SigPhi · Augustine

Confessiones (Latin)

Page 14 of 27

circuitum, diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horæ duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circumiret. Nemo ergo mihi dicat coelestium corporum motus esse tempora: quia et cujusdam voto cum sol stetisset; [Sidenote: Jos. 10, 13.]ut victoriosum* prælium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. Video igitur tempus quamdam esse distentionem. Sed video, an videre mihi videor? Tu demonstrabis, Lux, Veritas.

[Sidenote: XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.]

31. Jubes ut approbem si quis dicat tempus esse motum corporis? Non jubes.

Nam corpus nullum, nisi in tempore, moveri audio: tu dicis. Ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. Cum enim movetur corpus, tempore metior quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit donec desinat. Et si non vidi ex quo coepit, et perseverat moveri, ut non videam cum desinit; non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio donec desinam. Quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit; quia et quantum cum* dicimus, collatione dicimus; velut, 'Tantum hoc, quantum illud;' aut, 'Duplum hoc ad illud' et si quid aliud isto modo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus quod movetur, vel partes ejus, si tanquam in torno movetur, possumus dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? Nam si et* varie corpus aliquando movetur, aliquando stat; non solum motum ejus, sed etiam statum tempore metimur; et dicimus, 'Tantum stetit, quantum motum est;' aut, 'Duplo vel triplo stetit, ad id quod motum est;' et si quid aliud nostra dimensio sive comprehenderit sive existimaverit, ut dici solet, plus minus. Non est ergo tempus corporis motus.

[Sidenote: XXV. Rursus Deum interpellat.]

32. Et confiteor tibi, Domine, adhuc ignorare me quid sit tempus; et rursus confiteor tibi, Domine, scire me in tempore {221} ista dicere, et diu me jam loqui de tempore, atque id* ipsum diu non esse diu nisi mora temporis.

Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? An forte nescio quemadmodum dicam quod scio? Hei mihi qui nescio saltem quid nesciam! Ecce, Deus meus, coram te, quia non mentior; sicut loquor, ita est cor meum. Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, [Sidenote: Ps. 17, [Sidenote: XXVI. Quomodo tempus metimur.]

33. Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora?

Itane, Deus meus, metior, et quid metiar nescio? Metior motum corporis tempore; item* ipsum tempus non metior? An vero corporis motum metirer quamdiu sit, et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer? Ipsum ergo tempus unde metior? An tempore breviore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium transtri? Sic enim videmur spatio brevis syllabæ metiri spatium longæ syllabæ, atque id duplum dicere. Ita metimur spatia carminum spatiis versuum, et spatia versuum spatiis pedum, et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis brevium: non in paginis (nam eo modo loca metimur, non tempora), sed cum voces pronuntiando transeunt, et dicimus, 'Longum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad brevem.' Sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis; quandoquidem fieri potest, ut ampliori spatio temporis personet versus brevior si productius pronuntietur, quam longior si correptius. Ita carmen, ita pes, ita syllaba.

Inde mihi visum est, nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cujus rei, nescio; et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, Deus meus, et dico aut indefinite, 'Longius est hoc tempus quam illud;' aut etiam definite, 'Duplum est hoc ad illud*?' Tempus metior, scio: sed non metior futurum, quia nondum est; non metior præsens, quia nullo spatio tenditur; non metior præteritum, quia jam non est. Quid ergo metior? An prætereuntia tempora, non præterita? sic enim dixeram.

[Sidenote: XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.]

34. Insiste, anime meus, et attende fortiter: Deus adjutor noster; [Sidenote: Ps. 99, 3.]_ipse fecit nos, et non ipsi nos_. Attende ubi albescit veritas. Ecce puta*, vox corporis incipit sonare, et sonat, et adhuc sonat, et ecce desinit; jamque silentium est, et vox {222} illa præterita est, et non est jam vox. Futura erat antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia jam non est.

