SigPhi · Baruch Spinoza

Tractatus Politicus

Page 6 of 7

XLV. Aerarii Tribuni ex plebe etiam eligendi sunt, qui ejus rationem non tantum Senatui, sed etiam Syndicis reddere teneantur.

XLVI. Ad Religionem quae spectant, satis prolixe ostendimus in Tract. Theologico-Politico. Quaedam tamen tum omisimus, de quibus ibi non erat agendi locus. Nempe quod omnes Patricii ejusdem Religionis, sumplicissimae scilicet, et maxime Catholicae, qualem in eodem Tractatu descripsimus, esse debeant. Nam apprime cavendum est, ne ipsi Patricii in sectas dividantur, et ne alii his, alii aliis plus faveant, et deinde, ne superstitione capti libertatem subditis dicendi ea, quae sentiunt, adimere studeant. Deinde quamvis unicuique libertas dicendi ea, quae sentit, danda est, magni tamen conventus prohibendi sunt: atque adeo iis, qui alii (52) Religioni addicti sunt, concedendum quidem est, tot, quot velint, templa aedificare, sed parva, et certae cujusdam mensurae, et in locis aliquantulum ab invicem dissitis. At templa, quae patriae Religioni dicantur, multum refert, ut magna, et sumptuosa sint, et ut praecipuo ipsius cultui solis Patriciis, vel Senatoribus manus admovere liceat, atque adeo ut solis Patriciis liceat baptizare, matrimonium consecrare, manus imponere, et absolute ut templorum veluti Sacerdotes, patriaeque Religionis vindices, et interpretes agnoscantur. Ad concionandum autem, et ecclesiae aerario, ejusque quotidianis negotiis administrandis aliqui ex plebe ab ipso Senatu eligendi sunt, qui Senatus quasi vicarii sint, cui propterea rationem omnium reddere teneantur.

XLVlI. Atque haec illa sunt, quae hujus imperii fundamenta spectant, quibus pauca alia minus quidem principalia, sed magni tamen momenti addam, nempe ut Patricii veste quadam, seu habitu singulari, quo dignoscantur, incedant, et ut singulari quodam titulo salutentur, et unusquisque ex plebe iis loco cedat, et si aliquis Patricius bona sua aliquo infortunio, quod vitari nequit, amiserit, idque liquido docere poterit, ut in integrum ex publicis bonis restituatur. Sed si contra constet, eundem largitate, fastu, ludo, scortis, etc. eadem consumpsisse, vel quod absolute plus debet, quam est solvendo, ut dignitate cedat, et omni honore, officioque indignus habeatur. Qui enim seipsum, resque suas privatas regere nequit, multo minus publicis consulere poterit.

XLVIII. Quos lex jurare cogit, a perjurio multo magis cavebunt, si per salutem patriae, et libertatem, perque supremum Concilium, quam si per Deum jurare jubeantur. Nam, qui per Deum jurat, privatum bonum interponit, cujus ille aestimator est: at qui jurejurando libertatem, patriaeque salutem interponit, is per commune omnium bonum, cujus ille aestimator non est, jurat, et, si pejerat, eo ipso (39) se patriae hostem declarat.

XLIX. Academiae, quae sumptibus Reipublicae fundantur, non tam ad ingenia colenda, quam ad eadem coërcenda instituuntur. Sed in libera Republica tum scientiae, et artes optime excolentur, si unicuique veniam petenti concedatur publice docere, idque suis sumptibus, suaeque famae periculo. Sed haec, et similia ad alium locum reservo. Nam hic de iis solummodo agere constitueram, quae ad solum imperium Aristocraticum pertinent.

CAPUT IX.

I. Huc usque hoc imperium consideravimus, quatenus ab una sola urbe, quae totius imperii caput est, nomen habet. Tempus jam est, ut de eo agamus, quod plures urbes tenent, quodque ego praecedenti praeferendum existimo. Sed ut utriusque differentiam, et praestantiam noscamus, singula praecedentis imperii fundamenta perlustrabimus, et, quae ab hoc aliena sunt, rejiciemus, et alia, quibus niti debeat, eorum loco jaciemus.

