SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 10 of 125

Exod 39:18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, Exod 39:19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. Exod 39:20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, Exod 39:21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem: Exod 39:22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta: Exod 39:23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum: Exod 39:24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. Exod 39:25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus: Exod 39:26 et mitras cum coronulis suis ex bysso: Exod 39:27 feminalia quoque linea, byssina: Exod 39:28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. Exod 39:29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini: Exod 39:30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi. Exod 39:31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. Exod 39:32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, Exod 39:33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, Exod 39:34 velum; arcam, vectes, propitiatorium, Exod 39:35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus; Exod 39:36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; Exod 39:37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, Exod 39:38 et tentorium in introitu tabernaculi; Exod 39:39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; Exod 39:40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. Exod 39:41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, Exod 39:42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

Exod 39:43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. Exod 40:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Exod 40:2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, Exod 40:3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: Exod 40:4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, Exod 40:5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, Exod 40:6 et ante illud altare holocausti: Exod 40:7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. Exod 40:8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. Exod 40:9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: Exod 40:10 altare holocausti et omnia vasa ejus, Exod 40:11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. Exod 40:12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua Exod 40:13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. Exod 40:14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. Exod 40:15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. Exod 40:16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, Exod 40:17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. Exod 40:18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. Exod 40:19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. Exod 40:20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, Exod 40:21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. Exod 40:22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, Exod 40:23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. Exod 40:24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, Exod 40:25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. Exod 40:26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, Exod 40:27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. Exod 40:28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. Exod 40:29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, Exod 40:30 cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.

Exod 40:31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, Exod 40:32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. Exod 40:33 Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. Exod 40:34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas: Exod 40:35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco. Exod 40:36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.

Lev 1:1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens: Lev 1:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, Lev 1:3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: Lev 1:4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. Lev 1:5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: Lev 1:6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. Lev 1:7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: Lev 1:8 et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, Lev 1:9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. Lev 1:10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: Lev 1:11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: Lev 1:12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: Lev 1:13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. Lev 1:14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, Lev 1:15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: Lev 1:16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, Lev 1:17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino. Lev 2:1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus, Lev 2:2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. Lev 2:3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

Lev 2:4 Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. Lev 2:5 Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento, Lev 2:6 divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. Lev 2:7 Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur: Lev 2:8 quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis. Lev 2:9 Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: Lev 2:10 quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. Lev 2:11 Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. Lev 2:12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis. Lev 2:13 Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.

Lev 2:14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino, Lev 2:15 fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est: Lev 2:16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus. Lev 3:1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. Lev 3:2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum. Lev 3:3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: Lev 3:4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis. Lev 3:5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino. Lev 3:6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. Lev 3:7 Si agnum obtulerit coram Domino, Lev 3:8 ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris. Lev 3:9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam Lev 3:10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis. Lev 3:11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. Lev 3:12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino, Lev 3:13 ponet manum suam super caput ejus: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum. Lev 3:14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia: Lev 3:15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis: Lev 3:16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit Lev 3:17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

Lev 4:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 4:2 Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit: Lev 4:3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: Lev 4:4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. Lev 4:5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. Lev 4:6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. Lev 4:7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. Lev 4:8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: Lev 4:9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, Lev 4:10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti. Lev 4:11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, Lev 4:12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur. Lev 4:13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, Lev 4:14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. Lev 4:15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, Lev 4:16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, Lev 4:17 tincto digito aspergens septies contra velum. Lev 4:18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. Lev 4:19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: Lev 4:20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. Lev 4:21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.

