Job 3:4 Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. Job 3:5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Job 3:6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Job 3:7 Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Job 3:8 Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Job 3:9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. Job 3:10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Job 3:11 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? Job 3:12 Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? Job 3:13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem Job 3:14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines; Job 3:15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; Job 3:16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Job 3:17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. Job 3:18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. Job 3:19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Job 3:20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt: Job 3:21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; Job 3:22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? Job 3:23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? Job 3:24 Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus: Job 3:25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. Job 3:26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio. Job 4:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Job 4:2 Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? Job 4:3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; Job 4:4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Job 4:5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. Job 4:6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? Job 4:7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? Job 4:8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, Job 4:9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
Job 4:10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Job 4:11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. Job 4:12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Job 4:13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, Job 4:14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; Job 4:15 et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. Job 4:16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. Job 4:17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? Job 4:18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; Job 4:19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? Job 4:20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. Job 4:21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia. Job 5:1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Job 5:2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Job 5:3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Job 5:4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. Job 5:5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. Job 5:6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. Job 5:7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Job 5:8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: Job 5:9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; Job 5:10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; Job 5:11 qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; Job 5:12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; Job 5:13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. Job 5:14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Job 5:15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Job 5:16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. Job 5:17 Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: Job 5:18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.
Job 5:19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Job 5:20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. Job 5:21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. Job 5:22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. Job 5:23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. Job 5:24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. Job 5:25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. Job 5:26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Job 5:27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta. Job 6:1 Respondens autem Job, dixit: Job 6:2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera! Job 6:3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: Job 6:4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. Job 6:5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
Job 6:6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? Job 6:7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. Job 6:8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? Job 6:9 et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? Job 6:10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. Job 6:11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Job 6:12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. Job 6:13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Job 6:14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Job 6:15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Job 6:16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Job 6:17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. Job 6:18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. Job 6:19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. Job 6:20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
Job 6:21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. Job 6:22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? Job 6:23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Job 6:24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. Job 6:25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? Job 6:26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Job 6:27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Job 6:28 Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar. Job 6:29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. Job 6:30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Job 7:1 Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. Job 7:2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, Job 7:3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. Job 7:4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Job 7:5 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. Job 7:6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. Job 7:7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. Job 7:8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. Job 7:9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. Job 7:10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. Job 7:11 Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. Job 7:12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Job 7:13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo: Job 7:14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Job 7:15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Job 7:16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. Job 7:17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? Job 7:18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
Job 7:19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? Job 7:20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Job 7:21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. Job 8:1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: Job 8:2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? Job 8:3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? Job 8:4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: Job 8:5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus; Job 8:6 si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ, Job 8:7 in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Job 8:8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam Job 8:9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), Job 8:10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
Job 8:11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? Job 8:12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. Job 8:13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. Job 8:14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Job 8:15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. Job 8:16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. Job 8:17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. Job 8:18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. Job 8:19 Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur. Job 8:20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, Job 8:21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. Job 8:22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet. Job 9:1 Et respondens Job, ait: Job 9:2 Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. Job 9:3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Job 9:4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
Job 9:5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. Job 9:6 Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur. Job 9:7 Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Job 9:8 Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris. Job 9:9 Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri. Job 9:10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Job 9:11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam. Job 9:12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis? Job 9:13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. Job 9:14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Job 9:15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor. Job 9:16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. Job 9:17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. Job 9:18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. Job 9:19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
Job 9:20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. Job 9:21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ. Job 9:22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. Job 9:23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat. Job 9:24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? Job 9:25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. Job 9:26 Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam. Job 9:27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. Job 9:28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Job 9:29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? Job 9:30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, Job 9:31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Job 9:32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. Job 9:33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
Job 9:34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Job 9:35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere. Job 10:1 Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ. Job 10:2 Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. Job 10:3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? Job 10:4 Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? Job 10:5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, Job 10:6 ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, Job 10:7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? Job 10:8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? Job 10:9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Job 10:10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Job 10:11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. Job 10:12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Job 10:13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. Job 10:14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Job 10:15 Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Job 10:16 Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. Job 10:17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me. Job 10:18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. Job 10:19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. Job 10:20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, Job 10:21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: Job 10:22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Job 11:1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: Job 11:2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? Job 11:3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? Job 11:4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
Job 11:5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, Job 11:6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua! Job 11:7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? Job 11:8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Job 11:9 Longior terra mensura ejus, et latior mari. Job 11:10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? Job 11:11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? Job 11:12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Job 11:13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. Job 11:14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, Job 11:15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. Job 11:16 Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. Job 11:17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
Job 11:18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. Job 11:19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Job 11:20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ. Job 12:1 Respondens autem Job, dixit: Job 12:2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? Job 12:3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat? Job 12:4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. Job 12:5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. Job 12:6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Job 12:7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. Job 12:8 Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Job 12:9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? Job 12:10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. Job 12:11 Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem?