II. Urbes itaque, quae Civitatis jure gaudent, ita conditae, et munitae esse debent, ut unaquaeque sola sine reliquis subsistere quidem non possit, sed contra etiam, ut a reliquis deficere nequeat absque magno totius imperii detrimento; hoc enim modo semper unitae manebunt. At quae ita constitutae sunt, ut nec se conservare, nec reliquis formidini esse queant, eae sane non sui, sed reliquarum juris absolute sunt.

III. Quae autem Art. 9. et 10. praec. Cap. ostendimus, ex communi imperii Aristocratici natura deducuntur, ut et ratio numeri Patriciorum ad numerum multitudinis, et qualis eorum aetas, et conditio esse debeat, qui Patricii sunt creandi, ita ut nulla circa haec oriri possit differentia, sive imperium una, sive plures urbes teneant. At supremi Concilii alia hic debet esse ratio. Nam, si quae imperii Urbs supremo huic Concilio congregando destinaretur, illa revera ipsius imperii caput esset; atque adeo vel vices servandae essent, vel talis locus huic Concilio esset designandus, qui Civitatis jus non habeat, quique ad omnes aeque pertineat. Sed tam hoc, quam illud, ut dictu facile, ita factu difficile est, ut scilicet tot hominum millia extra Urbes saepe ire, vel ut jam hoc, jam alio in loco convenire debeant.

IV. Verum ut recte, quid in hac re fieri oporteat, et qua ratione hujus imperii Concilia instituenda sint, ex ipsius natura, et conditione concludere possimus, haec consideranda sunt, nempe quod unaquaeque Urbs tanto plus juris, quam vir privatus habeat, quanto viro privato potentior est (per Art. 4. Cap. 2.); et consequenter unaquaeque hujus imperii Urbs (vide Art. 2. hujus Cap.) tantum juris intra moenia, seu suae jurisdictionis limites habeat, quantum potest. Deinde quod omnes urbes non ut confoederatae, sed ut unum imperium constituentes invicem sociatae, et unitae sint, sed ita, ut unaquaeque urbs tanto plus juris in imperium, quam reliquae obtineat, quanto reliquis est potentior; nam qui inter inaequales aequalitatem quaerit, absurdum quid quaerit. Cives quidem aequales merito aestimantur, quia uniuscujusque potentia cum potentia totius imperii comparata nullius est considerationis. At urbis cujuscunque potentia magnam partem potentiae ipsius imperii constituit, et eo majorem, quo ipsa urbs major est; ac proinde omnes urbes aequales haberi nequeunt. Sed ut uniuscujusque potentia, ita etiam ejusdem jus ex ipsius magnitudine aestimari debet. Vincula vero, quibus adstringi debent, ut unum imperium componant, apprime sunt (per Art. 1. Cap. 4.) Senatus, et forum. Quomodo autem eae omnes his vinculis ita copulandae sunt, ut earum tamen unaquaeque sui juris, quantum fieri potest, maneat, breviter hic ostendam. ` ` V. Nempe uniuscujusque urbis Patricios, qui pro magnitudine urbis (per Art. 3. hujus Cap.) plures, aut pauciores esse debent, summum in suam urbem jus habere concipio, eosque in Concilio, quod illius urbis supremum est, summam habere potestatem urbem muniendi, ejusque moenia dilatandi, vectigalia imponendi, leges condendi, et abrogandi, et omnia absolute agendi, quae ad suae urbis conservationem, et incrementum necessaria esse judicant. Ad communia autem imperii negotia tractanda Senatus creandus est iis omnino conditionibus, quas in praeced. Cap. diximus, ita ut inter hunc Senatum, et illum nulla alia sit differentia, quam quod hic authoritatem etiam habeat dirimendi quaestiones, quae inter urbes oriri possunt. Nam hoc in hoc imperio, cujus nulla urbs caput est, non potest, ut in illo, a supremo Concilio fieri (vide Art. 38. praec. Cap.).