Lev 4:22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: Lev 4:23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. Lev 4:24 Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, Lev 4:25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. Lev 4:26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. Lev 4:27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, Lev 4:28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. Lev 4:29 Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. Lev 4:30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. Lev 4:31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

Lev 4:32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: Lev 4:33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ. Lev 4:34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. Lev 4:35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. Lev 5:1 Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. Lev 5:2 Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit: Lev 5:3 et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto. Lev 5:4 Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, Lev 5:5 agat pœnitentiam pro peccato, Lev 5:6 et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. Lev 5:7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, Lev 5:8 dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. Lev 5:9 Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. Lev 5:10 Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei. Lev 5:11 Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. Lev 5:12 Tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit, Lev 5:13 rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere. Lev 5:14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 5:15 Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: Lev 5:16 ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. Lev 5:17 Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, Lev 5:18 offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram æstimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei, Lev 5:19 quia per errorem deliquit in Dominum. Lev 6:1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 6:2 Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, Lev 6:3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, Lev 6:4 convicta delicti, Lev 6:5 reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

Lev 6:6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti: Lev 6:7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. Lev 6:8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 6:9 Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. Lev 6:10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, Lev 6:11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. Lev 6:12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. Lev 6:13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. Lev 6:14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. Lev 6:15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: Lev 6:16 reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. Lev 6:17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. Lev 6:18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. Lev 6:19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 6:20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: Lev 6:21 quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino Lev 6:22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. Lev 6:23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. Lev 6:24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Lev 6:25 Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

Lev 6:26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. Lev 6:27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. Lev 6:28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. Lev 6:29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. Lev 6:30 Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. Lev 7:1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: Lev 7:2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. Lev 7:3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: Lev 7:4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. Lev 7:5 Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. Lev 7:6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.

Lev 7:7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. Lev 7:8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. Lev 7:9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: Lev 7:10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur. Lev 7:11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. Lev 7:12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: Lev 7:13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: Lev 7:14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, Lev 7:15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. Lev 7:16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: Lev 7:17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

Lev 7:18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. Lev 7:19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. Lev 7:20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. Lev 7:21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. Lev 7:22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 7:23 Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. Lev 7:24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. Lev 7:25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. Lev 7:26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. Lev 7:27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis. Lev 7:28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 7:29 Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. Lev 7:30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, Lev 7:31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. Lev 7:32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. Lev 7:33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. Lev 7:34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. Lev 7:35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, Lev 7:36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. Lev 7:37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, Lev 7:38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. Lev 8:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 8:2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: Lev 8:3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. Lev 8:4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, Lev 8:5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. Lev 8:6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, Lev 8:7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, Lev 8:8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. Lev 8:9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. Lev 8:10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. Lev 8:11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. Lev 8:12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: Lev 8:13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. Lev 8:14 Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, Lev 8:15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. Lev 8:16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: Lev 8:17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. Lev 8:18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, Lev 8:19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. Lev 8:20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, Lev 8:21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. Lev 8:22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: Lev 8:23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

Lev 8:24 Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: Lev 8:25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. Lev 8:26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, Lev 8:27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, Lev 8:28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. Lev 8:29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. Lev 8:30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

Lev 8:31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: Lev 8:32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. Lev 8:33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur consecratio: Lev 8:34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. Lev 8:35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. Lev 8:36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi. Lev 9:1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: Lev 9:2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. Lev 9:3 Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, Lev 9:4 bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. Lev 9:5 Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret, Lev 9:6 ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. Lev 9:7 Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. Lev 9:8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: Lev 9:9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. Lev 9:10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: Lev 9:11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. Lev 9:12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. Lev 9:13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quæ omnia super altare cremavit igni, Lev 9:14 lotis aqua prius intestinis et pedibus. Lev 9:15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, Lev 9:16 fecit holocaustum, Lev 9:17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini. Lev 9:18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. Lev 9:19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, Lev 9:20 posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare, Lev 9:21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. Lev 9:22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. Lev 9:23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: Lev 9:24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

Lev 10:1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. Lev 10:2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. Lev 10:3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. Lev 10:4 Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. Lev 10:5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. Lev 10:6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: Lev 10:7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi. Lev 10:8 Dixit quoque Dominus ad Aaron: