1Cor 6:10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 1Cor 6:11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. 1Cor 6:12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. 1Cor 6:13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. 1Cor 6:14 Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. 1Cor 6:15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. 1Cor 6:16 An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. 1Cor 6:17 Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. 1Cor 6:18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. 1Cor 6:19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 1Cor 6:20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
1Cor 7:1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: 1Cor 7:2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. 1Cor 7:3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. 1Cor 7:4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 1Cor 7:5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 1Cor 7:6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 1Cor 7:7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 1Cor 7:8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 1Cor 7:9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. 1Cor 7:10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: 1Cor 7:11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. 1Cor 7:12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
1Cor 7:13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: 1Cor 7:14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. 1Cor 7:15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. 1Cor 7:16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? 1Cor 7:17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. 1Cor 7:18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. 1Cor 7:19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. 1Cor 7:20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 1Cor 7:21 Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere. 1Cor 7:22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 1Cor 7:23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum.
1Cor 7:24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. 1Cor 7:25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 1Cor 7:26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 1Cor 7:27 Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. 1Cor 7:28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. 1Cor 7:29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: 1Cor 7:30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: 1Cor 7:31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. 1Cor 7:32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. 1Cor 7:33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
1Cor 7:34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. 1Cor 7:35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. 1Cor 7:36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. 1Cor 7:37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. 1Cor 7:38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. 1Cor 7:39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. 1Cor 7:40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. 1Cor 8:1 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. 1Cor 8:2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
1Cor 8:3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 1Cor 8:4 De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. 1Cor 8:5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): 1Cor 8:6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. 1Cor 8:7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. 1Cor 8:8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. 1Cor 8:9 Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 1Cor 8:10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? 1Cor 8:11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? 1Cor 8:12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
1Cor 8:13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. 1Cor 9:1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? 1Cor 9:2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 1Cor 9:3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est: 1Cor 9:4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? 1Cor 9:5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? 1Cor 9:6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? 1Cor 9:7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? 1Cor 9:8 Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? 1Cor 9:9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? 1Cor 9:10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 1Cor 9:11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
1Cor 9:12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 1Cor 9:13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? 1Cor 9:14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. 1Cor 9:15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. 1Cor 9:16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. 1Cor 9:17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 1Cor 9:18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. 1Cor 9:19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 1Cor 9:20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: 1Cor 9:21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 1Cor 9:22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 1Cor 9:23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. 1Cor 9:24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. 1Cor 9:25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. 1Cor 9:26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: 1Cor 9:27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. 1Cor 10:1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 1Cor 10:2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: 1Cor 10:3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 1Cor 10:4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): 1Cor 10:5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. 1Cor 10:6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 1Cor 10:7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 1Cor 10:8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 1Cor 10:9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 1Cor 10:10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 1Cor 10:11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. 1Cor 10:12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 1Cor 10:13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. 1Cor 10:14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: 1Cor 10:15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 1Cor 10:16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 1Cor 10:17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 1Cor 10:18 Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? 1Cor 10:19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? 1Cor 10:20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: 1Cor 10:21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. 1Cor 10:22 An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 1Cor 10:23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat. 1Cor 10:24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 1Cor 10:25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 1Cor 10:26 Domini est terra, et plenitudo ejus. 1Cor 10:27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
1Cor 10:28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: 1Cor 10:29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? 1Cor 10:30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? 1Cor 10:31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. 1Cor 10:32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: 1Cor 10:33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. 1Cor 11:1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 1Cor 11:2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. 1Cor 11:3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. 1Cor 11:4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 1Cor 11:5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
1Cor 11:6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 1Cor 11:7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 1Cor 11:8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 1Cor 11:9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 1Cor 11:10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 1Cor 11:11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. 1Cor 11:12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. 1Cor 11:13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? 1Cor 11:14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: 1Cor 11:15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 1Cor 11:16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. 1Cor 11:17 Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 1Cor 11:18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 1Cor 11:19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
1Cor 11:20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. 1Cor 11:21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 1Cor 11:22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. 1Cor 11:23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 1Cor 11:24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. 1Cor 11:25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 1Cor 11:26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 1Cor 11:27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 1Cor 11:28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
1Cor 11:29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. 1Cor 11:30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 1Cor 11:31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 1Cor 11:32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 1Cor 11:33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 1Cor 11:34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. 1Cor 12:1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. 1Cor 12:2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 1Cor 12:3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. 1Cor 12:4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 1Cor 12:5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 1Cor 12:6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 1Cor 12:7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 1Cor 12:8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: 1Cor 12:9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: 1Cor 12:10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 1Cor 12:11 Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. 1Cor 12:12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 1Cor 12:13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. 1Cor 12:14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 1Cor 12:15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 1Cor 12:16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 1Cor 12:17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? 1Cor 12:18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 1Cor 12:19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 1Cor 12:20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
1Cor 12:21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. 1Cor 12:22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 1Cor 12:23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 1Cor 12:24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 1Cor 12:25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 1Cor 12:26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. 1Cor 12:27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 1Cor 12:28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 1Cor 12:29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores?
