SigPhi · Anselm of Canterbury

De Processione Spiritus Sancti

Page 2 of 3

Cum itaque filius tanta diligentia ostendat unam esse missionem patris et suam, ut nec pater mittat nisi cum filius mittit, nec filius nisi cum mittit pater: quid uult significare aut quid intelligi, nisi quia non aliter se habet ad patrem spiritus sanctus et aliter ad filium, nec magis est unius quam alterius? Quamobrem nimis difficile, immo impossibile est ostendere quomodo non procedat ab utroque. Unde enim est filio simul cum patre dare uel mittere spiritum sanctum et hunc esse utriusque, si simul non est de utroque? Cur enim magis dat filius spiritum sanctum, quam spiritus sanctus filium, aut cur magis est spiritus sanctus filii quam filius spiritus sancti, nisi quia filius non est ita simul de patre et de spiritu sancto, sicut spiritus sanctus est de patre et de filio? Si ergo spiritus sanctus non est de filio, non detur a filio nec dicatur esse filii, sicut filius non datur a spiritu sancto neque dicitur esse spiritus sancti, quondam non est de spiritu sancto. Si autem dicunt quia spiritus sanctus mittit etiam filium sicut idem ipse dicit per prophetam: "et nunc dominus deus misit me et spiritus eiusa: hoc secundum hominem quem gerebat intelligendum est, qui patris et spiritus sancti una uoluntate et dispositione mundum redempturus in mundo apparuit. /193/ Quaero tamen ab iis qui negant spiritum sanctum esse et procedere de filio, quamodo intelligent eum sic esse spiritum filii, ut filius tamquam suum spiritum ilium mittat. An putant quia pater dedit filio spiritum suum tamquam a se non habenti? Aut enim a se habet aut ab alto. Sed ab alio non potest habere nisi a patre. Accepit igitur a patre, a quo habet et dedit ei pater spiritum sanctum ut a se non habenti. Hic ostendant, cum aequales sint pater et filius et spiritus sanctus et unusquisque sibi sit sufficiens, quae fun' cause uel quae indigentia filii, ut pater daret ei spiritum suum magis quam spiritui sancto filium suum. Non negamus hoc modo ha bere filium spiritum sanctum a patre, quia a quo habet esse, ab eo habet ut de se spiritum existentem habeas sicut pater, quoniam idem esse est pa tris et filii. Non est enim idem a patre accipere essentiam de qua procedit spiritus sanctus, et accipere a patre spiritum sanctum. Cum enim dicitur habere a patre essentiam de qua spiritus sanctus procedit, nulla monstratur indigentia filii. Cum uero dicitur quia filius accipit a patre spiritum sanctum, quem de se non habet sicut pater, uidetur significari filius guasi aliquid minus habere quam habeas pater, et uelut ad supplementum ei dari spiritum sanctum. Sed non apparel cur magis egeat filius spiritu sancto quam spiritus sanctus filio. Si enim respondetur ad hoc datum esse spiritum sanctum filio, ut cum ipse quoque cum patre daret eundem spiritum sanctum, par illi cum /194/ patre gratia imputaretur: terrena est haec opinio et longe ab intellectu di uinitatis extranea, ut tamquam homo homini deus deo quasi indigenti sub ueniat. Namque si dat pater spiritum sanctum filio, dat deus deum deo. Pater enim deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et unus idemque deus. Non autem intelligimus deum a deo deum accipere, nisi hoc dicatur, cum est deus de deo ut filius et spiritus sanctus. Dicitur ergo spiritus sanc tus spiritus filii non ob aliud, nisi quia ex ipso est.

Post resurrectionem legimus quia "insufflauit" dominus in discipulos suos et ait illis: "Accipite spiritum sanctuarXXX". Quid sibi uult ista insufflatio? Scimus enim quia flatus ille qui de ore eius tune processit, non erat spiritus sanctus. Non ergo credimus illam insufflationem sine aliquo mysterio factam esse. Quid igitur rectius hic intelligi potest aut aptius, quam hoc ideo ilium fecisse, ut intelligeremus spiritum sanctum de illo procedere? Ac si diceret: Sicut uidetis hunc flatum, per quem uobis spiritum sanctum sicut sensibilibus insensibilia significari queunt, significo de intimo corporis mei et de persona mea procedere: ita scitote spiritum sanctum, quem uobis per hunc flatum significo, de secreto deitatis meae et de mea persona procedere. Unam enim personam uerbi et hominis et in ea duas naturas, diuinam scilicet et humanam, credimus et confitemur.

