XXII. At militiae nullum decernendum esse stipendium diximus: nam summum militiae praemium libertas est. In statu enim naturali nititur unusquisque sola libertatis causa sese, quantum potest, defendere, nec aliud bellicae virtutis praemium exspectat, quam ut suus sit; in statu autem civili omnes simul cives considerandi perinde, ac homo in statu naturali, qui propterea, dum omnes pro eo statu militant, sibi cavent, sibique vacant. At Consiliarii, Judices, Praetores, etc. plus aliis, quam sibi vacant, quare iis vacationis praemium decerni aequum est. Accedit, quod in bello nullum honestius, nec majus victoriae incitamentum esse potest, quam libertatis imago; sed si contra civium aliqua pars militiae designetur, qua de causa necesse etiam erit iisdem certum stipendium decernere, Rex necessario eosdem prae reliquis agnoscet (ut Art. 12. hujus Cap. ostendimus), homines scilicet, qui belli artes tantummodo norunt, et in pace propter nimium otium luxu corrumpuntur, et tandem propter inopiam rei familiaris nihil praeter rapinas, discordias civiles, et bella meditantur; atque adeo affirmare possumus imperium Monarchicum hujusmodi revera statum belli esse, et solam militiam libertate gaudere, reliquos autem servire.
XXIII. Quae de peregrinis in civium numerum recipiendis Art. 32. praeced. Cap. diximus, per se nota esse credo. Praeterea neminem dubitare (28) existimo, quod ii, qui Regi sanguine propinqui sunt, procul ab eo esse debeant, et non belli, sed pacis negotiis distrahi, ex quibus ipsis decus, et imperio quies sequatur. Quamvis nec hoc quidem Turcarum Tyrannis satis tutum visum fuerit, quibus propterea Religio est fratres omnes necare. Nec mirum; nam quo magis absolute imperii jus in unum translatum est, eo facilius ipsum (ut Art. 14. hujus Cap. exemplo ostendimus) ex uno in alium transferri potest. At imperium Monarchicum, quale hic concipimus, in quo scilicet mercenarius miles nullus est, satis hoc, quo diximus, modo Regis saluti cautum fore, extra dubium est.
XXIV. De iis etiam, quae Art. 34. et 35. praeced. Cap. diximus, ambigere nemo potest. Quod autem Rex extraneam in uxorem ducere non debet, facile demonstratur. Nam praeterquam quod duae Civitates, quanquam foedere inter se sociatae, in statu tamen hostilitatis sunt (per Art. 14. Cap. 3.), apprime cavendum est, ne bellum propter Regis res domesticas concitetur, et quia controversiae, et dissensiones ex societate praecipue, quae ex matrimonio fit, oriuntur, et quae inter duas Civitates quaestiones sunt, jure belli plerumque dirimuntur, hinc sequitur imperio exitiale esse arctam societatem cum alio inire. Hujus rei fatale exemplum in Scriptura legimus mortuo enim Salomone, qui filiam Regis Aegypti sibi matrimonio junxerat, filius ejus Rehabeam bellum cum Susaco (29) Aegyptiorum Rege infelicissime gessit, a quo ommino subactus est. Matrimonium praeterea Ludovici 14. Regis Galliarum cum filia Philippi quarti novi belli semen fuit, et praeter haec plurima exempla in historiis leguntur.
