VII. Nam considerandum primum venit, quod sicuti in statu naturali (per Art. II. praeced. Cap.) ille homo maxime potens, maximeque sui juris est, qui ratione ducitur, sic etiam illa Civitas maxime erit potens, et maxime sui juris, quae ratione fundatur, et dirigitur. Nam Civitatis Jus potentia multitudinis, quae una veluti mente ducitur, determinatur. At haec (8) animorum unio concipi nulla ratione posset, nisi Civitas id ipsum maxime intendat, quod sana ratio omnibus hominibus utile esse docet.
VIII. Secundo venit etiam considerandum, quod subditi eatenus non sui, sed Civitatis juris sint, quatenus ejus potentiam, seu minas metuunt, vel quatenus statum civilem amant (per Art. 10. praeced. Cap.). Ex quo sequitur, quod ea omnia, ad quae agenda nemo praemiis, aut minis induci potest, ad jura Civitatis non pertineant. Ex. gr. judicandi facultate nemo cedere potest: quibus enim praemiis, aut minis induci potest homo, ut credat, totum non esse sua parte majus, aut quod Deus non existat, aut quod corpus, quod videt finitum, Ens infinitum esse credat, et absolute ut aliquid contra id, quod sentit, vel cogitat, credat? Sic etiam quibus praemiis, aut minis induci potest homo, ut amet, quem odit, vel ut odio habeat, quem amat? Atque huc etiam illa referenda sunt, a quibus humana natura ita abhorret, ut ipsa omni malo pejora habeat, ut quod homo testem contra se agat, ut se cruciet, ut parentes interficiat suos, ut mortem vitare non conetur, et similia, ad quae nemo praemiis, nec minis induci potest. Quod si tamen dicere velimus, Civitatem jus, sive potestatem habere talia imperandi, id nullo alio sensu poterimus concipere, nisi quo quis diceret, hominem jure posse insanire, et delirare: quid enim aliud nisi delirium jus illud esset, cui nemo adstrictus esse potest? Atque hic de iis expresse loquor, quae Juris Civitatis esse nequeunt, et a quibus natura humana plerumque abhorret. Nam quod stultus, aut vesanus nullis praemiis, neque minis induci possit ad exequenda mandata, et quod unus, aut alter ex eo, quod huic, aut illi Religioni addictus sit, imperii jura omni malo pejora judicat, jura tamen Civitatis irrita non sunt, quandoquidem iisdem plerique cives continentur, ac proinde, quia ii, qui nihil timent, neque sperant, eatenus sui juris sunt (per Art. 10. praeced. Cap.), sunt ergo (per Art. 14. praeced. Cap.) imperii hostes, quos jure cohibere licet.
IX. Tertio denique considerandum venit, ad Civitatis Jus ea minus pertinere, quae plurimi indignantur. Nam certum est, homines naturae ductu in unum conspirare, vel propter communem metum, vel desiderio damnum aliquod commune ulciscendi; et, quia Jus Civitatis communi multitudinis potentia definitur, certum est, potentiam Civitatis, et Jus eatenus minui, quatenus ipsa causas praebet, ut plures in unum conspirent. Habet certe Civitas quaedam sibi metuenda, et sicut unusquisque civis, sive homo in statu naturali, sic Civitas eo minus sui juris est, quo majorem timendi causam habet. Atque haec de Jure summarum potestatum in subditos; jam antequam de earundem in alios jure, agam, solvenda videtur quaestio, quae de Religione moveri solet.