VI. Caeterum in hoc imperio supremum Concilium convocandum non est, nisi opus sit ipsum imperium reformare, vel in arduo aliquo negotio, ad quod peragendum Senatores se impares esse credent, atque adeo raro admodum fiet, ut omnes Patricii in Concilium vocentur. Nam praecipuum supremi Concilii officium esse diximus (Art. 17. praec. Cap.) leges condere, et abrogare, et deinde imperii ministros eligere. At leges, sive communia totius imperii jura, simulatque instituta sunt, immutari non debent. Quod si tamen tempus, et occasio ferat, ut novum aliquod jus instituendum sit, aut jam statutum mutandum, potest prius de eodem Quaestio in Senatu haberi, et postquam Senatus in eo convenerit, tum deinde legati ad urbes ab ipso Senatu mittantur, qui uniuscujusque urbis Patricios Senatus sententiam doceant, et si denique major urbium pars in sententiam Senatus iverit, ut tum ipsa rata maneat, alias irrita. Atque hic idem ordo in eligendis ducibus exercitus, et legatis in alia regna mittendis, ut et (40) circa decreta de bello inferendo, et pacis conditionibus acceptandis, teneri potest. Sed in reliquis imperii ministris eligendis, quia (ut in Art. 4. hujus Cap. ostendimus) unaquaeque urbs, quantum fieri potest, sui juris manere debet, et in imperio tanto plus juris obtinere, quanto reliquis est potentior, hic ordo necessario servandus est. Nempe, Senatores a Patriciis uniuscujusque urbis eligendi sunt; videlicet unius urbis Patricii in suo Concilio certum Senatorum numerum ex suis Civibus collegis eligent, qui ad numerum Patriciorum ejusdem urbis se habeat (vide Art. 30. praeced. Cap.), ut 1 ad 12. Et quos primi, secundi, tertii, etc. ordinis esse volunt, designabunt; et sic reliquarum urbium Patricii pro magnitudine sui numeri plures, paucioresve Senatores eligent, et in tot ordines distribuent, in quot Senatum dividendum esse diximus (vid. Art. 34. praeced. Cap.): quo fiet, ut in unoquoque Senatorum ordine pro magnitudine cujuscunque urbis plures, paucioresve ejusdem Senatores reperiantur. At ordinum praesides, eorumque Vicarii, quorum numerus minor est urbium numero, a Senatu ex Consulibus electis sorte eligendi sunt. In Judicibus praeterea supremis imperii eligendis idem ordo retinendus est, scilicet ut uniuscujusque urbis Patricii ex suis collegis pro magnitudine sui numeri plures, aut pauciores Judices eligant. Atque adeo fiet, ut unaquaeque urbs in eligendis ministris sui juris, quantum fieri potest, sit, et ut unaquaeque, quo potentior est, eo etiam plus juris tam in Senatu, quam in foro obtineat, posito scilicet, quod Senatus, et fori ordo in decernendis imperii rebus, et quaestionibus dirimendis (41) talis omnino sit, qualem Art. 33. et 34. praec. Cap.

descripsimus.

VII. Cohortium deinde Duces, et militiae Tribuni e Patriciis etiam eligendi sunt. Nam quia aequum est, ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis certum militum numerum ad communem totius imperii securitatem conducere teneatur, aequum etiam est, ut e Patriciis uniuscujusque urbis pro numero legionum, quas alere tenentur, tot tribunos, duces, signiferos etc. eligere liceat, quot ad illam militiae partem, quam imperio suppeditant, ordinandam requiruntur.

VIII. Vectigalia nulla etiam a Senatu subditis imponenda, sed ad sumptus, qui ad negotia publica peragenda ex Senatus decreto requiruntur, non subditi, sed urbes ipsae ab ipso Senatu ad censum vocandae sunt, ita ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis sumptuum partem majorem, vel minorem ferre debeat; quam quidem partem ejusdem urbis Patricii a suis Urbanis ea, qua velint, via exigent, eos scilicet vel ad censum trahendo, vel, quod multo aequius est, iisdem vectigalia imponendo.