XXV. Imperii facies una, eademque servari, et consequenter Rex unus, et ejusdem sexus, et imperium indivisibile esse debet. Quod autem dixerim, ut filius Regis natu major patri jure succedat, vel (si nulli sint liberi) qui Regi sanguine proximus est, patet tam ex Artic. 13. praeced. Cap., quam quia Regis electio, quae a multitudine fit, aeterna, si fieri potest, esse debet; alias necessario fiet, ut summa imperii potestas saepe ad multitudinem transeat, quae mutatio summa est, et consequenter periculosissima. Qui autem statuunt, Regem ex eo, quod imperii Dominus est, idque jure absoluto tenet, posse, cui vellet, idem tradere, et successorem, quem velit, eligere, atque adeo Regis filium imperii haeredem jure esse, falluntur sane. Nam Regis voluntas tam diu vim juris habet, quamdiu Civitatis gladium tenet; imperii namque jus sola potentia definitur. Rex igitur regno cedere quidem potest, sed non imperium alteri tradere, nisi connivente multitudine, vel parte ejus validiore. Quod ut clarius intelligatur, venit notandum, quod liberi non jure naturali, sed civili parentum haeredes sunt: nam sola Civitatis potentia fit, ut unusquisque quorundam bonorum sit dominus; quare eadem potentia, sive jure, quo fit, ut voluntas alicujus, qua de suis bonis statuit, rata sit, eodem fit, ut eadem voluntas etiam post ipsius mortem rata maneat, quamdiu Civitas permanet, et hac ratione unusquisque in statu civili idem jus, quod dum in vivis est, etiam post mortem obtinet, quia, uti diximus, non tam sua, quam Civitatis potentia, quae aeterna est, de suis bonis quicquam statuere potest. At Regis alia prorsus est ratio: nam Regis voluntas ipsum jus Civile est, et rex ipsa Civitas; mortuo igitur Rege obiit quodammodo Civitas, et status Civilis ad naturalem, et consequenter summa potestas ad multitudinem naturaliter redit, quae propterea jure potest leges novas condere, et veteres abrogare. Atque adeo apparet, neminem Regi jure succedere, nisi quem multitudo successorem vult, vel in Theocratia, qualis Hebraeorum Civitas olim fuit, quem Deus per Prophetam elegerit. Possemus praeterea haec inde deducere, quod Regis gladius, sive jus sit revera ipsius multitudinis, sive validioris ejus partis voluntas, vel etiam ex eo, quod homines ratione praediti nunquam suo jure ita cedunt, ut homines esse desinant, et perinde ac pecudes habeantur. Sed haec ulterius persequi non est opus.
XXVI. Caeterum Religionis, sive Deum colendi jus nemo in alium transferre potest. Sed de hoc in duobus ultimis Capitibus Tractatus Theologico-Politici prolixe egimus, quae hic repetere superfluum est. Atque his me optimi imperi i Monarchici fundamenta satis clare, quamvis breviter, demonstrasse autumo. Eorum autem cohaerentiam, sive imperii analogiam facile unusquisque observabit, qui eadem simul aliqua cum attentione contemplari velit. Superest tantum monere, me hic imperium Monarchicum concipere, quod a libera multitudine instituitur, cui solummodo haec ex usu esse possunt; nam multitudo, quae alii imperii formae assuevit, non poterit sine magno eversionis periculo totius imperii recepta fundamenta evellere, et totius imperii fabricam mutare.
XXVII. Atque haec, quae scripsimus, risu forsan excipientur ab iis, qui vitia, quae omnibus mortalibus insunt, ad solam plebem restringunt; nempe quod in vulgo nihil modicum, terrere, ni paveant, et quod plebs aut humiliter servit, aut superbe dominatur, nec ei veritas, aut judicium, etc. At natura una, et communis omnium est. Sed potentia, et cultu decipimur, unde est, ut duo cum idem faciunt, saepe dicamus, hoc licet impune facere huic, illi non licet, non quod dissimilis res sit, sed qui facit. Dominantibus propria est superbia. Superbiunt homines annua designatione: quid nobiles, qui honores in aeternum agitant. Sed eorum arrogantia fastu, luxu, prodigalitate, certoque vitiorum concentu, et docta quadam insipientia et turpitudinis elegantia adornatur, ita ut vitia, quorum singula seorsim spectata, quia tum maxime eminent, faeda et turpia sunt, honesta, et decora imperitis, et ignaris videantur. Nihil praeterea in vulgo modicum, terrere, nisi paveant: nam libertas, et servitium haud facile miscentur. Denique quod plebi nulla veritas, neque judicium sit, mirum non est, quando praecipua imperii negotia clam ipsa agitantur, et non misi ex paucis, quae celari nequeunt, conjecturam facit. Judicium enim suspendere rara est virtus. Velle igitur clam civibus omnia agere, et me de iisdem prava judicia ferant, neque ut res omnes sinistre interpretentur, summa est inscitia. Nam si plebs sese temperare, et de rebus parum cognitis judicium suspendere, vel ex paucis praecognitis recte de rebus judicare posset, dignior sane esset, ut regeret, quam ut regeretur. Sed, uti diximus, natura omnibus eadem est; superbiunt omnes dominatione: terrent, nisi paveant, et ubique veritas plerumque infringitur ab infensis, vel obnoxiis, praesertim ubi unus, vel pauci dominantur, qui non jus, aut verum in cognitionibus, sed magnitudinem opum spectant.