Tunc ergo poterat cum sonabat, quia tunc erat quæ metiri posset. Sed et tunc non stabat; ibat enim et præteribat. An ideo magis poterat? Præteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri posset, quoniam præsens nullum habet spatium. Si ergo tunc poterat, ecce puta, altera coepit sonare, et adhuc sonat, continuato tenore* sine ulla distinctione: metiamur eam dum sonat; cum enim sonare cessaverit, jam præterita erit, et non erit quæ possit metiri; metiamur plane, et dicamus quanta sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo sonare coepit, usque ad finem quo desinit. Ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter vox quae nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut æqualis alicui, aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem finita fuerit, jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit? Et metimur tamen tempora; nec ea quæ nondum sunt, nec ea quæ jam non sunt, nec ea quæ nulla mora extenduntur, nec ea quæ terminos non habent: nec futura ergo nec præterita, nec præsentia, nec prætereuntia tempora metimur; et metimur tamen tempora.

35. "Deus creator omnium;" versus iste octo syllabarum, brevibus et longis alternat syllabis. Quatuor itaque breves; prima, tertia, quinta, septima, simplæ sunt ad quatuor longas; secundam, quartam, sextam, octavam. Hæ singulæ ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio*, renuntio, et ita est quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus manifestus est, brevi syllaba longam metior, eamque sentio habere bis tantum. Sed cum altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo brevem, et quomodo eam longæ metiens applicabo, ut inveniam quod bis tantum habeat; quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit? Ipsamque longam num præsentem metior, quando nisi finitam non metior? Ejus autem finitio, præteritio est. Quid ergo est quod metiar? Ubi est, qua* metior, brevis? ubi est longa quam metior? Ambæ sonuerunt, avolaverunt, præterierunt, jam non sunt; et ego metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam {223} simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia præterierunt et finitæ sunt. Non ergo ipsas quæ jam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.

36. In te, anime meus, tempora metior; noli mihi obstrepere: quod est, Noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior; affectionem quam res prætereuntes in te faciunt, et cum illæ præterierint manet, ipsam metior præsentem, non eas* quæ præterierunt ut fieret: ipsam metior, cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. Quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit? Nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? Nam et voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina, et versus et quemque sermonem, motionumque dimensiones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si voluerit aliquis edere longiusculam vocem, et constituerit præmeditando quam longa futura sit; egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriæque commendans coepit edere illam vocem quæ sonat, donec ad propositum terminum perducatur: imo sonuit et sonabit; nam quod ejus jam peractum est, utique sonuit; quod autem restat, sonabit: atque ita peragitur, dum præsens intentio futurum in præteritum trajicit, diminutione futuri crescente præterito, donec consumptione* futuri sit totum præteritum.

[Sidenote: XXVIII. Animo metimur tempora.]

37. Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est? aut quomodo crescit præteritum quod jam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? Nam et exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat, per id quod attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur negat futura nondum esse? Sed tamen jam est in animo exspectatio futurorum.

Et quis negat præterita jam non esse? Sed tamen adhuc est in animo memoria præteritorum. Et quis negat præsens tempus carere spatio, quia in puncto præterit? Sed tamen perdurat attentio per quam pergat* abesse quod aderit.

Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; {224} neque longum præteritum tempus quod non est, sed longum præteritum longa memoria præteriti est.

38. Dicturus sum canticum quod novi: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illo* in præteritum decerpsero, tenditur in memoria mea: atque distenditur vita hujus actionis mea; in memoriam, propter quod dixi; et in exspectationem, propter quod dicturus sum: præsens tamen adest attentio mea, per quam trajiciatur quod erat futurum ut fiat præteritum. Quod quanto magis agitur et agitur, tanto breviata exspectatione prolongatur memoria; donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis ejus fit, atque in singulis syllabis ejus; hoc in actione longiore, cujus forte particula est illud canticum; hoc in tota vita hominis, cujus partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto sæculo filiorum hominum, cujus partes sunt omnes vitæ hominum.