X. Nam objici nobis potest, an Status civilis, et subditorum obedientia, qualem (9) in statu civili requiri ostendimus, non tollat Religionem, qua Deum colere tenemur. Sed si rem ipsam perpendamus, nihil reperiemus, quod possit scrupulum injicere. Mens enim, quatenus ratione utitur, non summarum potestatum, sed sui juris est (per Art. 11. Cap. praeced.). Atque adeo vera Dei cognitio, et amor nullius imperio subjici potest, ut nec erga proximum charitas (per Art. 8. hujus Cap.); et si praeterea consideremus summum charitatis exercitium esse illud, quod ad pacem tuendam, et concordiam conciliandam fit, non dubitabimus, illum revera suo officio functum esse, qui unicuique tantum auxilii fert, quantum jura Civitatis, hoc est, concordia, et tranquillitas concedunt. Ad externos cultus quod attinet, certum est, illos ad veram Dei cognitionem, et amorem, qui ex ea necessario sequitur, nihil prorsus juvare, nec nocere posse; atque adeo non tanti faciendi sunt, ut propter ipsos pax, et tranquillitas publica perturbari mereatur (10). Caeterum certum est, me Jure naturae, hoc est (per Art. 3. praec. Cap.), ex divino decreto, non esse religionis vindicem; nam nulla mihi est, ut olim Christi Discipulis potestas fuit, ejiciendi spiritus immundos et faciendi miracula, quae sane potestas adeo necessaria est ad propagandam Religionem in locis, ubi interdicta est, ut sine ipsa non tantum oleum, et opera, ut ajunt, perdatur, sed plurimae insuper creentur molestiae, cujus rei funestissima exempla omnia viderunt saecula. Unusquisque igitur, ubicunque sit, Deum potest vera Religione colere, sibique prospicere, quod viri privati officium est. Caeterum cura Religionis propagandae Deo, vel summis potestatibus, quibus solis incumbit Reipublicae habere curam, committenda est. Sed ad propositum revertor.
XI. Jure summarum potestatum in cives, et subditorum officio explicato, superest, ut earum Jus in reliqua consideremus, quod jam ex dictis facile cognoscitur. Nam, quandoquidem (per Art. 2. hujus Cap.) Jus summae potestatis nihil est praeter ipsum naturae Jus, sequitur duo imperia ad invicem sese habere, ut duo homines in statu naturali, excepto hoc, quod Civitas sibi cavere potest, ne ab alia opprimatur, quod homo in statu naturali non potest, nimirum qui quotidie somno, saepe morbo, aut animi aegritudine et tandem senectute gravatur, et praeter haec aliis incommodis est obnoxius, a quibus Civitas securam se reddere potest.
XII. Civitas igitur eatenus sui juris est, quatenus sibi consulere, et cavere potest, ne ab alia opprimatur (per Art. 9. et 15. praec. Cap.), et (per Art. 10. et 15.praec. Cap.) eatenus alterius juris, quatenus alterius Civitatis potentiam timet, vel quatenus ab ea impeditur, quo minus id, quod vult, exequatur, vel denique quatenus ipsius auxilio ad sui conservationem, vel incrementum indiget; nam dubitare nequaquam possumus, quin, si duae Civitates invicem mutuum auxilium praestare volunt, ambae simul plus possint, et consequenter plus juris simul habeant, quam alterutra sola. Vid.Art. 13. Cap. praec.
XIII. Haec autem clarius intelligi possunt, si consideremus, quod duae Civitates natura hostes sunt: homines enim (per Art. 14. praec. Cap.) in statu naturali hostes sunt; qui igitur Jus naturae extra Civitatem retinent, hostes manent. Si itaque altera Civitas alteri bellum inferre, et extrema adhibere media velit, quo eam sui juris faciat, id ei jure tentare licet, quandoquidem, ut bellum geratur, ei sufficit ejus rei habere voluntatem. At de pace nihil statuere potest, nisi connivente alterius Civitatis voluntate. Ex quo sequitur Jura belli uniuscujusque Civitatis esse; pacis autem non unius, sed duarum ad minimum Civitatum esse Jura, quae propterea confoederatae dicuntur.
XIV. Hoc foedus tamdiu fixum manet, quamdiu causa foederis pangendi, nempe metus damni, seu lucri spes in medio est; hac autem, aut illo Civitatum alterutri adempto, manet ipsa sui juris (per Art. 10. praec. Cap.), et vinculum, quo Civitates invicem adstrictae erant, sponte solvitur, ac proinde unicuique Civitati jus integrum est solvendi foedus, quandocunque vult, nec dici potest, quod dolo, vel perfidia agat, propterea quod fidem solvit, simulatque metus, vel spei causa sublata est, quia haec conditio unicuique contrahentium aequalis fuit, ut scilicet quae prima extra metum esse posset, sui juris esset, eoque ex sui animi sententia uteretur, et praeterea quia nemo in futurum contrahit, nisi positis praecedentibus circumstantiis: his autem mutatis totius status etiam mutatur ratio, et hac de causa unaquaeque confoederatarum Civitatum jus retinet sibi consulendi, et unaquaeque propterea, quantum potest, conatur extra metum, et consequenter sui juris esse, et impedire, quo minus altera potentior evadat. Si quae ergo Civitas, se deceptam esse, queritur, ea sane non confoederatae Civitatis fidem, sed suam tantummodo stultitiam damnare potest, quod scilicet salutem suam alteri, qui sui juris, et cui sui imperii salus summa lex est, crediderit.
