Phil 2:19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. Phil 2:20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Phil 2:21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. Phil 2:22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Phil 2:23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. Phil 2:24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. Phil 2:25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: Phil 2:26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. Phil 2:27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Phil 2:28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Phil 2:29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; Phil 2:30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. Phil 3:1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. Phil 3:2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Phil 3:3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, Phil 3:4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, Phil 3:5 circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, Phil 3:6 secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. Phil 3:7 Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Phil 3:8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, Phil 3:9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, Phil 3:10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: Phil 3:11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: Phil 3:12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Phil 3:13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, Phil 3:14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Phil 3:15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. Phil 3:16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Phil 3:17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Phil 3:18 Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: Phil 3:19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Phil 3:20 Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, Phil 3:21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. Phil 4:1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. Phil 4:2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. Phil 4:3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. Phil 4:4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. Phil 4:5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. Phil 4:6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. Phil 4:7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. Phil 4:8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. Phil 4:9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
Phil 4:10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. Phil 4:11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Phil 4:12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Phil 4:13 Omnia possum in eo qui me confortat. Phil 4:14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. Phil 4:15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: Phil 4:16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Phil 4:17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Phil 4:18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Phil 4:19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Phil 4:20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. Phil 4:21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Phil 4:22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. Phil 4:23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Col 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: Col 1:2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. Col 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: Col 1:4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes Col 1:5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: Col 1:6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, Col 1:7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, Col 1:8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. Col 1:9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: Col 1:10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: Col 1:11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, Col 1:12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: Col 1:13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, Col 1:14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: Col 1:15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: Col 1:16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: Col 1:17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Col 1:18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: Col 1:19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: Col 1:20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. Col 1:21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: Col 1:22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: Col 1:23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
Col 1:24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: Col 1:25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: Col 1:26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, Col 1:27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, Col 1:28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: Col 1:29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. Col 2:1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: Col 2:2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: Col 2:3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Col 2:4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
Col 2:5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. Col 2:6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, Col 2:7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. Col 2:8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: Col 2:9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: Col 2:10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: Col 2:11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: Col 2:12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Col 2:13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: Col 2:14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: Col 2:15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Col 2:16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: Col 2:17 quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. Col 2:18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, Col 2:19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. Col 2:20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? Col 2:21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: Col 2:22 quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: Col 2:23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Col 3:1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: Col 3:2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Col 3:3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
Col 3:4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Col 3:5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: Col 3:6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: Col 3:7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Col 3:8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Col 3:9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, Col 3:10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: Col 3:11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. Col 3:12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: Col 3:13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Col 3:14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: Col 3:15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. Col 3:16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Col 3:17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Col 3:18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. Col 3:19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Col 3:20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. Col 3:21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Col 3:22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. Col 3:23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: Col 3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. Col 3:25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.
Col 4:1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. Col 4:2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: Col 4:3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), Col 4:4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. Col 4:5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. Col 4:6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Col 4:7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: Col 4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, Col 4:9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. Col 4:10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: Col 4:11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
Col 4:12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. Col 4:13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. Col 4:14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. Col 4:15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. Col 4:16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. Col 4:17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Col 4:18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
1Th 1:1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. 1Th 1:2 Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, 1Th 1:3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: 1Th 1:4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: 1Th 1:5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. 1Th 1:6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: 1Th 1:7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. 1Th 1:8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. 1Th 1:9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, 1Th 1:10 et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura. 1Th 2:1 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: 1Th 2:2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. 1Th 2:3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, 1Th 2:4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. 1Th 2:5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: 1Th 2:6 nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. 1Th 2:7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. 1Th 2:8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. 1Th 2:9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. 1Th 2:10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: 1Th 2:11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos) 1Th 2:12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. 1Th 2:13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: 1Th 2:14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: 1Th 2:15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, 1Th 2:16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. 1Th 2:17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: 1Th 2:18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas. 1Th 2:19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? 1Th 2:20 vos enim estis gloria nostra et gaudium.
1Th 3:1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis: 1Th 3:2 et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: 1Th 3:3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. 1Th 3:4 Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. 1Th 3:5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. 1Th 3:6 Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: 1Th 3:7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, 1Th 3:8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. 1Th 3:9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, 1Th 3:10 nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ?
1Th 3:11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. 1Th 3:12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: 1Th 3:13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. 1Th 4:1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 1Th 4:2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. 1Th 4:3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, 1Th 4:4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: 1Th 4:5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: 1Th 4:6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. 1Th 4:7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
1Th 4:8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. 1Th 4:9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. 1Th 4:10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, 1Th 4:11 et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: 1Th 4:12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. 1Th 4:13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. 1Th 4:14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. 1Th 4:15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. 1Th 4:16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. 1Th 4:17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.
1Th 4:18 Itaque consolamini invicem in verbis istis. 1Th 5:1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. 1Th 5:2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: 1Th 5:3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 1Th 5:4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: 1Th 5:5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 1Th 5:6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 1Th 5:7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 1Th 5:8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: 1Th 5:9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 1Th 5:10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 1Th 5:11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
1Th 5:12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, 1Th 5:13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. 1Th 5:14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. 1Th 5:15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. 1Th 5:16 Semper gaudete. 1Th 5:17 Sine intermissione orate. 1Th 5:18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 1Th 5:19 Spiritum nolite extinguere. 1Th 5:20 Prophetias nolite spernere. 1Th 5:21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete. 1Th 5:22 Ab omni specie mala abstinete vos. 1Th 5:23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. 1Th 5:24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. 1Th 5:25 Fratres, orate pro nobis. 1Th 5:26 Salutate fratres omnes in osculo sancto. 1Th 5:27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
1Th 5:28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
============================================================ II Thessalonians ============================================================ 2Th 1:1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 2Th 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 2Th 1:3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: 2Th 1:4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis 2Th 1:5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. 2Th 1:6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: 2Th 1:7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, 2Th 1:8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, 2Th 1:9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: 2Th 1:10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. 2Th 1:11 In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, 2Th 1:12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
2Th 2:1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum: 2Th 2:2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. 2Th 2:3 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, 2Th 2:4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. 2Th 2:5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? 2Th 2:6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. 2Th 2:7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. 2Th 2:8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: 2Th 2:9 cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, 2Th 2:10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
2Th 2:11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 2Th 2:12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. 2Th 2:13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: 2Th 2:14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. 2Th 2:15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. 2Th 2:16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, 2Th 2:17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. 2Th 3:1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: 2Th 3:2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. 2Th 3:3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 2Th 3:4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. 2Th 3:5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
2Th 3:6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 2Th 3:7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: 2Th 3:8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 2Th 3:9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 2Th 3:10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. 2Th 3:11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 2Th 3:12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 2Th 3:13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 2Th 3:14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: 2Th 3:15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 2Th 3:16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.