SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 105 of 125

Luke 3:35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale, Luke 3:36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech, Luke 3:37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, Luke 3:38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. Luke 4:1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum Luke 4:2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. Luke 4:3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Luke 4:4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Luke 4:5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, Luke 4:6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. Luke 4:7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. Luke 4:8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Luke 4:9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. Luke 4:10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: Luke 4:11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Luke 4:12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Luke 4:13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. Luke 4:14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. Luke 4:15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. Luke 4:16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. Luke 4:17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: Luke 4:18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, Luke 4:19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.

Luke 4:20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Luke 4:21 Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. Luke 4:22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? Luke 4:23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Luke 4:24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Luke 4:25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: Luke 4:26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. Luke 4:27 Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. Luke 4:28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. Luke 4:29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.

Luke 4:30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. Luke 4:31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. Luke 4:32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. Luke 4:33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna, Luke 4:34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. Luke 4:35 Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. Luke 4:36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? Luke 4:37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. Luke 4:38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Luke 4:39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. Luke 4:40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

Luke 4:41 Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. Luke 4:42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. Luke 4:43 Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. Luke 4:44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ. Luke 5:1 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. Luke 5:2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Luke 5:3 Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. Luke 5:4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Luke 5:5 Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. Luke 5:6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum.

Luke 5:7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. Luke 5:8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Luke 5:9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: Luke 5:10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. Luke 5:11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. Luke 5:12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Luke 5:13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. Luke 5:14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. Luke 5:15 Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. Luke 5:16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.

Luke 5:17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. Luke 5:18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. Luke 5:19 Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. Luke 5:20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. Luke 5:21 Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Luke 5:22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Luke 5:23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? Luke 5:24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Luke 5:25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.

Luke 5:26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. Luke 5:27 Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Luke 5:28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Luke 5:29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. Luke 5:30 Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Luke 5:31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Luke 5:32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. Luke 5:33 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? Luke 5:34 Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? Luke 5:35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus.

Luke 5:36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. Luke 5:37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: Luke 5:38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. Luke 5:39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est. Luke 6:1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. Luke 6:2 Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? Luke 6:3 Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? Luke 6:4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? Luke 6:5 Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. Luke 6:6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

Luke 6:7 Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. Luke 6:8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. Luke 6:9 Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? Luke 6:10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus. Luke 6:11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. Luke 6:12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Luke 6:13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Luke 6:14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, Luke 6:15 Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes, Luke 6:16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. Luke 6:17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, Luke 6:18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Luke 6:19 Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Luke 6:20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Luke 6:21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Luke 6:22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. Luke 6:23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. Luke 6:24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. Luke 6:25 Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. Luke 6:26 Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. Luke 6:27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Luke 6:28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

Luke 6:29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Luke 6:30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. Luke 6:31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Luke 6:32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. Luke 6:33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. Luke 6:34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. Luke 6:35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Luke 6:36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. Luke 6:37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.

Luke 6:38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Luke 6:39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? Luke 6:40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Luke 6:41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? Luke 6:42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Luke 6:43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. Luke 6:44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. Luke 6:45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Luke 6:46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? Luke 6:47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: Luke 6:48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. Luke 6:49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. Luke 7:1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Luke 7:2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. Luke 7:3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. Luke 7:4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes: Luke 7:5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. Luke 7:6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: Luke 7:7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

Luke 7:8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. Luke 7:9 Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. Luke 7:10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. Luke 7:11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. Luke 7:12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. Luke 7:13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Luke 7:14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. Luke 7:15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Luke 7:16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. Luke 7:17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.

Luke 7:18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. Luke 7:19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Luke 7:20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Luke 7:21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) Luke 7:22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: Luke 7:23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. Luke 7:24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Luke 7:25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. Luke 7:26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: Luke 7:27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

Luke 7:28 Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. Luke 7:29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Luke 7:30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. Luke 7:31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? Luke 7:32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. Luke 7:33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. Luke 7:34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. Luke 7:35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. Luke 7:36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. Luke 7:37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: Luke 7:38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Luke 7:39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. Luke 7:40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. Luke 7:41 Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Luke 7:42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Luke 7:43 Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. Luke 7:44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Luke 7:45 Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Luke 7:46 Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. Luke 7:47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

Luke 7:48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. Luke 7:49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Luke 7:50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. Luke 8:1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, Luke 8:2 et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmantibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, Luke 8:3 et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. Luke 8:4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: Luke 8:5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. Luke 8:6 Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. Luke 8:7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. Luke 8:8 Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Luke 8:9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.

Luke 8:10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Luke 8:11 Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei. Luke 8:12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Luke 8:13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Luke 8:14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. Luke 8:15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Luke 8:16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Luke 8:17 Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. Luke 8:18 Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

Luke 8:19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. Luke 8:20 Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. Luke 8:21 Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. Luke 8:22 Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. Luke 8:23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. Luke 8:24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. Luke 8:25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? Luke 8:26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. Luke 8:27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.

Luke 8:28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. Luke 8:29 Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. Luke 8:30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. Luke 8:31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. Luke 8:32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. Luke 8:33 Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. Luke 8:34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. Luke 8:35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. Luke 8:36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione: Luke 8:37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. Luke 8:38 Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens: Luke 8:39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. Luke 8:40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum. Luke 8:41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, Luke 8:42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. Luke 8:43 Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: Luke 8:44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. Luke 8:45 Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?

Luke 8:46 Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. Luke 8:47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. Luke 8:48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. Luke 8:49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. Luke 8:50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. Luke 8:51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. Luke 8:52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. Luke 8:53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. Luke 8:54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. Luke 8:55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. Luke 8:56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.

Luke 9:1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. Luke 9:2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. Luke 9:3 Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Luke 9:4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Luke 9:5 Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Luke 9:6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. Luke 9:7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur Luke 9:8 a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. Luke 9:9 Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum. Luke 9:10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.

Luke 9:11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. Luke 9:12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. Luke 9:13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. Luke 9:14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. Luke 9:15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes. Luke 9:16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. Luke 9:17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. Luke 9:18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ?

Luke 9:19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. Luke 9:20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. Luke 9:21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, Luke 9:22 dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. Luke 9:23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Luke 9:24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Luke 9:25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? Luke 9:26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Luke 9:27 Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Luke 9:28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.

Luke 9:29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. Luke 9:30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, Luke 9:31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Luke 9:32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. Luke 9:33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. Luke 9:34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. Luke 9:35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Luke 9:36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. Luke 9:37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. Luke 9:38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: Luke 9:39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: Luke 9:40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. Luke 9:41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. Luke 9:42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. Luke 9:43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. Luke 9:44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. Luke 9:45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. Luke 9:46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. Luke 9:47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, Luke 9:48 et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.

Luke 9:49 Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. Luke 9:50 Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Luke 9:51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. Luke 9:52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. Luke 9:53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. Luke 9:54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? Luke 9:55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. Luke 9:56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. Luke 9:57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. Luke 9:58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.