniustis immaniorem pati persecutionis instantiam.
MAGISTER. Non est eadem ratio in hominibus et in illo angelo. Hominum enim natura propter peccatum primi parentis iam innumerabilium incommodorum facta est passibilis; ex qua passibilitate multis modis gratia nobis operatur incorruptibilitatem. Ille uero nullo adhuc peccato praecedente alicuius mali meruerat passionem.
DISCIPULUS. Satisfecisti obiectioni meae. Patet quia haec ipsa ratio sicut separat ab ipso malo angelo sui casus praescientiam, ita nihilominus omnem segregat opinionem.