XV. Civitatibus, quae una pacem contraxerunt, jus competit dirimendi quaestiones, quae moveri possunt de pacis conditionibus, seu legibus, quibus sibi invicem fidem adstrinxerunt, quandoquidem pacis jura non unius Civitatis, sed contrahentium simul sunt (per Art. 13. hujus Cap.); quod si de iis convenire inter ipsas non potest., eo ipso ad belli statum redeunt.
XVI. Quo plures Civitates simul pacem contrahunt, eo unaquaeque reliquis minus timenda, sive unicuique minor est potestas bellum inferendi, sed eo magis pacis tenetur conditiones servare, hoc est (per Art. 13. hujus Cap.), eo minus sui juris est, sed eo magis communi foederatorum voluntati sese accommodare tenetur.
XVII. Caeterum fides, quam sana ratio, et Religio servandam docet, hic minime tollitur: nam nec ratio, nec Scriptura omnem datam fidem servare docet. Cui enim pollicitus sum, argentum ex. gr., quod mihi secreto servandum dedit, custodire, fidem praestare non teneor, simulac noverim, aut scire crediderim, furtum esse, quod mihi servandum dedit sed rectius agam, si dem operam, ut suis restituatur. Sic etiam, si summa potestas aliquid alteri se facturam promisit, quod postea tempus, seu ratio docuit, aut docere videbatur communi subditorum saluti obesse, fidem sane solvere tenetur. Cum itaque Scriptura non nisi in genere doceat fidem servare, et casus singulares, qui excipiendi sunt, uniuscujusque judicio relinquat, nihil ergo docet, quod iis, quae modo ostendimus, repugnat.
XVIII. Sed ne toties opus sit sermonis filum interrumpere, et similes posthac objectiones solvere, monere volo, me haec omnia ex naturae humanae quomodocunque consideratae necessitate demonstrasse, nempe ex universali omnium hominum conatu sese conservandi, qui conatus omnibus hominibus inest, sive ignari, sivi sapientes sint, ac proinde quomodocunque homines, sive affectu, sive ratione duci considerentur, res eadem erit, quia demonstratio, ut diximus, universalis est.
CAPUT IV.
I. Jus summarum potestatum, quod earum potentia determinatur, in praec. Cap. ostendimus, idque in hoc potissimum consistere vidimus, nempe quod imperii veluti mens sit, qua omnes duci debent; adeoque solas jus habere decernendi, quid bonum quid malum, quid aequum, quid iniquum, hoc est, quid singulis vel omnibus simul agendum, vel omittendum sit, ac proinde vidimus iis solis jus competere leges condendi, easque, quando de iis quaestio est, in quocunque singulari casu interpretandi, et decernendi, an datus casus contra, vel secundum jus factus sit (vide Art. 3, 4, 5. praec. Cap.), deinde bellum inferendi, vel pacis conditiones statuendi, et offerendi, vel oblatas acceptandi. Vide Art. 12. et 13. praec. Cap.
II. Cum haec omnia, ac etiam media, quae ad eadem exequenda requiruntur, omnia negotia sint, quae ad integrum imperii corpus, hoc est, quae ad Rempublicam spectant, hinc sequitur, Rempublicam ab ejus solummodo directione pendere, qui summum habet imperium ac proinde sequitur solius summae potestatis Jus esse de factis uniuscujusque judicandi, de factis cujuscunque rationem exigendi, delinquentes poena mulctandi, et quaestiones inter cives de jure dirimendi, vel legum latarum peritos statuendi, qui haec ejus loco administrent. Deinde omnia ad bellum, et pacem media adhibendi, et ordinandi, nempe urbes condendi, et muniendi, milites conducendi (11), officia militaria distribuendi, et, quid factum velit, imperandi, et pacis causa legatos mittendi, et audiendi, et denique sumptus ad haec omnia exigendi.
III. Quoniam itaque solius summae potestatis Jus sit negotia publica tractandi, vel ministros ad eadem eligendi, sequitur, subditum imperium affectare, qui suo solo arbitrio, supremo Concilio inscio, negotium aliquod publicum aggressus est, tametsi id, quod intenderat agere, Civitati optimum fore crediderit.