XXVIII. Milites deinde stipendiarii, militari scilicet disciplinae assueti, algoris, et inediae patientes, civium turbam contemnere solent, utpote ad expugnationes, vel aperto Marte dimicandum longe inferiorem. Sed quod imperium ea de causa infelicius sit, aut minus constans, nullus, cui mens sana est, affirmabit. Sed contra unusquisque aequus rerum aestimator illud imperium omnium constantius esse non negabit, quod parta tantum tueri, nec aliena appetere potest, quodque propterea bellum omnibus modis declinare, et pacem tueri summo studio conatur.
XXIX. Caeterum fateor hujus imperii consilia celari vix posse. Sed unusquisque mecum etiam fatebitur multo fatius esse, ut recta imperii consilia hostibus pateant, quam ut prava tyrannorum arcana clam civibus habeantur. Qui imperii negotia secreto agitare possunt, idem absolute in potestate habent, et ut hosti in bello, ita civibus in pace insidiantur. Quod silentium imperio saepe ex usu sit, negare nemo potest, sed quod absque eodem idem imperium subsistere nequeat, nemo unquam probabit. At contra Rempublicam alicui absolute credere, et simul libertatem obtinere, fieri nequaquam potest; atque adeo inscitia est, parvum damnum summo malo vitare velle. Verum eorum, qui sibi imperium absolutum concupiscunt, haec unica fuit cantilena, civitatis omnino interesse, ut ipsius negotia secreto agitentur, et alia hujusmodi, quae quanto magis utilitatis imagine teguntur, tanto ad infensius servitium erumpunt.
XXX. Denique quamvis nullum, quod sciam, imperium his omnibus, quas diximus, conditionibus institutum fuerit, poterimus tamen ipsa etiam experientia ostendere, hanc Monarchici imperii formam optimam esse, si causas conservationis cujuscunque imperii non barbari, et ejusdem eversionis considerare velimus. Sed hoc non sine magno lectoris taedio hic facere possem; attamen unum exemplum, quod memoria dignum videtur, silentio praeterire nolo; nempe Aragonensium imperium, qui singulari erga suos reges fide affecti, et pari constantia regni instituta inviolata servaverunt. Nam hi simulatque servile Maurorum jugum a cervicibus dejecerant, Regem sibi eligere statuerunt; quibus autem conditionibus, non satis inter eosdem conveniebat, et hac de causa summum Pontificem Romanum de ea re consulere constituerunt. Hic, Christi profecto vicarium hac in re se gerens, eos castigavit, quod non satis Hebraeorum exemplo moniti Regem adeo obfirmato animo petere voluerint; sed si sententiam mutare nollent, suasit, ne Regem eligerent, nisi institutis prius ritibus satis aequis, et ingenio gentis consentaneis, et apprime ut supremum aliquod Concilium crearent, quod regibus, ut Lacedaemoniorum Ephori, opponeretur, et jus absolutum haberet lites dirimendi, quae inter Regem, et cives orirentur. Hoc igitur consilium sequuti, jura, quae ipsis omnium aequissima visa sunt, instituerunt, quorum summus interpres, et consequenter supremus judex non Rex, sed Concilium esset, quod septendecim vocant, et cujus praeses Justitia appellatur. Hic igitur Justitia et hi septendecim nullis suffragiis, sed sorte ad vitam electi, jus absolutum habent omnes sententias in civem quemcunque ab aliis Conciliis tam Politicis, quam Ecclesiasticis, vel ab ipso Rege latas revocandi, et damnandi, ita ut quilibet civis jus haberet