Job 12:12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Job 12:13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. Job 12:14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Job 12:15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram. Job 12:16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Job 12:17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Job 12:18 Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. Job 12:19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: Job 12:20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. Job 12:21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. Job 12:22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Job 12:23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. Job 12:24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: Job 12:25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
Job 13:1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. Job 13:2 Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. Job 13:3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: Job 13:4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Job 13:5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. Job 13:6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. Job 13:7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? Job 13:8 numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? Job 13:9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? Job 13:10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. Job 13:11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. Job 13:12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ. Job 13:13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. Job 13:14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? Job 13:15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
Job 13:16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Job 13:17 Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris. Job 13:18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. Job 13:19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? Job 13:20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: Job 13:21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. Job 13:22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. Job 13:23 Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. Job 13:24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? Job 13:25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: Job 13:26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. Job 13:27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: Job 13:28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Job 14:1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Job 14:2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. Job 14:3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? Job 14:4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Job 14:5 Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. Job 14:6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. Job 14:7 Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Job 14:8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, Job 14:9 ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. Job 14:10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? Job 14:11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat: Job 14:12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Job 14:13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
Job 14:14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Job 14:15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. Job 14:16 Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. Job 14:17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. Job 14:18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo: Job 14:19 lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. Job 14:20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum. Job 14:21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. Job 14:22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. Job 15:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Job 15:2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? Job 15:3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. Job 15:4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. Job 15:5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
Job 15:6 Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. Job 15:7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Job 15:8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? Job 15:9 Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? Job 15:10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. Job 15:11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. Job 15:12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? Job 15:13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? Job 15:14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? Job 15:15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. Job 15:16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? Job 15:17 Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. Job 15:18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: Job 15:19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. Job 15:20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
Job 15:21 Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Job 15:22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. Job 15:23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. Job 15:24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. Job 15:25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Job 15:26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Job 15:27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. Job 15:28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. Job 15:29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. Job 15:30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. Job 15:31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Job 15:32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. Job 15:33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
Job 15:34 Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Job 15:35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos. Job 16:1 Respondens autem Job, dixit: Job 16:2 Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. Job 16:3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? Job 16:4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: Job 16:5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; Job 16:6 roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. Job 16:7 Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. Job 16:8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Job 16:9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. Job 16:10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Job 16:11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.
Job 16:12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. Job 16:13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. Job 16:14 Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. Job 16:15 Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. Job 16:16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Job 16:17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. Job 16:18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. Job 16:19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: Job 16:20 ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis. Job 16:21 Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: Job 16:22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. Job 16:23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo. Job 17:1 Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. Job 17:2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Job 17:3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Job 17:4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. Job 17:5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. Job 17:6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. Job 17:7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. Job 17:8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. Job 17:9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. Job 17:10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. Job 17:11 Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. Job 17:12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Job 17:13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. Job 17:14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus. Job 17:15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? Job 17:16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi? Job 18:1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: Job 18:2 Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. Job 18:3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? Job 18:4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? Job 18:5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? Job 18:6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. Job 18:7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum. Job 18:8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Job 18:9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. Job 18:10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Job 18:11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. Job 18:12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. Job 18:13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors. Job 18:14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. Job 18:15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. Job 18:16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.
Job 18:17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Job 18:18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. Job 18:19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. Job 18:20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. Job 18:21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. Job 19:1 Respondens autem Job, dixit: Job 19:2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? Job 19:3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. Job 19:4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. Job 19:5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Job 19:6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Job 19:7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet. Job 19:8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. Job 19:9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Job 19:10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
Job 19:11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. Job 19:12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Job 19:13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Job 19:14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. Job 19:15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. Job 19:16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. Job 19:17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. Job 19:18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. Job 19:19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. Job 19:20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Job 19:21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. Job 19:22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Job 19:23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro Job 19:24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
Job 19:25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: Job 19:26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: Job 19:27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. Job 19:28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Job 19:29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium. Job 20:1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: Job 20:2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Job 20:3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. Job 20:4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, Job 20:5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. Job 20:6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, Job 20:7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? Job 20:8 Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. Job 20:9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.