Sed dicent forsitan: Flatus utique ille non erat de substantia humana, et tamen quasi suum illum emittebat. Quapropter docemur per huiusmodi sancti spiritus dationem, quia cum dat filius spiritum sanctum, dat et mittit suum spiritum, sed non de suae diuinitatis essentia. Dicant igitur si qui hoc opinantur quia, sicut flatus non est humana natura cum emittitur ab homine, ita spiritus sanctus non est diuina substantia cum datur uel mittitur a deo filio; quod nullus confitetur Christianus. Dicant etiam cum audimus: "uerbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtue eorum", si ibi non negant intelligendum per spiritum oris domini spiritum sanctum, non ilium esse de essentia domini, cuius oris spiritus dicitur, quia spiritus qui ex ore soles hominum procedere, non est de substantia illius de cuius ore procedit. /195/ Quod si non audent dicere spiritum scilicet dei non esse de essentia dei, et per uerba rerum sensibilium, id est per spiritum oris, intelligunt spiritum sanctum de secreto eius essentiae procedere cuius oris spiritus dicitur: fateantur etiam eundem spiritum sanctum de illius essentia procedere, cuius labiorum spiritus dicitur. Legimus enim in propheta de Christo quia "spiritu labiorum quorum interficiet impium". Aut ergo ostendant diuersitatem inter spiritum oris et spiritum labiorum -- quod fieri nequit -- aut pariter concedant spiritum sanctum procedere de illo cuius oris, et de illo cuius labiorum spi ritus designatur. At si dicunt nequaquam per "spiritum labiorum" ibi intellig spiritum sanctum debere, sed uerba praedicationis eius, quae ex isto aereo spiritu humano more formauit, quia uerbis suds interficit impium, cum docendo ab homine auertit impietatem: non utique hoc faciunt uerba sensibilia et iste spiritus sensibus sed spiritus sanctus, de quo dicit deus per prophetam: "Auferam cor lapideum de came uestra, et dabo uobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio uestri". Spiritus ergo sanctus interficit im pium, cum cor eius conuertit ab impietate ad pietatem. Quod si intelligimus in illo impio antichristum, "quem dominus Ihesus interficiet spiritu oris sui": non puto quod aliquis tantum attribuat uirtutem illam spiritui uocis humanae, quantum spiritui diuinae.

Si ergo spiritus sanctus intelligitur in his dictis, cum pariter dicatur spiritus oris domini, cuius uerbo "caeli firmati sunt", id est patris, et spiritus oris domini Iesu, et spiritus labiorum eius: non apparet cur magis intelligi debeat procedere de ore patris quam de ore filii. Et si per os patris intelligimus essentiam patris -- non enim est aliud os eius quam essentia eius, ut sicut uerbum domini est de essentia eius, ita spiritus oris eius non sit nisi de eius essentia-: quid apertius quam, sicut spiritus oris patris est de es sentia patris et procedit, ita spiritus oris et labiorum filii, de filii essentia sit et procedat? Puto enim quia nemo intelliget simpliciter, ubi dictum est: "Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtue eorum", uerba transitoria, et spiritum qui de hoc aere assumptus per os loquentis emittitur.