[Sidenote: XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.]

39. Sed quoniam [Sidenote: Ps. 62, 4.]_melior est misericordia tua super vitas_, ecce distentio est vita mea, et _me suscepit dextera tua_ in Domino meo mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, _ut_ per eum _apprehendam in quo et apprehensus sum_, et a veteribus diebus colligar sequens unum[306] _præterita oblitus_; non in ea quæ futura et transitura sunt, sed _in ea quæ ante sunt_, non distentus, sed _extentus_*, non secundum distentionem, sed secundum intentionem [Sidenote: Phil. 3, 13. 14.]_sequor ad palmam supernæ vocationis_; ubi [Sidenote: Ps.

25, 7.]_audiam vocem laudis_ tuæ, et [Sidenote: Ps. 26, 4.]_contempler delectationem_ tuam, nec venientem, nec prætereuntem. Nunc vero anni mei in gemitibus. Et tu solatium meum, Domine, pater meus æternus es: at ego in tempora dissilui*, quorum ordinem nescio; et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meæ, intima viscera animæ meæ, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.

[Sidenote: XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.]

40. Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua; nec patiar quæstiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt, "Quid faciebat Deus antequam _faceret coelum et terram_? Aut quid ei venit in mentem ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit?" Da illis, Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non {225} dicitur, "Nunquam," ubi non est tempus. Quod* ergo dicitur, "nunquam fecisse," quid aliud dicitur nisi "nullo tempore fecisse?" Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura[307], et desinant istam _vanitatem loqui_.

_Extendantur_ etiam _in ea quæ ante sunt_, et intelligant te ante omnia tempora æternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coæterna, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

[Sidenote: XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.]

41. Domine Deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui, et quam longe inde me projecerunt consequentia delictorum meorum? Sana oculos meos, et* congaudeam luci tuæ. Certe si est tam grandi scientia et præscientia pollens animus, cui cuncta præterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum; nimium mirabilis est animus iste, atque ad horrorem stupendus: quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et quidquid reliquum sæculorum est; quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum ejus abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. Sed absit ut tu conditor universitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noveris omnia futura et præterita. Longe tu, longe mirabilius, longeque secretius. Neque enim sicut nota cantantis notumve canticum audientis, exspectatione vocum futurarum et memoria præteritarum variatur affectus, sensusque distenditur; ita tibi aliquid accidit incommutabiliter æterno, hoc est, vere æterno creatori mentium[308]. Sicut ergo nosti in principio coelum et terram sine varietate notitiæ tuæ, ita _fecisti in principio coelum et terram_ sine distentione* actionis tuæ. Qui intelligit, confiteatur tibi; et qui non intelligit, confiteatur tibi. O quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! [Sidenote: Ps. 145, 8.]_Tu_ enim _erigis elisos_, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur, _In principio fecit Deus coelum et terram_; in quo _coeli_ nomine significari docet creaturam illam spiritualem vel intellectualem, quæ faciem Dei semper contemplatur; _terræ_ autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatæ. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturæ divinæ profunditate sensum multiplicem erui posse et debere, quinimo, quidquid omnino veri in ejus verbis inveniri potest, id in iis revera contineri, confitetur.

[Sidenote: I. Difficilis inquisitio veri.]

1. Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitæ meæ, pulsatum verbis sanctæ Scripturæ tuæ: et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanæ intelligentiæ; quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum; quis corrumpet illud? [Sidenote: Rom. 8, 31.]_Si Deus pro nobis, quis contra nos? [Sidenote: Mat. 7, 7. 8.]Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quærens invenit, et pulsanti aperietur._ Promissa tua sunt; et quis falli timeat, cum promittit Veritas?

[Sidenote: II. De duplici coelo et terra.]