1Cor 12:30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 1Cor 12:31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. 1Cor 13:1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. 1Cor 13:2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 1Cor 13:3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 1Cor 13:4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, 1Cor 13:5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 1Cor 13:6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 1Cor 13:7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 1Cor 13:8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. 1Cor 13:9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 1Cor 13:10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
1Cor 13:11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. 1Cor 13:12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. 1Cor 13:13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. 1Cor 14:1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. 1Cor 14:2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. 1Cor 14:3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. 1Cor 14:4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. 1Cor 14:5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. 1Cor 14:6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
1Cor 14:7 Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? 1Cor 14:8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 1Cor 14:9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes. 1Cor 14:10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. 1Cor 14:11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. 1Cor 14:12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. 1Cor 14:13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. 1Cor 14:14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 1Cor 14:15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. 1Cor 14:16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. 1Cor 14:17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. 1Cor 14:18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. 1Cor 14:19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
1Cor 14:20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. 1Cor 14:21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. 1Cor 14:22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. 1Cor 14:23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? 1Cor 14:24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: 1Cor 14:25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. 1Cor 14:26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. 1Cor 14:27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. 1Cor 14:28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. 1Cor 14:29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
1Cor 14:30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. 1Cor 14:31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: 1Cor 14:32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. 1Cor 14:33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. 1Cor 14:34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. 1Cor 14:35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. 1Cor 14:36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? 1Cor 14:37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. 1Cor 14:38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. 1Cor 14:39 Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. 1Cor 14:40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. 1Cor 15:1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 1Cor 15:2 per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
1Cor 15:3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 1Cor 15:4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: 1Cor 15:5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: 1Cor 15:6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: 1Cor 15:7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: 1Cor 15:8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. 1Cor 15:9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 1Cor 15:10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: 1Cor 15:11 sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis. 1Cor 15:12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 1Cor 15:13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. 1Cor 15:14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: 1Cor 15:15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. 1Cor 15:16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 1Cor 15:17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. 1Cor 15:18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 1Cor 15:19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 1Cor 15:20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, 1Cor 15:21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 1Cor 15:22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 1Cor 15:23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 1Cor 15:24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 1Cor 15:25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 1Cor 15:26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: 1Cor 15:27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
1Cor 15:28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 1Cor 15:29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? 1Cor 15:30 ut quid et nos periclitamur omni hora? 1Cor 15:31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. 1Cor 15:32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. 1Cor 15:33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. 1Cor 15:34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. 1Cor 15:35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? 1Cor 15:36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: 1Cor 15:37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. 1Cor 15:38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. 1Cor 15:39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
1Cor 15:40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. 1Cor 15:41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: 1Cor 15:42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 1Cor 15:43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: 1Cor 15:44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: 1Cor 15:45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 1Cor 15:46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 1Cor 15:47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. 1Cor 15:48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. 1Cor 15:49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. 1Cor 15:50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. 1Cor 15:51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
1Cor 15:52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 1Cor 15:53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 1Cor 15:54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 1Cor 15:55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? 1Cor 15:56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 1Cor 15:57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. 1Cor 15:58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. 1Cor 16:1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. 1Cor 16:2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. 1Cor 16:3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. 1Cor 16:4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. 1Cor 16:5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.
1Cor 16:6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. 1Cor 16:7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 1Cor 16:8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. 1Cor 16:9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. 1Cor 16:10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. 1Cor 16:11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. 1Cor 16:12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. 1Cor 16:13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. 1Cor 16:14 Omnia vestra in caritate fiant. 1Cor 16:15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: 1Cor 16:16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
1Cor 16:17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: 1Cor 16:18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. 1Cor 16:19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. 1Cor 16:20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. 1Cor 16:21 Salutatio, mea manu Pauli. 1Cor 16:22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. 1Cor 16:23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. 1Cor 16:24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
============================================================ II Corinthians ============================================================