Sed quomodocumque haec aliquis exponere conetur, sufficit quod in illa insufflatione domini in discipulos, cuius feci mentionem, factum est ad significandum quia de eiusdem personae secreto procedebat ille spiritus quem dabat, de cuius occulto spiritus ille procedebat quem insufflabat. Denique cum scriptura diuina significat aliquid secretum per sensibilium similitudines, non per omnia quae significant et quae significantur, similia possunt esse. Non enim hoc esset similitudo, sed identitas. Nisi forte quis dicere uoluerit illam insufflationem ita simpliciter esse factam a sapientia dei sine omni spirituali significatione. Sed neminem puto ita insensatum ut hoc sentiat. /197/ Item filius dicit de spiritu sancto: "Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur". Quid est "non loquetur a semetipso", nisi: ab alio habebit quod loquetur? Et quid est "ab alio habebit quod loquetur", nisi: ab alio habebit scentiam eorum quae loquetur? Unde post quam dicit: "non loquetur a semetipso", addit: "sed quaecumque audiet loquetur". Quid est audire spiritui sancto nisi quasi discere, et quid est discere nisi scientiam accipere? Si ergo scientia eius non est alind quam essentia eius, ab illo habet essentiam, a quo audit ea quae loquitur et quae docet, quoniam idem est illi loqui quod docere. Non autem audit neque habet essentiam ab alto, nisi aut a patre aut a filio. Verum si habet esse a patre, secundum supradictam rationem habet etiam et a filio. Unde et idem dicit filius: "Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit uobis". Quippe quid aliud est hoc dicere quam: a me audiet, hoc est a me sciet, quod annuntiabit uobis? Cum dixit: "quaecumque audiet loquetur", non determinauit a quo audiet; cum uero ait: "de meo accipiet": ne quis sold petri attribuat quod ab alio audit, aperte se esse a quo sicut a patre scientiam siue essentiam accipiat demonstrat. Sicut enim cum dicitur: "non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur" et "annuntiabit uobis", significatur ab eo esse et procedere a quo audit: ita cum profert filius: "de meo accipiet et annuntiabit uobis", palam ostendit eum de quo, hoc est de essentia sua, essentiam habere et procedere. Quod enim diuina essentia non est, sub spiritu sancto est; nec ipse accipit aliquid de hoc quod sub se est. Quare cum filius dicit: "de meo accipiet", non aliud ibi suum significat quam suam essentiam. /198/ Illud forsitan quod dixit filius: "de meo accipiet et annuntiabit uobis", aliter conabuntur intelligere quam ego exposuerim. Sed quid dicent ubi ait: "nemo nouit filium nisi pater, neque patrem quis nouit nisi filius, aut cui uoluerit filius reuelare"? Audimus quia nemo nouit patrem aut filium nisi pater aut filius, et cui reuelat filius. Non autem dicit "nemo" quasi "nullus homo" sed ac si diceret: "omnino nullus". Quippe si hoc intelligeret, non adderet "nisi pater", quia pater non est homo. Et cum ait: "neque patrem quis nouita: in hac monosyllaba dictione, uidelicet "quis", non magis intelligitur humane quam quaelibet persona. Omnino igitur nullus habet hanc notitiam nisi pater et filius, et cui filius idem reuelat. Aut itaque spiritus sanctus non cognoscit patrem et filium -- quod impium est opinari -- aut filius reuelat ei sui et patris scientiam, quae non est aliud quam eiusdem sancti spiritus essentia.

Quodsi dicunt quia licet filius, quantum ad pronuntiationem attinet, nullum ad hanc admittat notitiam nisi se et patrem, et cui ipse reuelat, non tamen spiritum sanctum aut ab illa separatum, aut illam a filio accipere fatendum est, quoniam pater et filius non se cognoscunt nisi per hoc quod unum sunt cum spiritu sancto, et ideo cum ait patrem et filium inuicem se nosse, intelligendus est simul spiritus sanctus, et cum reuelat filius, non spiritui sancto sed creaturae reuelat -- si, inquam, hoc dicunt, nos statim constanter inferimus: Ergo si, ubi aperte ueritas secundum quod uerba oris eius /199/ pronuntiant negat spiritum sanctum nosse nisi reuelante filio patrem et filium, dicunt non tantum nos uerba debere attendere quantum unitatem essentiae, quae una tribus et inseparabilis est: multo magis debemus huius unitatis seruare consequentiam, de qua supra locutus sum, cum eam nulla aut scripto aut sensu negat auctoritas, nec profert aliquid quod contrarium sit aut aliquo modo repugnet.

Eligant itaque Graeci unum de duobus, si aperte ueritati nolunt resi stere: aut scilicet spiritum sanctum non nosse patrem et filium nisi reuelante filio; aut propterea quia in hoc per quod se cognoscunt pater et filius, unum sunt cum spiritu sancto, quando ipsi dicuntur se nosse, consequi ex necessitate ut in eadem notitia intelligatur spiritus sanctus. Nempe nihil est medium, si nolunt hanc notitiam a spiritu sancto aut ueritatem a uerbis ueritatis penitus abdicare. Quae utraque execratur uera confessio. Sic enim ait ueritas: "Nemo nouit filium nisi pater, neque patrem quis nouit nisi filius, et cui uoluerit filius reuelare". Si quidem eligunt spiritum sanctum nosse patrem et filium per reuelationem filii, habet a filio nosse, quod non est aliud illi quam esse. Est igitur et procedit a filio, quondam ab illo procedit a quo est. Si autem dicunt, cum pater et filius dicuntur se nosse, quia essentia per quam se noscunt eadem est spiritui sancto, consequi spiritum sanctum eiusdem esse consortem notitiae: cum legunt ilium a patre procedere, de quo ait filius: "ego et pater unum sumus", confiteantur nobiscum prop ter essentialem identitatem patris et filii, ilium a filio quoque procul dubio procedere.