IX. Porro quamvis omnes hujus imperii urbes maritimae non sint, nec Senatores ex solis urbibus maritimis vocentur, possunt tamen iisdem eadem emolumenta decerni, quae Art. 31. praec. Cap. diximus; quem in finem pro imperii constitutione media excogitari poterunt, quibus urbes invicem arctius copulentur. Caeterum reliqua ad Senatum, et forum, et absolute ad universum imperium spectantia, quae in praec. Cap. tradidi, huic etiam imperio applicanda sunt. Atque adeo videmus, quod in imperio, quod plures urbes tenent, non necesse sit supremo Concilio convocando certum tempus, aut locum designare. At Senatui, et foro locus dicandus est in pago, vel in urbe, quae suffragii jus non habet. Sed ad illa, quae ad singulas urbes spectant, revertor.

X. Ordo supremi Concilii unius urbis in eligendis urbis, et imperii ministris, et in rebus decernendis idem ille, quem Art. 27. et 36. praec. Cap. tradidi, esse debet. Nam eadem hic, quam illic, est ratio. Deinde Syndicorum Concilium huic subordinandum est, quod ad urbis Concilium se habeat, ut illud Syndicorum praeced. Cap. ad Concilium totius imperii, et cujus officium intra limites jurisdictionis urbis idem etiam sit, iisdemque emolumentis gaudeat. Quod si urbs, et consequenter Patriciorum numerus adeo exiguus fuerit, ut non nisi unum, aut duos Syndicos creare possit, qui duo Concilium facere nequeunt, tum Syndicis in cognitionibus pro re nata Judices a supremo urbis Concilio designandi sunt, vel quaestio ad supremum Syndicorum Concilium deferenda. Nam ex unaquaque urbe aliqui etiam ex Syndicis in locum, ubi Senatus residet, mittendi sunt, qui prospiciant, ut jura universi imperii inviolata serventur, quique in Senatu absque jure suffragii sedeant.

XI. Urbium Consules a Patriciis etiam ejusdem urbis eligendi sunt, qui veluti Senatum illius urbis constituant. Horum autem numerum determinare non possum, nec etiam necesse esse existimo, quandoquidem ejusdem urbis negotia, quae magni ponderis sunt, a supremo ejusdem Concilio, et, quae ad universum imperium spectant, a magno Senatu peraguntur. Caeterum si pauci fuerint, necesse erit, ut in suo Concilio palam suffragia ferant, non autem calculis, ut in magnis Conciliis. In parvis enim Conciliis, ubi suffragia clam indicantur, qui aliquanto callidior est, facile cujusque suffragii auctorem noscere, et minus attentiores multis modis eludere potest.

XII. In unaquaque praeterea urbe Judices a supremo ejusdem Concilio constituendi sunt, a quorum tamen sententia supremum imperii judicium appellare liceat, praeterquam reo palam convicto, et confitenti debitori. Sed haec ulterius persequi non est opus.

XIII. Superest igitur, ut de urbibus, quae sui juris non sunt, loquamur. Hae si in ipsa imperii provincia, vel regione conditae, et earum incolae ejusdem nationis et linguae sint, debent necessario, sicuti pagi, veluti urbium vicinarum partes censeri, ita ut earum unaquaeque sub regimine hujus, aut illius urbis, quae sui juris est, esse debeat. Cujus rei ratio est, quod Patricii non a supremo hujus imperii, sed a supremo uniuscujusque urbis Concilio eligantur, qui in unaquaque urbe pro numero incolarum intra limites jurisdictionis ejusdem urbis plures, paucioresve sunt (per Art. 5. hujus Cap.). Atque adeo necesse est, ut multitudo urbis, quae sui juris non est, ad censum multitudinis alterius, quae sui juris sit, referatur, et ab ejus directione pendeat. At urbes jure belli captae, et quae imperio accesserunt, veluti imperii Sociae habendae, et beneficio victae obligandae, vel Coloniae, quae jure Civitatis gaudeant, eo mittendae, et gens alio ducenda, vel omnino delenda est.