IV. Sed quaeri solet, an summa potestas legibus adstricta sit, et consequenter an peccare possit? Verum quoniam legis, et peccati nomina non tantum Civitatis Jura, sed etiam omnium rerum naturalium, et apprime rationis communes regulas respicere solent, non possumus absolute dicere, Civitatem nullis adstrictam esse legibus, seu peccare non posse. Nam si Civitas nullis legibus, seu regulis, sine quibus Civitas non esset Civitas, adstricta esset, tum Civitas non ut res naturalis, sed ut chimaera esset contemplanda. Peccat ergo Civitas, quando ea agit, vel fieri patitur, quae causa esse possunt ipsius ruinae, atque tum eandem eo sensu peccare dicimus, quo Philosophi, vel Medici naturam peccare dicunt, et hoc sensu dicere possumus, Civitatem peccare, quando contra rationis dictamen aliquid agit. Est enim Civitas tum maxime sui juris, quando ex dictamine rationis agit (per Art. 7. praeced. Cap.); quatenus igitur contra rationem agit, eatenus sibi deficit, seu peccat. Atque haec clarius intelligi poterunt, si consideremus, quod, cum dicimus unumquemque posse de re, quae sui juris est, statuere, quicquid velit, haec potestas non sola agentis potentia, sed etiam ipsius patientis aptitudine definiri debet. Si enim ex. gr. dico, me jure posse de hac mensa, quicquid velim, facere, non hercle intelligo, quod jus habeam efficiendi, ut haec mensa herbam comedat sic etiam, tametsi dicimus homines non sui, sed Civitati juris esse, non intelligimus, quod homines naturam humanam amittant, et aliam induant; atque adeo quod Civitas jus habeat efficiendi, ut homines volent, vel quod aeque impossibile est, ut homines cum honore adspiciant ea, quae risum movent, vel nauseam; sed quod quaedam circumstantiae occurrant, quibus positis ponitur subditorum erga Civitatem reverentia, et metus, et quibus sublatis metus, et reverentia, et cum his Civitas una tollitur. Civitas itaque, ut sui juris sit, metus, et reverentiae causas servare tenetur, alias Civitas esse desinit. Nam iis, vel ei, qui imperium tenet, aeque impossibile est, ebrium, aut nudum cum scortis per plateas currere, histrionem agere, leges ab ipso latas aperte violare, seu contemnere, et cum his majestatem servare, ac impossibile est, simul esse, et non esse; subditos deinde trucidare, spoliare, virgines rapere, et similia, metum in indignationem, et consequenter statum civilem in statum hostilitatis vertunt.
V. Videmus itaque, quo sensu dicere possumus, Civitatem legibus teneri, et peccare posse. Verum si per legem intelligamus Jus civile, quod ipso Jure civili vindicari potest, et peccatum id, quod Jure civili fieri prohibetur, hoc est, si haec nomina genuino sensu sumantur, nulla ratione dicere possumus, Civitatem legibus adstrictam esse, aut posse peccare. Nam regulae, et causae metus, et reverentiae, quas Civitas sui causa servare tenetur, non ad Jura civilia, sed ad Jus naturale spectant, quandoquidem (per Art. praeced.) non Jure civili, sed Jure belli vindicari possunt, et Civitas nulla alia ratione iisdem tenetur, quam homo in statu naturali, ut sui juris esse possit, sive ne sibi hostis sit, cavere tenetur, ne se ipsum interficiat, quae sane cautio non obsequium, sed humanae naturae libertas est: at Jura civilia pendent a solo Civitatis decreto, atque (12) haec nemini, nisi sibi, ut scilicet libera maneat, morem gerere tenetur, nec aliud bonum, aut malum habere, nisi quod ipsa sibi bonum, aut malum esse decernit ac proinde non tantum jus habet sese vindicandi, leges condendi, et interpretandi, sed etiam easdem abrogandi, et reo cuicunque (13) ex plenitudine potentiae condonandi.
VI. Contractus, seu leges, quibus multitudo jus suum in unum Concilium, vel hominem transferunt, non dubium est, quin violari debeant, quando communis salutis interest easdem violare. At judicium de hac re, an scilicet communis salutis intersit, easdem violare, an secus, nemo privatus; sed is tantum, qui imperium tenet, jure ferre potest (per Art. 3. hujus Cap.); ergo Jure civili is solus, qui imperium tenet, earum legum interpres manet. Ad quod accedit, quod nullus privatus easdem jure vindicare possit, atque adeo eum, qui imperium tenet, revera non obligant. Quod si tamen ejus naturae sint, ut violari nequeant, nisi simul Civitatis robur debilitetur, hoc est, nisi simul plerorumque civium communis metus in indignationem vertatur, eo ipso Civitas dissolvitur, et contractus cessat, qui propterea non Jure civili, sed Jure belli vindicatur. Atque adeo is, qui imperium tenet, nulla etiam alia de causa hujus contractus conditiones servare tenetur, quam homo in statu naturali, ne sibi hostis sit, tenetur cavere, ne se ipsum interficiat, ut in praeced. Art. diximus.
