Gen 31:52 testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. Gen 31:53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: Gen 31:54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: Gen 31:55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. Gen 32:1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. Gen 32:2 Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. Gen 32:3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: Gen 32:4 præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. Gen 32:5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. Gen 32:6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
Gen 32:7 Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, Gen 32:8 dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur. Gen 32:9 Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi: Gen 32:10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. Gen 32:11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. Gen 32:12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. Gen 32:13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, Gen 32:14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, Gen 32:15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Gen 32:16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. Gen 32:17 Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? Gen 32:18 respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. Gen 32:19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. Gen 32:20 Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. Gen 32:21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. Gen 32:22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. Gen 32:23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant, Gen 32:24 mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Gen 32:25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Gen 32:26 Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Gen 32:27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. Gen 32:28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? Gen 32:29 Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. Gen 32:30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Gen 32:31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. Gen 32:32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit. Gen 33:1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum: Gen 33:2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. Gen 33:3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
Gen 33:4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. Gen 33:5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. Gen 33:6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt. Gen 33:7 Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. Gen 33:8 Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. Gen 33:9 At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. Gen 33:10 Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, Gen 33:11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, Gen 33:12 ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. Gen 33:13 Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Gen 33:14 Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. Gen 33:15 Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. Gen 33:16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. Gen 33:17 Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. Gen 33:18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. Gen 33:19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. Gen 33:20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël. Gen 34:1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. Gen 34:2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. Gen 34:3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
Gen 34:4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. Gen 34:5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. Gen 34:6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, Gen 34:7 ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. Gen 34:8 Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: Gen 34:9 et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, Gen 34:10 et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam. Gen 34:11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quæcumque statueritis, dabo: Gen 34:12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. Gen 34:13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis: Gen 34:14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.
Gen 34:15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus; Gen 34:16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. Gen 34:17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. Gen 34:18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, Gen 34:19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. Gen 34:20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: Gen 34:21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. Gen 34:22 Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. Gen 34:23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. Gen 34:24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
Gen 34:25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, Gen 34:26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. Gen 34:27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. Gen 34:28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, Gen 34:29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. Gen 34:30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. Gen 34:31 Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? Gen 35:1 Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. Gen 35:2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Gen 35:3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. Gen 35:4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. Gen 35:5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. Gen 35:6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. Gen 35:7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. Gen 35:8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. Gen 35:9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei Gen 35:10 dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël, Gen 35:11 dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, Gen 35:12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. Gen 35:13 Et recessit ab eo. Gen 35:14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: Gen 35:15 vocansque nomen loci illius Bethel. Gen 35:16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, Gen 35:17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. Gen 35:18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. Gen 35:19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. Gen 35:20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem. Gen 35:21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. Gen 35:22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. Gen 35:23 Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
Gen 35:24 Filii Rachel: Joseph et Benjamin. Gen 35:25 Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali. Gen 35:26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ. Gen 35:27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. Gen 35:28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. Gen 35:29 Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui. Gen 36:1 Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. Gen 36:2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi: Gen 36:3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. Gen 36:4 Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: Gen 36:5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. Gen 36:6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
Gen 36:7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. Gen 36:8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. Gen 36:9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, Gen 36:10 et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. Gen 36:11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. Gen 36:12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. Gen 36:13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. Gen 36:14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. Gen 36:15 Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, Gen 36:16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. Gen 36:17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. Gen 36:18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
Gen 36:19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. Gen 36:20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, Gen 36:21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom. Gen 36:22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. Gen 36:23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. Gen 36:24 Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: Gen 36:25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. Gen 36:26 Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. Gen 36:27 Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. Gen 36:28 Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. Gen 36:29 Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, Gen 36:30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. Gen 36:31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: Gen 36:32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. Gen 36:33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