ipsum etiam Regem coram hoc judicio vocandi. Praeterea olim jus etiam habuerunt Regem eligendi, et potestate privandi; sed multis post elapsis annis Rex Don Pedro, qui dicitur Pugio, ambiendo, largiendo, pollicitando, omniumque officiorum genere tandem effecit, ut hoc jus rescinderetur (quod simulac obtinuit, manum pugione coram omnibus amputavit, vel, quod facilius crediderim, laesit, addens, non sine sanguinis Regii impendio licere subditis Regem eligere), ea tamen conditione: ut potuerint, et possint arma capere contra vim quamcunque, qua aliquis imperium ingredi in ipsorum damnum velit, imo contra ipsum Regem et principem futurum haeredem, si hoc modo (imperium) ingrediatur. Qua sane conditione praecedens illud jus non tam aboleverunt, quam correxerunt. Nam ut Art. 5. et 6. Cap. 4. ostendimus, Rex non jure civili, sed jure belli dominandi potentia privari potest, vel ipsius vim vi solummodo repellere subditis licet. Praeter hanc alias stipulati sunt conditiones, quae ad nostrum scopum non faciunt. Hi ritus (30) ex omnium sententia instructi incredibili temporis spatio inviolati manserunt, pari semper fide Regum erga subditos, ac subditorum erga Regem. Sed postquam regnum Castellae Ferdinando, qui omnium primus Catholicus nuncupatus fuit, haereditate cessit, incepit haec Arragonensium libertas Castellanis esse invisa, qui propterea ipsum Ferdinandum suadere non cessabant, ut jura illa rescinderet. At ille, nondum imperio absoluto assuetus, nihil tentare ausus, Consiliariis haec respondit: praeterquam quod Arragonensium Regnum iis, quas noverant, conditionibus acceperit, quodque easdem servare sanctissime juraverit, et praeterquam quod inhumanum sit fidem da tam solvere, se in animum induxisse, suum Regnum stabile fore, quamdiu securitatis ratio non major Regi, quam subditis esset, ita ut nec Rex subditis, nec contra subditi Regi praeponderarent; nam si alterutra pars potentior evadat, pars debilior non tantum pristinam aequalitatem recuperare, sed dolore accepti damni in alteram contra referre conabitur, unde vel alterutrius, vel utriusque ruina sequeretur.
Quae sane sapientia verba non satis mirari possem, si prolata fuissent a Rege, qui servis, non liberis hominibus imperare consuevisset. Retinuerunt igitur Arragonenses post Ferdinandum libertatem, non jam jure, sed Regum potentiorum gratia usque ad Philippum secundum, qui eosdem feliciori quidem fato, sed non minori saevitia, quam Confoederatorum Provincias oppressit. Et quamvis Philippus tertius omnia in integrum restituisse videatur, Arragonenses tamen, quorum plerique cupidine potentioribus affentandi (nam inscitia est contra stimulos calces mittere), et reliqui metu territi, nihil praeter libertatis speciosa vocabula, et inanes ritus retinuerunt.
XXXI. Concludimus itaque multitudinem satis amplam libertatem sub Rege servare posse, modo efficiat, ut Regis potentia sola ipsius multitudinis potentia determinetur, et ipfius multitudinis praesidio servetur. Atque haec unica fuit Regula, quam in jaciendis imperii Monarchici fundamentis sequutus sum.
CAPUT VIII.
Quod imperium Aristocraticum magno Patriciorum numero constare debet: de ejus praestantia, et quod ad absolutum magis, quam Monarchicum accedat, et hac de causa Libertati conservandae aptius sit.