Si uero obicitur, cum dicimus filium a patre nasci et spiritum sanctum a patre et filio procedere, quia quosdam gradus et quaedam interualla con stituimus, quasi spiritus sanctus esse non possit, nisi prius filius nascatur a patre, ut posterior filio sit spiritus sanctus, et ideo rectius dici quod pariter sint a patre, filius nascendo et spiritus sanctus procedendo, ita ut nec filius a spiritu sancto sit nec spiritus sanctus a filio, sicut splendor et calor pariter sunt de uno sole, nec splendor a calue est nec calor a splendore -- si, inquam, hoc aliquis nostrae obicit assertioni, respondemus: /200/ Nos nec gradus dignitatis ponimus in deo qui unus est, nec in existendo filium de patre aut spiritum sanctum de patre et filio interualla in aeternitate, quae est extra omne tempus, statuimus. Similiter enim omnes Christianam fidem tenentes confitemur nec minorem nec posteriorem filium esse patre, quamuis non nisi de illo sit. Ita quoque nos qui dicimus spiritum sanctum de filio esse siue procedere, nec minorem nec posteriorem eum filio fatemur. Nempe quamuis splendor et calor de sole procedant, nec possint esse nisi sit ille de quo sunt, nihil tamen prius aut posterius in tribus, in sole scilicet et splendore et calue, intelligimus. Multo itaque minus cum haec in rebus temporalibus ita sins, in aeternitate, quae tempore non clau ditur, pracdictae tres personae in existendo susceptibiles interualli possum intelligi.

Quod autem dicitur quia filius et spiritus sanctus sic possum esse de solo patre, ut nec filius sit de spiritu sancto nec spiritus sanctus de filio, sicut splendor et calor simul procedunt de uno sole ut alter non sit de altero: non recte hoc nobis opponitur. Cum enim dicimus filium de patre et spiritum sanctum de patre esse, fatemur filium deum et spiritum sanctum deum esse de patre deo, et has tres personas unum solum esse deum et id ipsum esse de eodem ipso. In sole uero non dicimus solem esse de sole, cum splendor aut cum calor est de sole, nec id ipsum esse solem et quod est de sole, nec illa tria unum esse solem. Nam si sol et splendor unus esset sol, aut si sol et calor similiter sol unus esset, necesse esset aut splendorem esse de calue, cum esset de toto sole qui id ipsum esset quod calor, aut calorem de splendore esse, cum de sole haberet esse, qui non a splen doris differret essentia. /201/ Ponamus tamen filium et spiritum sanctum ita pariter esse de solo patre, sicut calor et splendor sunt de uno sole. Sed si ita est: unde habent qui hoc dicunt quod spiritum sanctum confitentur esse filii et filium negant esse spiritus sancti? Nam sicut nulla ratio admittit ut calor sit splendoris aut splendor caloris, ita non patitur ueritas ut spiritus sanctus magis sit filii quam filius spiritus sancti. Quapropter si negare non audent spiritum sanctum esse filii, negent filium et spiritum sanctum ita esse pariter de solo patre, sicut sunt splendor et calor de uno sole. Quare si hoc nobis obiciunt quod dixi de splendore et calue solis, nec cum illis nec contra nos est.