2. Confitetur altitudini tuæ humilitas linguæ meæ, quoniam _tu fecisti coelum et terram_; hoc coelum quod video, terramque quam calco, unde est hæc terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est coelum coeli, Domine, de quo audivimus in voce Psalmi: [Sidenote: Ps. 113, 16.]_Coelum coeli Domino; terram autem dedit filiis hominum?_ Ubi est coelum quod non cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus? Hoc enim totum corporeum, non ubique totum ita accepit* speciem pulchram in novissimis, cujus* fundus est terra nostra; sed ad illud coelum coeli, etiam terræ nostræ coelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est, ad illud nescio quale coelum quod Domino est, non filiis hominum.

[Sidenote: III. Quid tenebræ super faciem abyssi.]

3. Et nimirum hæc _terra erat invisibilis et incomposita_, et nescio quæ profunditas abyssi super quam non erat lux; quia nulla species erat illi; unde jussisti ut scriberetur, quod {227} [Sidenote: Gen. 1, 2.]_tenebræ erant super abyssum_; quid aliud quam lucis absentia? Ubi enim lux esset, si esset, nisi superesset eminendo et illustrando? Ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucem? Super itaque erant tenebræ, quia super lux aberat; sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, Domine, docuisti hanc* animam quæ tibi confitetur? Nonne tu, Domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid; non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen omnino nihil: erat quædam informitas sine ulla specie.

[Sidenote: IV. Quid terra invisibilis et incomposita.]

4. Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodæ, quam terra et abyssus? Minus enim speciosa sunt, pro suo gradu infimo, quam cætera superiora perlucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiæ, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur _terra invisibilis et incomposita_?

[Sidenote: V. Cur sic apellata videtur materia informis.]

5. Ut cum in ea* quærit cogitatio quid sensus attingat, et dicit sibi, "Non est intelligibilis forma sicut vita, sicut justitia, quia materies est corporum; neque sensibilis, quoniam quod* videatur et quod sentiatur in invisibili et incomposita non est:" dum sibi hæc dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo.

[Sidenote: VI. Quid olim cum Manichæis senserit de materia informi, quid modo.]

6. Ego vero, Domine, si totum confitear* tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cujus antea nomen audiens et non intelligens, narrantibus mihi eis[309] qui non intelligerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam; et ideo non eam cogitabam: foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas tamen; et informe appellabam, non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus, et conturbaretur infirmitas hominis. Verum autem* illud quod cogitabam, non privatione omnis formæ, sed comparatione formosiorum erat informe: et suadebat vera ratio, ut omnis formæ qualescumque reliquias omnino {228} detraherem, si vellem prorsus informe cogitare; et non poteram. Citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formatum et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil*. Et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum, et eas pro arbitrio mutantem atque variantem; et intendi in ipsa corpora, eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant, et incipiunt esse quod non erant; eumdemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quæstione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his quæ dictare non sufficit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res mutabiles. Et hæc quid est? Numquid animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? Si dici posset, "Nihil aliquid," et, "Est non est*," hoc eam dicerem; et tamen jam utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas.

[Sidenote: VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos; et terram, id est informem materiam.]

7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia inquantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud* et alias aliter, sed idipsum[310] et idipsum et idipsum, [Sidenote: Isa. 6, 3.]_Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens_; in Principio quod est de[311] te, in Sapientia tua quæ nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim coelum et terram; non de te; nam esset æquale Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut æquale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud præter te non erat unde faceres ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas: et ideo de nihilo* fecisti coelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum coelum et parvam terram. Tu eras, et aliud nihil unde fecisti coelum et terram, duo quædam; unum prope te, alterum prope nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil esset.

{229} [Sidenote: VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.]

8. Sed illud coelum coeli tibi, Domine; [Sidenote: Ps. 113, 15.]_terra autem quam dedisti filiis hominum_ cernendam atque tangendam, non erat talis* qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux; aut*, [Sidenote: Gen.

1, 2.]_Tenebræ erant super abyssum_, id est, magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suæ lucem utcumque sensibilem piscibus, et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; jam tamen erat quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde faceres magna quæ miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc coelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 6. 7.]_Fiat; et sic est factum._ Quod firmamentum vocasti coelum; sed coelum terræ hujus et maris quæ fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiæ quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et coelum ante omnem diem, sed coelum coeli hujus; quia _in principio feceras coelum et terram_. Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia _invisibilis erat et incomposita, et tenebræ super abyssum_*: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres hæc omnia quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies prædicta est terra invisibilis.

[Sidenote: IX. Cur absque dierum mentione scriptum est, Deum fecisse in principio coelum et terram.]

9. Ideoque Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse _in principio coelum et terram_, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis; quanquam nequaquam tibi Trinitati coæterna, particeps tamen æternitatis tuæ, valde mutabilitatem suam præ dulcedine felicissimæ contemplationis tuæ cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhærendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, _terra* invisibilis et incomposita_, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quidquam, nec præterit: et ubi hoc non fit; non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium. {230} [Sidenote: X. A Deo cupit edoceri.]

10. O lumen Veritas, lumen cordis mei, non tenebræ meæ loquantur mihi.

Defluxi ad ista et obscuratus sum; sed hinc etiam, hinc adamavi te. Erravi et recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum[312]*. Et nunc ecce redeo æstuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat; hunc bibam, et tunc vivam. Non ego vita mea sim, male vixi ex me, mors mihi fui; et in te revivisco*. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi Libris tuis, et verba eorum arcana valde.

[Sidenote: XI. Quid a Deo didicerit.]

11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem* interiorem, quia tu æternus es, [Sidenote: 1 Tim. 6, 16.]_solus habeas immortalitatem_[313]; quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua; quia non est immortalis voluntas, quæ alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quæ non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti; et hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est[314]; et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo[315].

Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coæterna est, cujus voluptas* tu solus es, teque perseverantissima castitate[316] hauriens, mutabilitatem suam nusquam et nunquam exserit[317], et te sibi semper præsente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod {231} exspectet, nec in præteritum trajiciens[318] quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhærendo beatitudini tuæ; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum existimem _Coelum coeli Domino_, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum[319], civium civitatis tuæ in coelestibus super ista coelestia.

13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio* longinqua facta est, si jam [Sidenote: Ps. 41, 3. 4. 11.]_sitit tibi_; si jam _factæ sunt ei lacrymæ suæ panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus_? si jam [Sidenote: Ps. 26, 4.]_petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitæ suæ_: (Et quæ vita ejus nisi tu? et qui dies tui nisi æternitas tua, sicut [Sidenote: Ps. 101, 28.]_anni tui_ qui _non deficiunt_, quia _idem ipse es_?) hinc ergo intelligat anima quæ potest, quam longe super omnia tempora sis æternus; quando tua domus quæ peregrinata non est, quamvis non sit tibi coæterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohærendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.

[Sidenote: XII. Creatura duplex carens tempore.]

15. Quibus consideratis quantum donas, Deus meus, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque pulsanti aperis; duo reperio quæ fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coæternum sit. Unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile tamen non mutatum, tua æternitate atque incommutabilitate perfruatur: alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam formam vel motionis vel stationis {232} mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem, _in principio coelum et terram_, hæc duo quæ dicebam. _Terra autem invisibilis erat et incomposita, et tenebræ super abyssum._ Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt, unde fieret alterum coelum, et terra visibilis atque composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione hujus mundi non sine diebus factum commemoratur; quia talia sunt ut in eis agantur vicissitudines temporum, propter ordinatas commutationes motionum atque formarum[320].

[Sidenote: XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.]