I. Huc usque de Imperio Monarchico. Qua autem ratione Aristocraticum instituendum sit, ut permanere possit, hic jam dicemus. Aristocraticum imperium illud esse diximus, quod non unus, sed quidam ex multitudine selecti tenent, quos imposterum Patricios appellabimus. Dico expresse, quod quidam selecti tenent. Nam haec praecipua est differentia inter hoc, et Democraticum imperium, quod scilicet in Imperio Aristocratico gubernandi jus a sola electione pendeat: in Democratico autem maxime a jure quodam innato, vel fortuna adepto (ut suo loco dicemus), atque adeo, tametsi imperii alicujus integra multitudo in numerum Patriciorum recipiatur, modo illud jus haereditarium non sit, nec lege aliqua communi ad alios descendat, imperium tamen Aristocraticum omnino erit, quandoquidem nulli, nisi expresse electi, in numerum Patriciorum recipiuntur. At si hi duo tantummodo fuerint, alter altero potior esse conabitur, et imperium facile, ob nimiam uniuscujusque (31) potentiam, in duas partes dividetur, et in tres, aut quatuor, aut quinque, si tres, aut quatuor, aut quinque id tenuerint sed partes eo debiliores erunt, quo in plures ipsum imperium delatum fuerit: ex quo sequitur, in imperio Aristocratico, ut stabile sit, ad minimum Patriciorum numerum determinandum, necessario habendam esse rationem magnitudinis ipsius imperii.
II. Ponatur itaque pro mediocris imperii magnitudine satis esse, ut centum optimi viri dentur, in quos summa imperii potestas delata sit, et quibus consequenter jus competat Collegas Patricios eligendi, quando eorum aliquis vita excessit. Hi sane omni modo conabuntur, ut eorum liberi, vel qui iis sanguine proximi sunt, sibi succedant: unde fiet, ut summa imperii potestas semper penes eos erit, quos fortuna Patriciis liberos, aut consanguineos dedit, et quia ex centum hominibus, qui fortunae causa ad honores ascendunt, vix tres reperiuntur, qui arte, et consilio pollent, vigentque, fiet ergo, ut imperii potestas non penes centum, sed penes duos tantummodo, aut tres sit, qui animi virtute pollent, quique facile omnia ad se trahere, et unusquisque more humanae cupidinis viam ad Monarchiam sternere poterit: atque adeo, si recte calculum ineamus, necesse est, ut summa potestas imperii, cujus magnitudinis ratio centum optimatum ad minimum exigit, in quinquies mille ad minimum Patricios (32) deferatur. Hac enim ratione nunquam deerit, quin centum reperiantur animi virtute excellentes, posito scilicet, quod ex quinquaginta, qui honores ambiunt, eosque adipiscuntur, unus semper reperiatur optimis non inferior, praeter alios, qui optimorum virtutes aemulantur, quique propterea digni etiam sunt, qui regant.
III. Solent frequentius Patricii cives esse unius urbis, quae caput totius imperii est, ita ut Civitas, sive Respublica ex eadem habeat vocabulum, ut olim Romana, hodie Veneta, Genuensis, etc. At Hollandorum Respublica nomen ex integra Provincia habet, ex quo oritur, ut hujus imperii subditi majori libertate gaudeant. Jam antequam fundamenta, quibus hoc imperium Aristocraticum niti debet, determinare possimus, notanda est differentia inter imperium, quod in unum, et id (33), quod in satis magnum Concilium transfertur, quae sane permagna est. Nam primo unius hominis potentia integro imperio sustinendo (ut Art. 5. Cap. 6. diximus) longe impar est, quod sine manifesto aliquo absurdo de Concilio satis magno enunciare nemo potest: qui enim Concilium satis magnum esse affirmat, simul negat idem imperio sustinendo esse impar. Rex igitur Consiliariis omnino indiget, Concilium autem hujusmodi minime. Deinde Reges mortales sunt, Concilia contra aeterna: atque adeo imperii potentia, quae semel in Concilium satis magnum translata est, numquam ad multitudinem redit, quod in imperio Monarchico locum non habet, ut Art. 25. Cap. praeced. ostendimus. Tertio Regis imperium vel ob ejus pueritiam, aegritudinem, senectutem, vel aliis de causis saepe precarium est; hujusmodi autem Concilii potentia econtra una, eademque semper manet. Quarto unius hominis voluntas varia admodum, et inconstans est: et hac de causa imperii Monarchici omne quidem jus est Regis explicata voluntas (ut in Art. 1. Cap. praeced. diximus): at non omnis Regis voluntas jus esse debet, quod de voluntate Concilii satis magni dici nequit. Nam quandoquidem ipsum Concilium (ut modo ostendimus) nullis Consiliariis indiget, debet necessario omnis ejus explicata voluntas jus esse. Ac proinde concludimus, imperium, quod in Concilium satis magnum transfertur, absolutum esse, vel ad absolutum maxime accedere. Nam si quod imperium absolutum datur, illud revera est, quod integra multitudo tenet.