CAPUT V.
CAPUT V.
I. In Art. II. Cap. 2. ostendimus hominem tum maxime sui juris esse, quando maxime ratione ducitur, et consequenter (vid. Art. 7. Cap. 3.) Civitatem illam maxime potentem, maximeque sui juris esse, quae ratione fundatur, et dirigitur. Cum autem optima vivendi ratio ad sese, quantum fieri potest, conservandum ea sit, quae ex praescripto rationis instituitur; sequitur ergo id omne optimum esse, quod homo, vel Civitas agit, quatenus maxime sui juris est. Nam non id omne, quod jure fieri dicimus, optime fieri affirmamus: aliud namque est agrum jure colere, aliud agrum optime colere; aliud, inquam, est sese jure defendere, conservare, judicium ferre, etc. aliud sese optime defendere, conservare, atque optimum judicium ferre; et consequenter aliud est jure imperare, et Reipublicae curam habere, aliud optime imperare, et Rempublicam optime gubernare. Postquam itaque de jure cujuscunque Civitatis in genere egimus, tempus est, ut de optimo cujuscunque imperii statu agamus.
II. Qualis autem cujuscunque imperii optimus (14) sit status, facile ex fine status civilis cognoscitur: qui scilicet nullus alius est, quam pax, vitaeque securitas. Ac proinde illud imperium optimum est, ubi homines concorditer vitam transigunt, et cujus jura inviolata servantur. Nam certum est, quod seditiones, bella, legumque contemptio, sive violatio non tam subditorum malitiae, quam pravo imperii statui imputanda sunt. Homines enim civiles non nascuntur, sed fiunt. Hominum praeterea naturales affectus ubique iidem sunt; si itaque in una Civitate malitia magis regnat, pluraque peccata committuntur, quam in alia, certum est, id ex eo oriri, quod talis Civitas non satis concordiae providerit, nec jura satis prudenter instituerit, et consequenter neque Jus Civitatis absolutum obtinuerit. Status enim civilis, qui seditionum causas non abstulit, et ubi bellum continuo timendum, et ubi denique leges frequenter violantur, non multum ab ipso naturali statu differt, ubi unusquisque ex suo ingenio magno vitae periculo vivit.
III. At sicut subditorum vitia, nimiaque licentia, et contumacia Civitati imputanda sunt, ita contra eorum virtus, et constans legum observantia maxime Civitatis virtuti, et juri absoluto tribuenda est, ut patet ex Art. 15. Cap. 2. Unde Hannibali merito eximiae virtuti ducitur, quod in ipsius exercitu nulla unquam seditio orta fuerit.
IV. Civitas, cujus subditi, metu territi, arma non capiunt, potius dicenda est, quod sine bello sit, quam quod pacem habeat. Pax enim non belli privatio, sed virtus est, quae ex animi fortitudine oritur: est namque obsequium (per Art. 19. Cap. 2.) constans voluntas id exequendi, quod ex communi Civitatis decreto fieri debet. Illa praeterea Civitas, cujus pax a subditorum inertia pendet, qui scilicet veluti pecora ducuntur, ut tantum servire discant, rectius solitudo, quam Civitas dici potest.
V. Cum ergo dicimus, illud imperium optimum esse, ubi homines concorditer vitam transigunt, vitam humanam intelligo, quae non sola sanguinis circulatione, et aliis, quae omnibus animalibus sunt communia, sed quae maxime ratione, vera Mentis virtute, et vita definitur.
VI. Sed notandum, imperium, quod in hunc finem institui dixi, a me intelligi id, quod multitudo libera instituit, non autem id, quod in multitudinem jure belli acquiritur. Libera enim multitudo majori spe, quam metu, subacta autem majori metu, quam spe ducitur: quippe illa vitam colere, haec autem mortem tantummodo vitare studet; illa inquam, sibi vivere studet, haec victoris esse cogitur, unde hanc servire, illam liberam esse dicimus. Finis itaque imperii, quod aliquis Jure belli adipiscitur, est dominari, et servos potius, quam subditos habere. Et quamvis inter imperium, quod a libera multitudine creatur, et illud, quod jure belli acquiritur, si ad utriusque jus in genere attendamus, nulla essentialis detur differentia, finem tamen, ut jam ostendimus, et praeterea media, quibus unumquodque conservari debeat, admodum diversa habent.
VII. Quibus autem mediis Princeps, qui sola dominandi libidine fertur, uti debet, ut imperium stabilire, et conservare possit, acutissimus Machiavellus prolixe ostendit; quem autem in finem, non satis constare videtur. Si quem tamen bonum habuit, ut de viro sapiente credendum est, fuisse videtur, ut ostenderet, quam imprudenter multi Tyrannum e medio tollere conantur, cum tamen causae, cur princeps sit Tyrannus, tolli nequeant, sed contra eo magis ponantur, quo principi major timendi causa praebetur: quod fit, quando multitudo exempla in principem edidit, et parricidio, quasi re bene gesta, gloriatur. Praeterea ostendere forsan voluit, quantum libera multitudo cavere debet, ne salutem suam uni absolute credat, qui, nisi vanus sit, et omnibus se posse placere existimet, quotidie insidias timere debet; atque adeo sibi potius cavere, et multitudini contra insidiari magis, quam consulere cogitur; et ad hoc de prudentissimo isto viro credendum magis adducor, quia pro libertate fuisse constat, ad quam etiam tuendam saluberrima consilia dedit.
CAPUT VI.
CAPUT VI.
I. Quia homines, uti diximus, magis affectu, quam ratione ducuntur, sequitur multitudinem non ex rationis ductu, sed ex communi aliquo affectu naturaliter convenire, et una veluti mente duci velle, nempe (ut Art. 9. Cap. 3. diximus) vel ex communi spe, vel metu, vel desiderio commune aliquod damnum ulciscendi. Cum autem solitudinis metus omnibus hominibus insit, quia nemo in solitudine vires habet, ut sese defendere, et quae ad vitam necessaria sunt, comparare possit, sequitur statum civilem homines natura appetere, nec fieri posse, ut homines eundem unquam penitus dissolvant.
II. Ex discordiis igitur, et seditionibus, quae in Civitate saepe concitantur, nunquam fit, ut cives Civitatem dissolvant (ut in reliquis societatibus saepe evenit) sed ut ejusdem formam in aliam mutent, si nimirum contentiones sedari nequeunt servata Civitatis facie. Quare media, quae ad imperium conservandum requiri dixi, ea intelligo, quae ad imperii formam absque ulla ejus notabili mutatione conservandam necessaria sunt.
III. Quod si cum humana natura ita comparatum esset, ut homines id, quod maxime utile est, maxime cuperent, nulla esset opus arte ad concordiam, et fidem; sed quia longe aliter cum natura humana constitutum esse constat, imperium necessario ita instituendum est, ut omnes, tam qui regunt, quam qui reguntur, velint nolint, id tamen agant, quod communis salutis interest, hoc est, ut omnes sponte, vel vi, vel necessitate coacti sint ex rationis praescripto vivere; quod fit, si imperii res ita ordinentur, ut nihil, quod ad communem salutem spectat, ullius fidei absolute committatur. Nemo enim tam vigilans est, qui aliquando non dormitet, et nemo tam potenti, tamque integro animo fuit, qui aliquando, et praesertim quando maxime animi fortitudine opus est, non frangeretur, ac pateretur vinci. Et sane stultitia est ab alio id exigere, quod nemo a se ipso impetrare potest, nempe, ut alteri potius, quam sibi vigilet, ut avarus non sit, neque invidus, neque ambitiosus, etc., praesertim is, qui omnium affectuum incitamenta maxima quotidie habet.
IV. At experientia contra docere videtur, pacis, et concordiae interesse, ut omnis potestas ad unum conferatur. Nam nullum imperium tamdiu absque ulla notabili mutatione stetit, quam Turcarum, et contra nulla minus diuturna, quam popularia, seu Democratica fuerunt, nec ulla, ubi tot seditiones moverentur. Sed si servitium, barbaries et solitudo pax appellanda sit, nihil hominibus pace miserius. Plures sane, et acerbiores contentiones inter parentes, et liberos, quam inter dominos, et servos moveri solent, nec tamen Oeconomiae interest Jus paternum in dominium mutare, et liberos perinde, ac servos habere. Servitutis igitur, non pacis, interest, omnem potestatem ad unum transferre: nam pax, ut jam diximus, non in belli privatione, sed in animorum unione, sive concordia consistit.