Sicut nobis dicitur, ne omnino separent filium a patris communione in hac sancti spiritus processione, asserunt eum de patre per filium procedere. Sed hoc quamodo intelligi possit non uidetur, praesertim cum nusquam le gant unde hoc aperte probare queant. Nam si hoc suffragarisibi existimant, quod legimus de deo quia "ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia", ut ex quo sunt omnia sit pater, et per quem filius, et in quo spiritus sanctus, et inter "omnia" quae sunt per filium, spiritus sanctus intelligatur: hoc quidem quod ex patre sint omnia et per filium et in spiritu sancto, sine scrupulo accipimus; illud uero quod spiritus sanctus sit inter omnia, quae sic esse dicit apostolus, nimis est scrupulosum asserere. Impossibile namque est unamquamlibet /202/ de illis tribus personis inter illa omnia includere et duas alias excludere. Quod si pater et filius et spiritus sanctus sunt inter omnia quae sunt ex patre et per filium et in spiritu sancto, uideat mens rationalis quanta sequatur confusio. Cum ergo dicit apostolus: "ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia", intelligere sine dubio debemus omnia create a deo, quae ita sunt "ex ipso et per ipsum et in ipso", sicut aliud ex alio et per aliud et in alto. Quid quid enim factum est, non est idem deo sed aliud ab eo. Spiritus sanctus autem non est aliud, sed idem ipsum quod est pater et filius.

Utique nihil aliud intelligi potest, quo ostendere possint spiritum sanc tum per filium de patre -- sicut aiunt -- procedere. Cum enim pater et filius non differant in unitate deitatis, nec spiritus sanctus procedat de patre nisi de deitate: si eadem deltas est filii, nequit intelligi quomodo procedat de deitate patris per deitatem filii et non de eiusdem filii deitate, nisi forte quis dicat spiritum sanctum non procedere de deitate patris sed de paternitate, nec per deitatem filii sed per filiationem; quae opinio sua se patenti fatuitate suffocat.

Quod si dicit aliquis quia, cum dico ilium procedere de deitate patris et filii, non possum deitatem spiritus sancti ab hac patris et filii deitate separare, quondam una et eadem est deitas trium, et ideo sequi, si de deitate patris et filii procedit, de sua quoque eum procedere et ob hoc spiritum sanctum de se ipso procedere: ad hoc iam supra me sufficienter memini respondisse quia nulla persona ex se ipsa esse potest. Nam sicut filius, cum est de patris essentia, quamuis non sit alia sed eadem filii essentia quae est patris, non tamen est de se ipso sed de patre solo: ita spiritus sanctus, cum est de essentia patris et filii quae eadem est illi, non tamen est de se ipso, sed tantummodo de patre et filio.

Dicent: Cur non similiter possumus dicere spiritum sanctum de patre per filium procedere, sicut dicimus a patre omnia facta per uerbum quod est filius? Sicut enim cum pater facit per uerbum suum, non facit per aliud quam per hoc quod ipse est, hoc est per essentialem potestatem quae est eadem uerbi, et tamen dicitur facere per uerbum: cur non similiter dicimus spiritum sanctum a patre procedere per uerbum, cum non procedat a patre, nisi de hoc et per hoc quod idem est illi cum filio, quamuis non ut creatura sed ut id ipsum de eodem ipso? /203/ Videamus quid sequatur, si hoc dicimus, et pax sit inter nos. Nempe quae facta sunt a patre per uerbum, facta sunt ab ipso uerbo. Ipsum namque uerbum dicit: "Quaecumque enim" pater "fecerit, haec et filius similiter facit". Dicamus igitur quia spiritus sanctus, cum procedit a patre per filium, procedit et a filio similiter, sicut quae facta sunt a patre per uerbum, facta sunt similiter ab ipso uerbo.

Nisi forte intelligunt spiritum sanctum procedere de patre per filium, quemadmodum cum fons fluit in riuum et riuus colligitur in lacum, dicitur lacus esse de fonte per riuum. Sed ibi non est riuus in fonte sed extra fontem, sicut est filius in patre et non extra patrem. Quare non sic est spiritus sanctus de patre per filium, sicut est lacus de fonte per riuum. Si tamen sic est, negari nequit esse de filio, quamuis sit de patre per filium, sicut intendum est lacum esse de riuo, quamuis sit de fonte per riuum. Qui enim negat lacum esse de riuo, quoriiam prius est de fonte riuus: dicat se non esse de patre suo sed de Adam, quoniam per patrem suum est de Adam. Dicat etiam filium uirginis non esse de Maria nec de Dauid nec de Abraham, quoniam isti prius fuerunt de Adam; et dicat falsum esse quod dictum est Abrahae: "in semine tuo benedicentur omnes gentes"; et ad Dauid: "De fructu uentris tui ponam super sedem tuam"; et ad Mariam: "benedictus fructus uentris tui"; dicatque Christum non esse horum semen uel fructum sed Adae, quondam isti ab illo descendunt. Sed neque de Adam est filius uirginis secundum hunc sensum sed de limo de quo factus est Adam.

At inferent: Bene dicimus spiritum sanctum non procedere de filio sed de patre per filium, quamuis sit de patre et de filio, sicut dicis lacum esse de fonte et de riuo. De processionis namque uerbo quaestio est inter nos, quam uos asseritis esse de filio et nos negamus. Ecce enim uidetis riuum de fonte procedere quasi de originali principio. Lacus autem non procedit sed colligitur de riuo, quamuis habeas esse de illo. Ita igitur etiamsi spiritus sanctus habeas esse de filio, non tamen procedere proprie dicitur de filio, sed de patre quasi de principio. /204/ Hoc forsitan diceretur recte, si filius nascens de patre procederet extra patrem, et medio quodam spatio interueniente prius intelligeretur esse spiritus sanctus de patre quam de filio, sicut riuus de fonte fluens extra fontem procedit et quodam interuallo in lacum colligitur, et prius est lacus de fonte quam de riuo; et ideo est de fonte per riuum, non de riuo per fontem. Verum cum filius nascens de patre non exeat extra patrem, sed in ipso manens nec loco nec tempore nec essentia diuersus sit a patre; et cum unum idemque sit petri et filio id unde procedit spiritus sanctus: nec intelligi potest nec dici debet spiritum sanctum procedere de patre et non de filio. Non ergo uidetur qua ratione dicatur spiritus sanctus non procedere de filio, sed de patre per filium, cum etiamsi per filium, nequeat non de filio.

Si quis tamen uult dicere filium de patre procedere magis proprie quam spiritum sanctum de filio, quamuis spiritus sanctus de illo sit -- sicut riuus magis illi uidetur procedere de fonte quam lacus de riuo -- ne concedat spiritum sanctum procedere de filio de quo habet esse, sicut lacus de riuo: nos non negamus nascentem aliquo modo procedere de illo de quo nascitur, et spiritum sanctum suo modo asserimus non quasi de duobus fontibus, sed uere de uno fonte procedere, ita tamen ut nomen natiuitatis nec processio filii amittat nec spiritus sancti processio recipiat. Non est igitur cur magis dici debeat filius procedere de patre quam spiritus sanctus de filio.

Consideremus diligentius quamodo lacus sit de fonte pariter et de riuo, ut per hoc sicut per temporale et locale aliquid potest intelligi quod aeter num est, cognoscamus spiritum sanctum esse de patre et filio. Multa enim in horum consideratione, sicut in epistola ad uenerabilis memoriae Urbanum papam De incarnatione uerbi scripsi, inueniuntur, quae uni deo et tribus personis per quandam similitudinem aptantur. Constat quia una et eadem aqua est quae et fons et riuus et lacus dicitur, non tres aquae, quamuis tres sint foes, riuus et lacus. Discernamus itaque inter fontem et riuum et lacum, et uideamus quid singula haec, cum tria sins, in una intelligantur aqua.

In fonte quidem de abysso ascenders aqua ebullit, in riuo de fonte descenders fluit, in lacu colligitur et manes. Per "fonte" ergo intelligitur aqua /205/ de abysso ebulliens, per riuum, quia de fonte fluit, per lacum, quia simul ibi coadunatur. Videmus autem quia riuus non est de hoc unde aqua fons dicitur, sed de hoc quod est, id est de aqua; nec lacus est de hoc unde aqua dicitur fons aut riuus, sed de ipsa aqua, quae una et eadem est in fonte et in riuo. Non ergo de hoc unde differunt fons et riuus, sed de hoc in quo unum sunt lacus existit. Si ergo non magis est fons hoc unde lacus est quam riuus, nequit intelligi lacus magis esse de fonte quam de riuo. Sic itaque cum deus dicitur pater aut filius aut spiritus sanctus, una in tribus intelligi tur essentia et unus deus, quod nomen est ipsius significatiuum essentiae; sed in patre intelligitur gignens, in filio genitus, in spiritu sancto singulari quodam et ineffabili modo procedens. Quemadmodum igitur lacus non est de hoc unde diuersi sunt ab inuicem fons et riuus, sed de aqua in qua unum sunt: ita spiritus sanctus non est de hoc unde alii sunt ab inuicem pater et filius, sed de diuine essentia in qua unum sunt. Si ergo non magis est pater hoc unde spiritus sanctus est quam filius, intelligi nequit cur magis sit de patre quam de filio.

Quod si dicunt non eum posse esse de duabus causis siue de duobus principiis, respondemus quondam, sicut non credimus spiritum sanctum esse de hoc unde duo sunt pater et filius, sed de hoc in quo unum sunt: ita non dicimus duo eius esse principia, sed unum principium. Quippe cum dicimus deum principium creaturae, intelligimus patrem et filium et spiritum sanctum unum principium non tria principia, sicut unum creatorem non tres creatores, quamuis tres sint pater et filius et spiritus sanctus, quondam per hoc in quo unum sunt, non per hoc per quod tres sunt, est pater aut filius aut spiritus sanctus principium siue creator. Sicut igitur, quamuis pater sit principium et filius principium et spiritus sanctus principium, non tamen sunt tria principia sed unum: ita cum spiritus sanctus dicitur esse de patre et de filio, non est de duobus principiis sed de uno, quod est pater et fi lius, sicut est de uno deo, qui est pater et filius -- si tamen dici debet deus habere principium aut causam. /206/ Principium namque uidetur non nisi rei incipientis esse et cause non nisi effectus, et spiritus sanctus numquam incepit esse nec est effectus ali cuius. Quod enim incipit esse, proficit de non esse ad esse; et nomen,ef fectus' rei quae fit aptari proprie uidetur. Quoniam tamen uerum est filium esse de patre et spiritum sanctum de patre et filio, si suo ineffabili quodammodo intelligitur -- quoniam aliter proferri nequit -- dici non incongrue potest pater quodammodo principium filii et pater et filius principium spiritus sancti. Nec tamen duo confitemur principia, unum patrem ad filium, alterum patrem et filium ad spiritum sanctum, sicut non credimus alium deum pa trem de quo est filius, et alium deum patrem et filium de quo spiritus sanctus est; quamuis de eodem deo siue de eodem principio suo quisque modo sit, alter scilicet nascendo, alter procedendo -- si quodam singulari et ineffabili modo intelligitur ista processio. Processio namque multis modis dicitur, de quibus iste solitarius intelligitur, sicut natiuitas filii singularis cognoscitur. Id ipsum intelligitur, si dicimus patrem esse causam filii, et patrem et filium causam spiritus sancti. Non enim duas possumus dicere causes, aliam uidelicet filii, aliam spiritus sancti, sed unam, quemadmodum non duo dii sunt sed unus, de quo est filius et spiritus sanctus.

Si autem quaeritur, cum dominus dixit: "cum uenerit paraclitus, spiritus ueritatis, qui a patre procedit", cur non addidit: 'et a filio' uel 'a me', si sic uoluit intelligi: non est hoc inusitatum in dictis illius, ut cum attribuit aliquid petri quasi soli uel sibi uel spiritui sancto, uelit in aliis intelligi quod in uno loquitur. Nam cum dicit: "beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui est in caelis": nonne ipse filius et spiritus sanctus intelligendus est reuelasse cum /207/ patre? Quoniam enim pater non reuelat per hoc quia pater est, sed per hoc quod deus est, et idem deus est filius et spiritus sanctus, sequitur ut quod reuelat pater, reuelet filius et spiritus sanctus. Item cum dicit: "nemo nouit filium nisi pater, neque patrem quis nouit nisi filius, et cui uoluerit filius reuelare", quasi solus filius cognoscat et reuelet patrem et se, et solus pater cognoscat filium: intelligendum est ibi reuelare et nosse tribus personis esse commune, quondam non per hoc quod alii sunt ab inuicem, sed per hoc quod unum sunt pater et filius et spiritus sanctus, cognoscunt et reuelant. Cum etiam dicit patrem nosse filium et filium nosse patrem et reue lare se et patrem, aperte uult intelligi quia pater noscit spiritum sanctum, et filius noscit et reuelat spiritum sanctum, quondam id ipsum quod est pater et filius, est etiam spiritus sanctus. Similiter cum dicit: "qui me uidet, uidet et patrem": non est separandus spiritus sanctus, quondam qui uidet hoc in quo unum sunt pater et filius et spiritus sanctus, non potest uidere unum, de his tribus sine aliis duobus. De spiritu quoque sancto dicit ad apostolos: "cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatema, quasi solus spiritus sanctus doceat omnem ueritatem, cum nec sine patre nec sine filio doceat omnem ueritatem. Non enim per hoc quia est spi ritus alicuius, scilicet patris et filii spiritus, sed per hoc quod unum est cum patre et filio, id est per hoc quod deus est, docet omnem ueritatem.