XIV. Atque haec sunt, quae ad hujus imperii fundamenta spectant. Quod autem ejus conditio melior sit, quam illius, quod nomen ab una urbe sola habet, hinc concludo: quod scilicet uniuscujusque urbis Patricii, more humanae cupidinis, suum jus tam in urbe, quam in Senatu retinere, et, si fieri potest, augere studebunt; atque adeo, quantum poterunt, conabuntur multitudinem ad se trahere, et consequenter imperium beneficiis magis, quam metu agitare tare, suumque numerum augere: quippe quo plures numero fuerint, eo plures (per Art. 6. (42) hujus Cap.) ex suo Concilio Senatores eligent, et consequenter (per Art. eundem) plus juris in imperio obtinebunt. Nec obstat, quod, dum unaquaeque urbs sibi consulit, reliquisque invidet, saepius inter se discordent, et tempus disputando consumant. Nam, si, dum Romani deliberant, perit Sagunthus, dum contra pauci ex solo suo affectu omnia decernunt, perit libertas, communeque bonum sunt namque humana ingenia hebetiora, quam ut omnia statim penetrare possint; sed consulendo, audiendo, et disputando acuuntur, et, dum omnia tentant media, ea, quae volunt, tandem inveniunt, quae omnes probant, et de quibus nemo antea cogitasset. Quod si quis regerat, hoc Hollandorum imperium non diu absque Comite, vel Vicario, qui vicem Comitis suppleret, stetisse, hoc sibi responsum habeat, quod Hollandi ad obtinendam libertatem satis putaverunt Comitem deserere, et imperii corpus capite obtruncare, nec de eodem reformando cogitarunt; sed omnia ejus membra, uti antea constituta fuerant, reliquerunt, ita ut Hollandiae comitatus fine Comite, veluti corpus fine capite, ipsumque imperium sine nomine manserit. Atque adeo minime mirum, quod subditi plerique ignoraverint, penes quos summa esset imperii potestas. Et quamvis hoc non esset, ii tamen, qui imperium revera tenebant, longe pauciores erant, quam ut multitudinem regere, et potentes adversarios opprimere possent. Unde factum, ut hi saepe impune iis insidiari, et tandem evertere potuerint. Subita itaque ejusdem Reipublicae eversio non ex eo orta est, quod tempus in deliberationibus inutiliter consumeretur, sed ex deformi ejusdem imperii statu, et paucitate regentium.

XV. Est praeterea hoc Aristocraticum imperium, quod plures urbes tenent, alteri praeferendum, quia non opus est, ut in praecedenti, cavere, ne universum supremum ejus Concilium subito impetu opprimatur, quandoquidem (per Art. 9. hujus Cap.) eidem convocando nullum tempus, nec locus designatur. Sunt praeterea potentes cives in hoc imperio minus timendi. Nam, ubi plures urbes libertate gaudent, non sufficit ei, qui viam ad imperium affectat, urbem unam occupare, ut imperium in reliquas obtineat. Est denique in hoc imperio libertas pluribus communis. Nam ubi una sola urbs regnat, eatenus reliquarum bono consulitur, quatenus regnanti huic urbi expedit.

CAPUT X.