V. Et sane, qui credunt posse fieri, ut unus solus summum Civitatis Jus obtineat, longe errant. Jus enim sola potentia determinatur, ut Capite 2. ostendimus: at unius hominis potentia longe impar est tantae moli sustinendae. Unde fit, ut, quem multitudo Regem elegit, is sibi Imperatores quaerat, seu Consiliarios, seu amicos, quibus suam, et omnium salutem committit, ita ut imperium, quod absolute Monarchicum esse creditur, sit revera in praxi Aristocraticum, non quidem manifestum; sed latens, et propterea pessimum. Ad quod accedit, quod Rex, puer, aeger, aut senectute gravatus, precario rex sit; sed ii revera summam potestatem habeant, qui summa imperii negotia administrant, vel qui Regi sunt proximi; ut jam taceam, quod Rex, libidini obnoxius, omnia saepe moderetur ex libidine unius, aut alterius pellicis, aut cinaedi. Audieram, inquit Orsines, in Asia olim regnasse foeminas: hoc vero novum est, regnare castratum, Curtius lib. X. Cap. I.
VI. Est praeterea hoc certum, quod Civitas semper magis propter cives, quam propter hostes periclitetur: rari quippe boni. Ex quo sequitur, quod is, in quem totum imperii Jus delatum est, magis cives, quam hostes semper timebit, et consequenter sibi cavere, et subditis non consulere, sed insidiari conabitur, iis praecipue, qui sapientia clari, vel divitiis potentiores sunt.
VII. Accedit praeterea, quod Reges filios etiam plus timent, quam amant, et eo magis, quo pacis, bellique artes magis callent, et subditis ob virtutes dilectiores sunt. Unde fit, ut eos ita educare studeant, ut causa timendi absit. Qua in re officiarii promptissime Regi obsequuntur, et studium adhibebunt summum, ut Regem successorem rudem habeant, quem arte tractare possint.
VIII. Ex quibus omnibus sequitur, Regem eo minus sui Juris, et subditorum conditionem eo miseriorem esse, quo magis absolute Civitatis Jus in eundem transfertur: atque adeo necesse est, ad imperium Monarchicum rite stabiliendum, fundamenta jacere firma, quibus superstruatur: ex quibus Monarchae securitas, et multitudini pax sequatur; ac proinde, ut Monarcha tum maxime sui juris sit, cum maxime multitudinis saluti consulit. Quaenam autem haec Imperii Monarchici (15) fundamenta sint, primum breviter proponam, et deinde ordine ea ostendam.
IX. Urbs una, aut plures condendae, et muniendae sunt, quarum omnes cives, sive ii intra moenia, sive extra propter agriculturam habitent, eodem Civitatis jure gaudeant ea tamen conditione, ut unaquaeque certum civium numerum ad sui, et communem defensionem habeat; quae autem id praestare nequit, aliis conditionibus in ditione habenda.
X. Militia ex solis civibus, nullo excepto, formanda est, et ex nullis aliis; atque adeo omnes arma habere teneantur, et nullus in civium numerum recipiatur, nisi postquam exercitium militare didicerit, illudque signatis anni temporibus exercere pollicitus fuerit. Deinde, uniuscujusque familiae militia in cohortes, et legiones divisa, nullius cohortis dux eligendus, nisi qui Architecturam militarem noverit. Porro cohortium, et legionum duces ad vitam quidem, sed qui unius familiae integrae militiae imperet, in bello tantummodo eligendus, qui annum ad summum imperium habeat, nec continuari in imperio, nec postea eligi possit. Atque hi eligendi sunt ex Regis Consiliariis (de quibus Art. 15. et seqq. dicendum), vel qui officio Consiliarii functi sunt.
XI. Omnium urbium incolae, et agricolae, hoc est, omnes Cives in familias dividendi sunt, quae nomine, et insigni aliquo distinguantur, et omnes ex aliqua harum familiarum geniti in civium numerum recipiantur, eorumque nomina in catalogum eorum familiae redigantur, simulac eo aetatis pervenerint, ut arma ferre, et officium suum noscere possint; iis tamen exceptis, qui ob scelus aliquod infames, vel qui muti, vesani, et famuli sunt, qui servili aliquo officio vitam sustentant.
