SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 120 of 125

2Th 3:17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. 2Th 3:18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

1Tim 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, 1Tim 1:2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. 1Tim 1:3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, 1Tim 1:4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. 1Tim 1:5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. 1Tim 1:6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, 1Tim 1:7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. 1Tim 1:8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur: 1Tim 1:9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, 1Tim 1:10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, 1Tim 1:11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. 1Tim 1:12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: 1Tim 1:13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

1Tim 1:14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. 1Tim 1:15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. 1Tim 1:16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. 1Tim 1:17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. 1Tim 1:18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, 1Tim 1:19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: 1Tim 1:20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. 1Tim 2:1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: 1Tim 2:2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: 1Tim 2:3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 1Tim 2:4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 1Tim 2:5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: 1Tim 2:6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: 1Tim 2:7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. 1Tim 2:8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 1Tim 2:9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: 1Tim 2:10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 1Tim 2:11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione. 1Tim 2:12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. 1Tim 2:13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva: 1Tim 2:14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit. 1Tim 2:15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. 1Tim 3:1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

1Tim 3:2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 1Tim 3:3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed 1Tim 3:4 suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. 1Tim 3:5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? 1Tim 3:6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. 1Tim 3:7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. 1Tim 3:8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: 1Tim 3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura. 1Tim 3:10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. 1Tim 3:11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 1Tim 3:12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. 1Tim 3:13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. 1Tim 3:14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: 1Tim 3:15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 1Tim 3:16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. 1Tim 4:1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, 1Tim 4:2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 1Tim 4:3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. 1Tim 4:4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: 1Tim 4:5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. 1Tim 4:6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. 1Tim 4:7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.

1Tim 4:8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 1Tim 4:9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 1Tim 4:10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 1Tim 4:11 Præcipe hæc, et doce. 1Tim 4:12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 1Tim 4:13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. 1Tim 4:14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 1Tim 4:15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 1Tim 4:16 Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. 1Tim 5:1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: 1Tim 5:2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate: 1Tim 5:3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt. 1Tim 5:4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.

1Tim 5:5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. 1Tim 5:6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. 1Tim 5:7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. 1Tim 5:8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. 1Tim 5:9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, 1Tim 5:10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 1Tim 5:11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt: 1Tim 5:12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 1Tim 5:13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. 1Tim 5:14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 1Tim 5:15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. 1Tim 5:16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.

1Tim 5:17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 1Tim 5:18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. 1Tim 5:19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 1Tim 5:20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. 1Tim 5:21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 1Tim 5:22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 1Tim 5:23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. 1Tim 5:24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. 1Tim 5:25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. 1Tim 6:1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. 1Tim 6:2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.

1Tim 6:3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: 1Tim 6:4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, 1Tim 6:5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. 1Tim 6:6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. 1Tim 6:7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. 1Tim 6:8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 1Tim 6:9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 1Tim 6:10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. 1Tim 6:11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 1Tim 6:12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

1Tim 6:13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, 1Tim 6:14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, 1Tim 6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: 1Tim 6:16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. 1Tim 6:17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 1Tim 6:18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 1Tim 6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 1Tim 6:20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, 1Tim 6:21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

============================================================ II Timothy ============================================================ 2Tim 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, 2Tim 1:2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. 2Tim 1:3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die 2Tim 1:4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, 2Tim 1:5 recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. 2Tim 1:6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. 2Tim 1:7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. 2Tim 1:8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: 2Tim 1:9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. 2Tim 1:10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: 2Tim 1:11 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.

2Tim 1:12 Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. 2Tim 1:13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. 2Tim 1:14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. 2Tim 1:15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. 2Tim 1:16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: 2Tim 1:17 sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. 2Tim 1:18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. 2Tim 2:1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: 2Tim 2:2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. 2Tim 2:3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 2Tim 2:4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. 2Tim 2:5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 2Tim 2:6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

2Tim 2:7 Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 2Tim 2:8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, 2Tim 2:9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. 2Tim 2:10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. 2Tim 2:11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: 2Tim 2:12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: 2Tim 2:13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. 2Tim 2:14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. 2Tim 2:15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 2Tim 2:16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: 2Tim 2:17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, 2Tim 2:18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

2Tim 2:19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. 2Tim 2:20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. 2Tim 2:21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. 2Tim 2:22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. 2Tim 2:23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. 2Tim 2:24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, 2Tim 2:25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, 2Tim 2:26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. 2Tim 3:1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: 2Tim 3:2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 2Tim 3:3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 2Tim 3:4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: 2Tim 3:5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: 2Tim 3:6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: 2Tim 3:7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 2Tim 3:8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 2Tim 3:9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 2Tim 3:10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 2Tim 3:11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 2Tim 3:12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 2Tim 3:13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

2Tim 3:14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: 2Tim 3:15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 2Tim 3:16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: 2Tim 3:17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. 2Tim 4:1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: 2Tim 4:2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 2Tim 4:3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, 2Tim 4:4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 2Tim 4:5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. 2Tim 4:6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. 2Tim 4:7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 2Tim 4:8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.

2Tim 4:9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam: 2Tim 4:10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 2Tim 4:11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. 2Tim 4:12 Tychicum autem misi Ephesum. 2Tim 4:13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. 2Tim 4:14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: 2Tim 4:15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. 2Tim 4:16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. 2Tim 4:17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. 2Tim 4:18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. 2Tim 4:19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. 2Tim 4:20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 2Tim 4:21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 2Tim 4:22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

Tit 1:1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est Tit 1:2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: Tit 1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei: Tit 1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. Tit 1:5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, Tit 1:6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. Tit 1:7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: Tit 1:8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, Tit 1:9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. Tit 1:10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: Tit 1:11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. Tit 1:12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.

Tit 1:13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, Tit 1:14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. Tit 1:15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. Tit 1:16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. Tit 2:1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam: Tit 2:2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: Tit 2:3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: Tit 2:4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, Tit 2:5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. Tit 2:6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. Tit 2:7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, Tit 2:8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. Tit 2:9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, Tit 2:10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Tit 2:11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, Tit 2:12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, Tit 2:13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: Tit 2:14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Tit 2:15 Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. Tit 3:1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: Tit 3:2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Tit 3:3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Tit 3:4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, Tit 3:5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, Tit 3:6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: Tit 3:7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. Tit 3:8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. Tit 3:9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. Tit 3:10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita: Tit 3:11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Tit 3:12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. Tit 3:13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. Tit 3:14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. Tit 3:15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

Phlm 1:1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, Phlm 1:2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. Phlm 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Phlm 1:4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, Phlm 1:5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: Phlm 1:6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. Phlm 1:7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Phlm 1:8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: Phlm 1:9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: Phlm 1:10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, Phlm 1:11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, Phlm 1:12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: Phlm 1:13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: Phlm 1:14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Phlm 1:15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: Phlm 1:16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? Phlm 1:17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: Phlm 1:18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. Phlm 1:19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: Phlm 1:20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. Phlm 1:21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. Phlm 1:22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. Phlm 1:23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Phlm 1:24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. Phlm 1:25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Heb 1:1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: Heb 1:2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: Heb 1:3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: Heb 1:4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. Heb 1:5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? Heb 1:6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. Heb 1:7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Heb 1:8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. Heb 1:9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. Heb 1:10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. Heb 1:11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: Heb 1:12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Heb 1:13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?