IV. Attamen quatenus hoc imperium Aristocraticum nunquam (ut modo ostensum) ad multitudinem redit, nec ulla in eo multitudini consultatio, sed absolute omnis ejusdem Concilii voluntas jus est, debet omnino ut absolutum considerari, et consequenter ejus fundamenta sola ejusdem Concilii voluntate, et judicio niti debent, non autem multitudinis vigilantia, quandoquidem ipsa tam a consiliis, quam suffragiis ferendis arcetur. Causa igitur, cur in praxi imperium absolutum non sit, nulla alia esse potest, quam quia multitudo imperantibus formidolosa est, quae propterea aliquam sibi libertatem obtinet, quam, si non expressa lege, tacite tamem sibi vendicat, obtinetque.
V. Apparet itaque hujus imperii conditionem optimam fore, si ita institutum fuerit, ut ad absolutum maxime accedat, hoc est, ut multitudo, quantum fieri potest, minus timemda sit, nullamque libertatem obtineat, nisi quae ex ipsius imperii constitutione ipsi necessario tribui debet, quaeque adeo non tam multitudinis, quam totius imperii jus sit, quod soli Optimates ut suum vendicant, conservantque; hoc enim modo praxis cum theoria maxime conveniet, ut ex Art. praeced. patet, et per se etiam manifestum est: nam dubitare non possumus, imperium eo minus penes Patricios esse, quo plura sibi plebs jura vendicat, qualia solent in inferiori Germania opificum Collegia, Gilden vulgo dicta, habere.
VI. Neque hinc, quod scilicet imperium in Concilium absolute delatum est, ullum ab eodem infensi servitii periculum plebi metuendum. Nam Concilii adeo magni voluntas non tam a libidine, quam a ratione determinari potest; quippe homines ex malo affectu diversi trahuntur, nec una veluti mente duci possunt, nisi quatenus honesta appetunt, vel saltem quae speciem honesti habent.
VII. In determinandis igitur imperii Aristocratici fundamentis apprime observamdum est, ut eadem sola voluntate, et potentia supremi ejusdem Concilii nitantur, ita ut ipsum Concilium, quantum fieri potest, sui juris sit, nullumque a multitudine periculum habeat. Ad haec fundamenta, quae scilicet sola supremi Concilii voluntate, et potentia nitantur, determimandum, fundamenta pacis, quae imperii Monarchici propria, et ab hoc imperio aliena sunt, videamus. Nam si his alia aequipollentia fundamenta imperio Aristocratico idonea substituerimus, et reliqua, ut jam jacta sunt, reliquerimus, omnes absque dubio seditiomum causae sublatae erunt, vel saltem hoc imperium non minus securum, quam Monarchicum, sed contra eo magis securum, et ipsius conditio eo melior erit, quo magis quam Monarchicum absque pacis, et libertatis detrimento (vid. Art. 3. et 6. hujus Cap.) ad absolutum accedit; nam quo jus summae potestatis majus est, eo imperii forma cum rationis dictamine magis convenit (per Art. 5. Cap. 3.), et consequenter paci, et libertati conservandae aptior est. Percurramus igitur, quae Cap. 6. Art. 9. diximus, ut illa, quae ab hoc aliena sunt, rejiciamus, et quae ei congrua sunt, videamus.
VIII. Quod primo necesse sit, urbem unam, aut plures condere, et munire, nemo dubitare potest. Sed illa praecipue munienda est, quae totius imperii est caput, et praeterea illae, quae in limitibus imperii sunt. Illa enim, quae totius imperii caput est, jusque summum habet, omnibus potentior esse debet. Caeterum in hoc imperio superfluum omnino est, ut incolae omnes in familias dividantur.