I. Imperii utriusque Aristocratici fundamentis explicatis, et ostensis, superest ut inquiramus, an aliqua causa culpabili possint dissolvi, aut in aliam formam mutari. Primaria causa, unde hujusmodi imperia dissolvuntur, illa est, quam acutissimus Florentinus Disc. 1. lib. 3. in Tit. Livium observat, videlicet quod imperio, sicuti humano corpori quotidie aggregatur aliquid, quod quandoque indiget curatione; atque adeo necesse esse, ait, ut aliquando aliquid accidat, quo imperium ad suum principium, quo stabiliri incepit, redigatur. Quod si intra debitum tempus non acciderit, vitia eo usque crescent, ut tolli nequeant, nisi cum ipso imperio. Atque hoc, inquit, vel casu contingere potest, vel consilio, et prudentia legum, aut viri eximiae virtutis. Nec dubitare possumus, quin haec res maximi sit ponderis, et quod, ubi huic incommodo provisum non sit, non poterit imperium sua virtute, sed sola fortuna permanere, et contra ubi huic malo remedium idoneum adhibitum fuerit, non poterit ipsum suo vitio, sed solummodo inevitabili aliquo fato cadere, ut mox clarius docebimus. Primum quod huic malo remedium occurrebat, hoc fuit, ut scilicet singulis lustris supremus aliquis Dictator in mensem unum, aut duos crearetur (43), cui jus esset de Senatorum, et cujuscunque ministri factis cognoscendi, judicandi, et statuendi, et consequenter imperium ad suum principium restituendi. Sed qui imperii incommoda vitare studet, remedia adhibere debet, quae cum imperii natura conveniant, et quae ex ipsius fundamentis deduci queant, alias in Scyllam incidet, cupiens vitare Charybdin. Est quidem hoc verum, quod omnes, tam qui regunt, quam qui reguntur, metu supplicii, aut damni contineri debeant, ne impune, vel cum lucro peccare liceat; sed contra certum etiam est, quod si hic metus bonis, et malis hominibus communis fuerit, versetur necessario imperium in summo periculo. Cum igitur Dictatoria potestas absoluta sit, non potest non esse omnibus formidabilis, praesertim si statuto tempore, ut requiritur, Dictator crearetur (44), quia tum unusquisque gloriae cupidus eum honorem summo studio ambiret, et certum est, quod in pace non tam virtus, quam opulentia spectatur, ita ut quo quisque superbior, eo facilius honores adipiscatur: et forte hac de causa Romani nullo constituto tempore, sed fortuita quadam necessitate coacti Dictatorem facere consueverant. At nihilominus rumor (45) Dictatoris, ut Ciceronis verba referam, bonis injucundus fuit. Et sane, quandoquidem haec Dictatoria potestas Regia absolute est, potest non absque magno Reipublicae periculo imperium aliquando in Monarchicum mutari, tametsi in tempus, quantumvis breve, id fiat. Adde quod, si ad creandum Dictatorem nullum certum tempus designatum sit, ratio tum nulla temporis intercedentis ab uno ad alium, quam maxime servandam esse diximus, haberetur, et quod res etiam vaga admodum esset, ut facile negligeretur. Nisi itaque haec Dictatoria potestas aeterna sit, et stabilis, quae servata imperii forma in unum deferri nequit, erit ergo ipsa, et consequenter Reipublicae salus, et conservatio admodum incerta.

II. At contra dubitare nequaquam possumus (per Art. 3. Cap. 6.), quod si possit servata imperii forma Dictatoris gladius perpetuus, et malis tantummodo formidini esse, nunquam eo usque vitia invalescere poterunt, ut tolli, aut emendari nequeant. Ut igitur has omnes conditiones obtineamus, Syndicorum Concilium Concilio supremo subordinandum diximus, ut scilicet dictatorius ille gladius perpetuus esset non penes personam aliquam naturalem, sed civilem, cujus membra plura sint, quam ut imperium inter se possint dividere (per Art. 1. et 2. Cap. 8. (46)), vel in scelere aliquo convenire: ad quod accedit, quod a reliquis imperii muneribus subeundis prohibeantur, quod militiae stipendia non solvant, et quod denique ejus aetatis sint, ut praesentia, ac tuta, quam nova, et periculosa malint. Quare imperio nullum ab iis periculum, et consequenter non bonis, sed malis tantummodo formidini esse queunt, et revera erunt. Nam, ut ad scelera peragenda debiliores, ita ad m litiam coërcendam potentiores sunt. Nam praeterquam quod principiis obstare possunt (quia Concilium aeternum est), sunt praeterea numero satis magno, ut sine invidiae timore potentem unum, aut alterum accusare, et damnare audeant, praesertim quia suffragia calculis feruntur, et sententia nomine totius Concilii pronunciatur.

III. At Romae plebis Tribuni perpetui etiam erant verum impares, ut Scipionis alicujus potentiam premerent: et praeterea id, quod salutare esse judicabant, ad ipsum Senatum deferre debebant, a quo etiam saepe eludebantur, efficiendo scilicet, ut plebs ei magis faveret, quem ipsi Senatores minus timebant. Ad quod accedit, quod Tribunorum contra Patricios auctoritas plebis favore defenderetur, et quotiescunque ipsi plebem vocabant, seditionem potius movere, quam Concilium convocare viderentur. Quae sane incommoda in imperio, quod in praecedd. duob. Capp. descripsimus, locum non habent (47).