16. Hoc interim sentio Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam, [Sidenote: Gen. 1, 1.]_In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum_, neque commemorantem quoto* die feceris hæc. Sic interim sentio, propter illud coelum coeli, coelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, speculum_; sed ex toto, in manifestatione*, _facie ad faciem_: non modo hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum: et propter _invisibilem atque incompositam terram_ sine ulla vicissitudine temporum, quæ solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo hæc primitus formatum et penitus informe; illud, coelum, sed _coelum coeli_; hoc vero, terram, sed _terram invisibilem et incompositam_: propter duo hæc interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, _In principio fecit Deus coelum et terram_. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum coelum; insinuat de quo coelo prius sine diebus sermo locutus sit.

[Sidenote: XIV. Scripturæ profunditas.]

17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas!

Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. [Sidenote: de* _gladio bis acuto_, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "Non," inquiunt, "hoc voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus." Quibus ego, te arbitro, Deus, omnium nostrum*, ita respondeo.

[Sidenote: XV. Quæ de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblucutores negare.]

18. "Num dicetis falsa esse, quæ mihi Veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera æternitate Creatoris, quod nequaquam ejus substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et semper velle omnia quæ vult; non iterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod volebat prius: quia talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile æternum non est; Deus autem noster æternus est. Item quod mihi dicit* in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum præterierint: omnis porro intentio quæ ita variatur, mutabilis est; et omne mutabile æternum non est: Deus autem noster æternus est." Hæc colligo atque conjungo et invenio Deum meum, Deum æternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientiam ejus transitorium aliquid pati.

19. "Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista?" "Non," inquiunt. "Quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est?"

"Neque hoc negamus," inquiunt. "Quid igitur? an illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohærentem Deo vero et vere æterno, ut quamvis ei coæterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in ejus solius veracissima {234} contemplatione requiescat?" Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum præcipis, ostendis ei te et sufficis ei; et ideo non declinat a te, nec ad se[322]. Hæc est domus[323] Dei non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps æternitatis tuæ, quia sine labe in æternum*. [Sidenote: Ps. 148, 6.]_Statuisti enim eam in sæculum et in sæculum sæculi; præceptum posuisti et non præteribit_. Nec tamen tibi Deo coæterna, quoniam non sine initio; facta est enim.

20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, [Sidenote: Eccli. 1, 4.]_prior quippe omnium creata est sapientia_; nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo plane coæterna et æqualis et _per quam creata sunt omnia_, et in quo _Principio fecisti coelum et terram_; sed profecto sapientia quæ creata est, intellectualis natura scilicet, quæ contemplatione luminis lumen est: dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur[324], tantum inter sapientiam quæ creat et istam quæ creata est; sicut inter justitiam justificantem et justitiam quæ justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus, [Sidenote: 2 Cor. 5, 21.]_ut nos simus justitia Dei in ipso_. Ergo quia prior omnium creata est quædam sapientia quæ creata est, mens rationalis et intellectualis castæ civitatis tuæ, [Sidenote: Gal. 4, 26.]_matris nostræ quæ sursum est, et libera est_, et _æterna in coelis_; (quibus coelis, nisi qui [Sidenote: Ps. 148, 4.]_te laudant coeli coelorum_; quia hoc est et coelum coeli Domino?) etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quæ prior omnium creata est; ante illam tamen est ipsius Creatoris æternitas, a quo facta sumpsit exordium, (quamvis non temporis quoniam* nondum erat tempus,) ipsius tamen conditionis suæ.

21. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non idipsum[325]. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam {235} semper videre nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur; inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohærens, tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O [Sidenote: Ps. 25, 8.]_domus_ luminosa et speciosa, _dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriæ_ Domini mei fabricatoris et possessoris tui! Tibi suspiret* peregrinatio mea; et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. [Sidenote: Ps. 118, 176.]_Erravi sicut ovis perdita_; sed [Sidenote: Luc. 15, 5.]_in humeris pastoris mei_, structoris tui, spero me _reportari_ tibi.

22. Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Estne ista _domus_ Dei, non quidem Deo coæterna, sed tamen secundum modum suum