IX. Ad militiam quod attinet, quoniam in hoc imperio non inter omnes, sed tantum inter Patricios aequalitas quaerenda est, et praecipue Patriciorum potentia major est, quam plebis, certum est, ad leges, seu jura fundamentalia hujus imperii non pertinere, ut militia ex ullis aliis, quam ex subditis, formetur. Sed hoc apprime necesse est, ut nullus in Patriciorum numerum recipiatur, nisi qui artem militarem recte noverit. Subditos autem extra militiam esse, ut quidam volunt, inscitia sane est. Nam praeterquam quod militiae stipendium, quod subditis solvitur, in ipso regno manet, cum contra id, quod militi extraneo solvitur, omne pereat accedit, quod maximum imperii robur debilitaretur. Nam certum est, illos singulari animi virtute certare, qui pro aris, et focis certant. Unde etiam apparet, illos etiam non minus errare, qui belli duces, tribunos, centuriones etc. ex solis Patriciis eligendos statuunt. Nam qua virtute ii milites certabunt, quibus omnis gloriae, et honores adipiscendi spes adimitur. Verum contra legem stabilire, ne Patriciis militem extraneum liceat conducere, quando res postulat, vel ad sui defensionem, et seditiones coërcendas, vel ob alias quascunque causas, praeterquam quod inconsultum est, repugnaret etiam summo Patriciorum juri, de quo vide Art. 3.4. et 5. huj. Cap. Caeterum unius exercitus, vel totius militiae dux in bello tantummodo, et ex solis Patriciis eligendus, qui annum ad summum imperium habeat nec continuari in imperio, nec postea eligi possit; quod jus cum in Monarchico, tum maxime in hoc imperio necessarium est. Nam, quamvis multo facilius, ut supra jam diximus, imperium ex uno in alium, quam ex libero Concilio in unum hominem transferri possit, fit tamen saepe, ut Patricii a suis Ducibus opprimantur, idque multo majori Reipublicae damno; quippe quando Monarcha e medio tollitur, non imperii, sed tantummodo Tyranni mutatio fit. At in imperio Aristocratico fieri id nequit absque eversione imperii, et maximorum virorum clade. Cujus rei funestissima exempla Roma dedit. Caeterum ratio, cur in imperio Monarchico diximus, quod Militia sine stipendio servire debeat, locum in hujusmodi imperio non habet. Nam, quandoquidem subditi tam a Consiliis, quam suffragiis ferendis arcentur, perinde ac peregrini censendi sunt, qui propterea non iniquiore conditione, ac peregrini, ad militandum conducendi sunt. Neque hic periculum est, ut a Concilio prae reliquis agnoscantur. Quinimo ne unusquisque suorum factorum iniquus, ut fit, aestimator sit, consultius est, ut Patricii certum praemium militibus pro servitio decernant.
X. Praeterea hac etiam de causa, quod omnes praeter Patricios peregrini sunt, fieri non potest absque totius imperii periculo, ut agri, et domus, et omne solum publici juris maneant, et ut incolis annuo pretio locentur. Nam subditi, qui nullam in imperio partem habent, facile omnes in adversis urbes desererent, si bona, quae possident, portare, quo vellent, liceret. Quare agri, et fundi hujus imperii subditis non locandi, sed vendendi sunt, ea tamen conditione, ut etiam ex annuo proventu partem aliquotam singulis annis numerent, etc., ut in Hollandia fit.
XI. His consideratis, ad fundamenta, quibus supremum Concilium niti, et firmari debet, pergo. Hujus Concilii membra in mediocri imperio quinque circiter millia esse debere ostendimus Art. 2. hujus Cap., atque adeo ratio quaerenda est, qua fiat, ne paulatim ad pauciores deveniat imperium, sed contra, ut pro ratione incrementi ipsius imperii eorum augeatur numerus, deinde ut inter Patricios aequalitas, quantum fieri potest, servetur, ut praeterea in Conciliis celeris detur cxpeditio, ut communi bono consulatur, et denique ut Patriciorum, seu Concilii major sit, quam multitudinis, potentia, sed ita, ut nihil inde multitudo detrimenti patiatur.