Gen 36:34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. Gen 36:35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. Gen 36:36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. Gen 36:37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. Gen 36:38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. Gen 36:39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. Gen 36:40 Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, Gen 36:41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, Gen 36:42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, Gen 36:43 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum. Gen 37:1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. Gen 37:2 Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Gen 37:3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. Gen 37:4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Gen 37:5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. Gen 37:6 Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: Gen 37:7 putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. Gen 37:8 Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. Gen 37:9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. Gen 37:10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? Gen 37:11 Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. Gen 37:12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, Gen 37:13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, Gen 37:14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: Gen 37:15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. Gen 37:16 At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges. Gen 37:17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. Gen 37:18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: Gen 37:19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: Gen 37:20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. Gen 37:21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: Gen 37:22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. Gen 37:23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: Gen 37:24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. Gen 37:25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. Gen 37:26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? Gen 37:27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. Gen 37:28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. Gen 37:29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: Gen 37:30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? Gen 37:31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt: Gen 37:32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. Gen 37:33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. Gen 37:34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
Gen 37:35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, Gen 37:36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. Gen 38:1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. Gen 38:2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. Gen 38:3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. Gen 38:4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan. Gen 38:5 Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. Gen 38:6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. Gen 38:7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. Gen 38:8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. Gen 38:9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. Gen 38:10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
Gen 38:11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. Gen 38:12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. Gen 38:13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. Gen 38:14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. Gen 38:15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. Gen 38:16 Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo? Gen 38:17 dixit: Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. Gen 38:18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, Gen 38:19 et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. Gen 38:20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam, Gen 38:21 interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. Gen 38:22 Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. Gen 38:23 Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram: et tu non invenisti eam. Gen 38:24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. Gen 38:25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. Gen 38:26 Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. Gen 38:27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: Gen 38:28 Iste egredietur prior.
Gen 38:29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. Gen 38:30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara. Gen 39:1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. Gen 39:2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, Gen 39:3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. Gen 39:4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: Gen 39:5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam: Gen 39:6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. Gen 39:7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. Gen 39:8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: Gen 39:9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? Gen 39:10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. Gen 39:11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: Gen 39:12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. Gen 39:13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, Gen 39:14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, Gen 39:15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. Gen 39:16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, Gen 39:17 et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: Gen 39:18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. Gen 39:19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: Gen 39:20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. Gen 39:21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. Gen 39:22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. Gen 39:23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. Gen 40:1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. Gen 40:2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus), Gen 40:3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. Gen 40:4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. Gen 40:5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: Gen 40:6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, Gen 40:7 sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?
Gen 40:8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. Gen 40:9 Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, Gen 40:10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: Gen 40:11 calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. Gen 40:12 Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt: Gen 40:13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. Gen 40:14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: Gen 40:15 quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. Gen 40:16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: Gen 40:17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Gen 40:18 Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt: Gen 40:19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. Gen 40:20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. Gen 40:21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum: Gen 40:22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. Gen 40:23 Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui. Gen 41:1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, Gen 41:2 de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus. Gen 41:3 Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: Gen 41:4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, Gen 41:5 rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ: Gen 41:6 aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, Gen 41:7 devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, Gen 41:8 et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. Gen 41:9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: Gen 41:10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum: Gen 41:11 ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. Gen 41:12 Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, Gen 41:13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. Gen 41:14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. Gen 41:15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. Gen 41:16 Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. Gen 41:17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, Gen 41:18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant.
Gen 41:19 Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim: Gen 41:20 quæ, devoratis et consumptis prioribus, Gen 41:21 nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, Gen 41:22 vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. Gen 41:23 Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula: Gen 41:24 quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. Gen 41:25 Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. Gen 41:26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. Gen 41:27 Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. Gen 41:28 Qui hoc ordine complebuntur: Gen 41:29 ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, Gen 41:30 quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, Gen 41:31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. Gen 41:32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. Gen 41:33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti: Gen 41:34 qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, Gen 41:35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. Gen 41:36 Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. Gen 41:37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus: Gen 41:38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? Gen 41:39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
Gen 41:40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. Gen 41:41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. Gen 41:42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. Gen 41:43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. Gen 41:44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. Gen 41:45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti Gen 41:46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. Gen 41:47 Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. Gen 41:48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.