IV. Verumenimvero haec Syndicorum auctoritas hoc solummodo praestare poterit, ut imperii forma servetur, atque adeo prohibere, ne leges infringantur, et ne cuiquain cum lucro peccare liceat; sed nequaquam efficere poterit, ne vitia, quae lege prohiberi nequeunt, gliscant, ut sunt illa, in quae homines otio abundantes incidunt, et ex quibus imperii ruina non raro sequitur. Homines enim in pace deposito metu paulatim ex ferocibus barbaris civiles, seu humani, et ex humanis molles, et inertes fiunt, nec alius alium virtute, sed fastu, et luxu excellere studet; unde patrios mores fastidire, alienos induere, hoc est, servire incipiunt.

V. Ad haec mala vitandum multi conati sunt leges sumptuarias condere, sed frustra. Nam omnia jura, quae absque ulla alterius injuria violari possunt, ludibrio habentur, et tantum abest, ut hominum cupiditates, et libidinem frenent, quin contra easdem intendant: nam nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. Nec unquam hominibus otiosis ingenium deest ad eludenda jura, quae instituuntur de rebus, quae absolute prohiberi nequeunt, ut sunt convivia, ludi, ornatus, et alia hujusmodi, quorum tantummodo excessus malus, et ex umuscujusque fortuna aestimandus est, ita ut lege nulla universali determinari queat.

VI. Concludo itaque, communia illa pacis vitia, de quibus hic loquimur, nunquam directe, sed indirecte prohibenda esse, talia scilicet imperii fundamenta jaciendo, quibus fiat, ut plerique, non quidem sapienter vivere studeant (nam hoc impossibile est), sed ut iis ducantur affectibus, ex quibus Reipublicae major sit utili tas. Atque adeo huic rei maxime studendum, ut divites si non parci, avari tamen sint. Nam non dubium est, quin, si hic avaritiae affectus, qui universalis est, et constans, gloriae cupidine foveatur, plerique rei suae sine ignominia augendae summum ponant studium, quo honores adipiscantur, et summum dedecus vitent.

VII. (48) Si itaque ad fundamenta utriusque imperii Aristocratici, quae praeced. duobus Capp. explicui, attendamus, hoc ipsum ex iisdem sequi videbimus. Numerus enim regentium in utroque adeo magnus est, ut divitum maximae parti aditus ad regimen pateat, et ad imperii honores adipiscendos. Quod si praeterea (uti diximus Art. 47. Cap. 8.) statuatur, ut Patricii, qui plus debent, quam sunt solvendo, ordine Patricio deturbentur, et qui bona sua infortunio perdiderunt, ut in integrum restituantur, non dubium est, quin omnes, quantum poterunt, conabuntur bona sua conservare. Peregrinos praeterea habitus nunquam concupiscent, nec patrios fastidient, si lege constituatur, ut Patricii, et qui honores ambiunt, singulari veste dignoscantur: de quo vide Art. 25. et 47. Cap. 8. Et praeter haec alia in quocunque imperio cum natura loci, et gentis ingenio consentanea excogitari possunt, et in eo apprime vigilari, ut subditi magis sponte, quam lege coacti suum officium faciant.

VIII. Nam imperium, quod nihil aliud prospicit, quam ut homines metu ducantur, magis sine vitiis erit, quam cum virtute. Sed homines ita ducendi sunt, ut non duci, sed ex suo ingenio, et libero suo decreto vivere sibi videantur; atque adeo ut solo libertatis amore, et rei augendae studio, speque imperii honores adipiscendi retineantur. Caeterum imagines, triumphi, et alia virtutis incitamenta magis servitutis, quam libertatis sunt signa. Servis enim, non liberis virtutis praemia decernuntur. Fateor quidem homi nes his stimulis maxime incitari, sed ut haec in initio viris magnis, ita postea crescente invidia ignavis, et opum magnitudine tumidis decernuntur, magna omnium bonorum indignatione. Deinde qui parentum triumphos, et imagines ostentant, injuriam sibi fieri credunt, ni reliquis praeferantur. Denique, ut alia taceam, hoc certum est, quod aequalitas, qua semel exuta communis libertas necessario perit, conservari nullo modo possit, simulatque alicui Viro virtute claro singulares honores jure publico decernuntur.