XII. Ad primum autem obtinendum maxima oritur difficultas ex invidia. Sunt enim homines, ut diximus, natura hostes, ita ut, quamvis legibus copulentur, adstringanturque, retineant tamen naturam. Atque hinc fieri existimo, ut imperia Democratica in Aristocratica, et haec tandem in Monarchica mutentur. Nam plane mihi persuadeo, pleraque Aristocratica imperia Democratica prius fuisse, quod scilicet quaedam multitudo novas sedes quaerens, iisque inventis, et cultis, imperandi aequale jus integra retinuit, quia nemo imperium alteri dat volens. Sed, quamvis eorum unusquisque aequum esse cenleat, ut idem jus, quod alteri in ipsum est, ipsi etiam in alterum sit, iniquum tamen esse putat, ut peregrinis, qui ad ipsos confluunt, aequale cum ipsis jus sit in imperio, quod sibi labore quaesierant, et sui sanguinis impendio occupaverant. Quod nec ipsi peregrini renuunt, qui nimirum non ad imperandum, sed ad res suas privatas curandum eo migrant, et satis sibi concedi putant, si modo ipsis libertas concedatur res suas cum securitate agendi. Sed interim multitudo ex peregrinorum confluentia augetur, qui paulatim illius gentis mores induunt, donec demum nulla alia diversitate dignoscuntur, quam hoc solo, quod adipiscendorum honorum jure careant; et dum horum numerus quotidie crescit, civium contra multis de causis minuitur. Quippe saepe familiae extinguuntur, alii ob scelera exclusi, et plerique ob rei domesticae angustiam Rempublicam negligunt, dum interea potentiores nihil studeant, quam soli regnare; et sic paulatim imperium ad paucos, et tandem ob factiones ad unum redigitur. Atque his alias causas, quae hujusmodi imperia destruunt, adjungere possemus; sed, quia satis nota sunt, iisdem supersedeo, et leges, quibus hoc imperium, de quo agimus, conservari debet, ordine jam ostendam.
XIII. Primaria hujus imperii Lex esse debet, qua determinatur ratio numeri Patriciorum ad multitudinem. Ratio enim (per Art. 1. hujus Cap.) inter hanc, et illos habenda est, ita ut pro incremento multitudinis Patriciorum numerus augeatur. Atque haec (per illa, quae Art. 2. hujus Cap. diximus) debet esse circiter ut I ad 50, hoc est, ut inaequalitas numeri Patriciorum ad multitudinem nunquam major sit. Nam (per Art. 1. hujus Cap.) servata imperii forma, numerus Patriciorum multo major esse potest numero multitudinis. Sed in sola eorum paucitate periculum est. Qua autem ratione cavendum sit, ut haec lex inviolata servetur, suo loco mox ostendam.
XIV. Patricii ex quibusdam tantummodo familiis aliquibus in locis eliguntur. Sed hoc expresso jure statuere perniciosum est. Nam, praeterquam quod familiae saepe extinguuntur, et quod nunquam reliquae absque ignominia excluduntur, accedit, quod hujus imperii formae repugnat, ut patricia dignitas haereditaria sit (per Art. 1. hujus Cap.). Sed imperium hac ratione Democraticum potius videtur, quale in Art. 12. hujus Cap. descripsimus, quod scilicet paucissimi tenent cives. Attamen contra cavere, ne Patricii filios suos, et consanguineos eligant, et consequenter ne imperandi jus in quibusdam familiis maneat, impossibile est, imo absurdum, ut Art. 39. hujus Cap. ostendam. Verum, modo id nullo expresso jure obtineant, nec reliqui (qui scilicet in imperio nati sunt, et patrio sermone utuntur, nec uxorem peregrinam habent, nec infames sunt, nec (34) serviunt, nec denique servili aliquo officio vitam sustentant, inter quos etiam Oenopolae et Cerevisiarii numerandi sunt) excludantur, retinebitur nihilominus imperii forma, et ratio inter Patricios, et multitudinem servari semper poterit.
XV. Quod si praeterea lege statuatur, ut nulli juniores eligantur, nunquam fiet, ut paucae familiae jus imperandi retineant; atque adeo lege statuendum, ut nullus, nisi qui ad annum aetatis trigesimum pervenit, in catalogum eligendorum referri possit.