XII. Agri, et omne solum, et, si fieri potest, domus etiam publici juris sint, nempe ejus, qui Jus Civitatis habet, a quo annuo pretio civibus, sive urbanis, et agricolis locentur; et praeterea omnes ab omni exactione tempore pacis liberi, sive immunes sint. Atque hujus pretii alia pars ad Civitatis munimenta, alia ad usum domesticum Regis referenda est. Nam tempore pacis urbes tanquam ad bellum munire, et praeterea naves, et reliqua instrumenta bellica parata necesse est habere.
XIII. Electo Rege ex aliqua familia, nulli Nobiles censendi, nisi a Rege oriundi, qui propterea insignibus Regiis a sua, et a reliquis familiis distinguantur.
XIV. Regis consanguinei nobiles masculi, qui ei, qui regnat, gradu consanguinitatis tertio, aut quarto propinqui sunt, uxorem ducere prohibeantur, et si quos liberos procreaverint, illegitimi habeantur, et omni dignitate indigni, nec parentum haeredes agnoscantur, sed eorum bona ad Regem redeant.
XV. Regis praeterea Consiliarii, qui ei proximi, vel dignitate secundi sunt, plures esse debent, et non, nisi ex civibus, eligendi; nempe, ex unaquaque familia tres, aut quatuor, aut quinque (si familiae non plures, quam sexcentae, fuerint), qui simul unum hujus Concilii membrum constituent, non ad vitam, sed in tres, aut quatuor, aut quinque annos, ita ut singulis annis eorum tertia, quarta, aut quinta pars nova eligatur; in qua electione tamen apprime observandum, ut ex unaquaque familia unus ad minimum juris peritus Consiliarius eligatur.
XVI. Haec electio ab ipso Rege fieri debet, cui constituto anni tempore, quo scilicet novi Consiliarii eligendi sunt, unaquaeque familia omnium suorum civium nomina, qui ad annum quinquagesimum aetatis pervenerunt, et qui hujus officii candidati rite promoti fuerunt, Regi tradere debet, ex quibus, quem velit, Rex eliget; at eo anno, quo alicujus familiae juris peritus alteri succedere debet, juris peritorum tantum nomina sunt Regi tradenda. Qui statuto tempore officio hoc Consiliarii functi sunt, in eodem continuari nequeant, nec ad catalogum eligendorum quinquennio, aut amplius referri. Causa autem, cur necesse sit singulis annis ex unaquaque familia unum eligere, est, ne Concilium jam ex inexpertis Novitiis, jam ex Veteratis, et rerum expertis componeretur, quod necessario fieret (16), si omnes simul recederent, et novi succederent. Sed si singulis annis ex unaquaque familia unus eligatur, tum non nisi quinta, quarta, aut ad summum tertia Concilii pars ex Novitiis erit. Praeterea si Rex aliis negotiis impeditus, aut alia de causa huic electioni vacare aliquamdiu non possit, tum ipsi Consiliarii alios pro tempore eligant, donec ipse Rex vel alios eligat, vel, quos Concilium elegit, probet.
XVII. Hujus Concilii primarium officium sit, imperii fundamentalia jura defendere, consilia de rebus agendis dare, ut Rex, quid in bonum publicum decernendum sit, sciat, atque adeo, ut Regi nihil de aliqua re statuere liceat, nisi intellecta prius hujus Concilii sententia; sed si Concilio, ut plerumque fiet, non una mens fuerit, sed diversas habuerit sententias, etiam postquam bis, aut ter quaestionem de eadem re habuerint, res in longius trahenda non est, sed discrepantes sententiae ad Regem deferendae, ut Art. 25. hujus Capitis docebimus.
XVIII. Hujus praeterea Concilii officium etiam sit, Regis instituta, seu decreta promulgare, et, quid in Rempublicam decretum est, curare, totiusque administrationis imperii curam habere, tanquam Regis vicarii.
XIX. Civibus nulli ad Regem aditus pateant, nisi per hoc Concilium, cui omnes postulationes, seu libelli supplices tradendi sunt, ut Regi offerantur. Legatis etiam aliarum Civitatum non, nisi intercedente hoc Concilio, veniam Regem alloquendi impetrare liceat; Epistolae praeterea, quae ex aliis locis Regi mittuntur, ei ab hoc Concilio tradi debent, et absolute Rex censendus est veluti Civitatis mens, hoc autem Concilium mentis sensus externi, ceu Civitatis corpus, per quod mens Civitatis statum concipit, et per quod mens id agit, quod sibi optimum esse decernit.