IX. His positis, videamus jam, an hujusmodi imperia culpabili aliqua causa possint destrui. Verum, si quod imperium aeternum esse potest, illud necessario erit, cujus semel recte instituta jura inviolata manent. Anima enim imperii jura sunt. His igitur servatis servatur necessario imperium. At jura invicta esse nequeunt, nisi et ratione, et communi hominum affectu defendantur, alias si scilicet solo rationis auxilio nituntur, invalidae sane sunt, facileque vincuntur. Cum itaque utriusque imperii Aristocratici jura fundamentalia cum ratione, et communi hominum affectu convenire ostenderimus, possumus ergo affirmare, si quae ulla imperia, haec necessario aeterna fore, vel nulla culpabili causa, sed fato tantummodo aliquo inevitabili posse destrui.

X. At objici nobis adhuc potest, quod, quamvis imperii jura in praeced. ostensa ratione, et communi hominum affectu defendantur, possint nihilominus aliquando vinci. Nam nullus affectus est, qui aliquando a fortiori, et contrario affectu non vincatur; timorem namque mortis a cupidine rei alienae saepe vinci videmus. Qui hostem metu territi fugiunt, nullo alterius rei metu detineri possunt, sed sese in flumina praecipitant, vel in ignem ruunt, ut hostium ferrum fugiant. Quantumvis igitur civitas recte ordinata, et jura optime instituta sint, in maximis tamen imperii angustiis, quando omnes, ut fit, terrore quodam panico capiuntur, tum omnes id solum, quod praesens metus suadet, nulla futuri, neque legum habita ratione, probant, omnium ora in Virum victoriis clarum vertuntur, eundemque legibus solvunt, atque ipsi imperium (pessimo exemplo) continuant, totamque Rempublicam ipsius fidei conimittunt, quae res sane Romani imperii exitii fuit causa. Sed ut huic Objectioni respondeam, dico primo, quod in recte constituta Republica similis terror non oritur, nisi ex justa causa; atque adeo is terror, et confusio ex eo orta nulli caunnsae, quae prudentia humana vitari poterat, adscribi potest. Deinde notandum, quod in Republica, qualem in praeced. descripsimus, fieri non potest (per Art. 9. et 25. Cap. 8.), ut unus, aut alter virtutis fama ita excellat, ut omniumora in se vertat. Sed necesse est, ut plures habeat aemulos, quibus plures alii faveant. Quamvis itaque ex terrore confusio aliqua in Republica oriatur, leges tamen fraudare, atque aliquem contra jus ad imperium militare renunciare nemo poterit, quin statim contentio alios petentium oriatur, quae ut dirimatur, necesse tandem erit ad semel statuta, et ab omnibus probata jura recurrere, atque res imperii secundum leges latas ordinare. Possum igitur absolute affirmare, cum imperium, quod una sola Urbs, tum praecipue illud, quod plures Urbes tenent, aeternum esse, sive nulla interna causa posse dissolvi, aut in aliam formam mutari.

CAPUT XI I. Transeo tandem ad tertium, et omnino absolutum imperium, quod Democraticum appellamus. Hujus ab Aristocratico differentiam in hoc potissimum consistere diximus, quod in eo a sola supremi Concilii voluntate, et libera Electione pendeat, ut hic, aut ille Patricius creetur, ita ut nemo jus suffragii, et munera imperii subeundi (49) haereditarium habeat, nemoque id jus sibi poscere jure possit, ut in hoc, de quo jam agimus, imperio sit. Nam omnes, qui ex parentibus civibus, vel qui in patrio illo solo nati, vel qui de Republica bene meriti sunt, vel ob alias causas, ob quas Lex alicui jus civis dare jubet, ii, inquam, omnes jus suffragii in supremo Concilio, muneraque imperii subeundi jure sibi poscunt, nec denegare iis licet, nisi ob crimen, aut infamiam.