Videtis igitur quomodo in iis quae proposui, quod uni quasi sold attri buit, ab aliis non possit personis duabus separari? Multa huiusmodi in sacra scripture legimus, ut quod de una persona singulariter dicitur, indifferenter de tribus intelligatur. Quidquid enim de una pronuntiatur persona, de aliis pariter oportet intelligi, nisi cum hoc unde aliae sunt -- ut dixi -- ab inuicem obuiare cognoscitur. Quapropter cum credimus spiritum sanctum de patre procedere, quondam deus de deo, id est essentia spiritus sancti de essentia patris, quae una est tribus esse intelligitur: necesse est ut de filio eum similiter esse confiteamur, si filius non est de illo. De hoc enim est spiritus sanctus, quod est filius et quod est pater. /208/ Sed dices aliquis: Ideo intelligimus filium et spiritum sanctum reuelare quod solus pater reuelare dicitur, et patrem et spiritum sanctum reuelare et nosse quod solus filius facere dicitur, et patrem et filium docere quod solus spiritus sanctus doctum ire promittitur: quia quod de uno solo in uno loco legitur, de aliis alibi aperte significatur. Cum uero dicit spiritum sanctum de patre procedere, non legimus alicubi eum de filio procedere; per quod mo nemur non nostro sensu quod nusquam dictum est asserere.

Ad quod respondemus quia potius docemur per haec quae sic dicta sunt, ea quae in similibus dictis tacentur similiter intelligere, praesertim cum ex iis quae dicuntur, nulla ratione contradicente ea quae non dicuntur ratio nabili necessitate consequi apertissime uiderimus. Cum enim dicit dominus ad patrem: "Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum deum uerum et quem misisti, Iesum Christum": an ideo debemus separare ab hac salubri et uitali cognitione spiritum sanctum, quia nusquam legitur: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant patrem solum deum uerum et spiritum sanctum; aut: haec est uita aeterna, ut cognoscant filium solum deum ue rum et spiritum sanctum? Aut cum legimus quia "sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio habere uitam in semetipso": dicemus spiritum sanctum non habere a patre, a quo est, ut habeas uitam in semetipso, sic uti habet pater et filius, quondam hoc nusquam dicit filius de spiritu sancto, sicut de se ipso? Item cum dicit: "pater in me est et ego in patre"; et: "qui uidet me, uidet et patrem": an negabimus spiritum sanctum esse in patre et filio, et patrem et filium esse in spiritu sancto; aut eum qui uidet filium uidere spiritum sanctum, sicut uidet patrem, si haec non eadem pro nuntiatione leguntur qua de patre et filio proferuntur?

Immo quondam unus idemque deus est pater et filius et spiritus sanctus: cum dicitur cognoscere "solum deum uerum", patrem et filium, esse uitam aeternam, inseparabiliter intelligendus est in illa cognitione spiritus sanctus; et cum legimus quia "sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit filio habere uitam in semetipso", non debemus uitam eandem aestimare alienam /209/ a spiritu sancto, aut quod illam non in semetipso habeat. Et cum audimus: "pater in me est et ego in patre"; et: "qui uidet me, uidet et patrem": cognoscere debemus per haec quae ita dicuntur, quia spiritus sanctus non est extra patrem et filium, aut pater et filius extra spiritum sanctum, et quia per uisionem filii uidetur spiritus sanctus sicut pater. Sicut enim non est alius deus pater, alius deus filius, alius deus spiritus sanctus: sic non habet deus aliud in se ipso quam deus, nec est deus extra deum, nec deus est dissimilis deo.

Denique ubi legimus in propheta aut euangelista aut apostolo his uerbis deum unum esse tres personas, aut unum deum esse trinitatem, aut deum de deo XXX~ Sed neque in illo symbolo, in quo non est prolata processio sancti spiritus de filio, inuenimus nomen personae uel trinitatis. Quoniam tamen ex iis quae legimus haec apertissime sequuntur, constanter ea et corde credimus et ore confitemur. Quare non tantum suscipere cum certitudine debemus quse in sacra scriptura leguntur, sed etiam ea, quae ex his nulla alia contradicente ratione rationabili necessitate sequuntur.