SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 53 of 125

Job 20:10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. Job 20:11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. Job 20:12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. Job 20:13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. Job 20:14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Job 20:15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Job 20:16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. Job 20:17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) Job 20:18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. Job 20:19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam. Job 20:20 Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. Job 20:21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. Job 20:22 Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. Job 20:23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. Job 20:24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.

Job 20:25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. Job 20:26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. Job 20:27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Job 20:28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. Job 20:29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino. Job 21:1 Respondens autem Job, dixit: Job 21:2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. Job 21:3 Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete. Job 21:4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? Job 21:5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. Job 21:6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. Job 21:7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Job 21:8 Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Job 21:9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.

Job 21:10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo. Job 21:11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. Job 21:12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Job 21:13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Job 21:14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Job 21:15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? Job 21:16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. Job 21:17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? Job 21:18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. Job 21:19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. Job 21:20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. Job 21:21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? Job 21:22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? Job 21:23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: Job 21:24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur: Job 21:25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus: Job 21:26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. Job 21:27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Job 21:28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? Job 21:29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: Job 21:30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. Job 21:31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi? Job 21:32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. Job 21:33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Job 21:34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? Job 22:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Job 22:2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? Job 22:3 Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? Job 22:4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, Job 22:5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? Job 22:6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

Job 22:7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. Job 22:8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Job 22:9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. Job 22:10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. Job 22:11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? Job 22:12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? Job 22:13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. Job 22:14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat. Job 22:15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, Job 22:16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? Job 22:17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, Job 22:18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. Job 22:19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: Job 22:20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? Job 22:21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.

Job 22:22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. Job 22:23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Job 22:24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. Job 22:25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Job 22:26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Job 22:27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. Job 22:28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. Job 22:29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. Job 22:30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum. Job 23:1 Respondens autem Job, ait: Job 23:2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. Job 23:3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? Job 23:4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: Job 23:5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. Job 23:6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.

Job 23:7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. Job 23:8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum. Job 23:9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. Job 23:10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. Job 23:11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Job 23:12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. Job 23:13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. Job 23:14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. Job 23:15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Job 23:16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. Job 23:17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Job 24:1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Job 24:2 Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos. Job 24:3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

Job 24:4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. Job 24:5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. Job 24:6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. Job 24:7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: Job 24:8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. Job 24:9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. Job 24:10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. Job 24:11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. Job 24:12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. Job 24:13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Job 24:14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. Job 24:15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. Job 24:16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

Job 24:17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Job 24:18 Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. Job 24:19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. Job 24:20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Job 24:21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. Job 24:22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ. Job 24:23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. Job 24:24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. Job 24:25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? Job 25:1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: Job 25:2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Job 25:3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?

Job 25:4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? Job 25:5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: Job 25:6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? Job 26:1 Respondens autem Job dixit: Job 26:2 Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? Job 26:3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. Job 26:4 Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? Job 26:5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Job 26:6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Job 26:7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Job 26:8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Job 26:9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. Job 26:10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ. Job 26:11 Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. Job 26:12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. Job 26:13 Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.

Job 26:14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? Job 27:1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: Job 27:2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Job 27:3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, Job 27:4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. Job 27:5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Job 27:6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Job 27:7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. Job 27:8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? Job 27:9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? Job 27:10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? Job 27:11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam. Job 27:12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?

Job 27:13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. Job 27:14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: Job 27:15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. Job 27:16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: Job 27:17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. Job 27:18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. Job 27:19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Job 27:20 Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. Job 27:21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. Job 27:22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. Job 27:23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. Job 28:1 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Job 28:2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur.

Job 28:3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis. Job 28:4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. Job 28:5 Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est. Job 28:6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum. Job 28:7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Job 28:8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna. Job 28:9 Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes. Job 28:10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus. Job 28:11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. Job 28:12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? Job 28:13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Job 28:14 Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Job 28:15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Job 28:16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. Job 28:17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.

Job 28:18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. Job 28:19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur. Job 28:20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? Job 28:21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet. Job 28:22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. Job 28:23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Job 28:24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. Job 28:25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. Job 28:26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus: Job 28:27 tunc vidit illam et enarravit, et præparavit, et investigavit. Job 28:28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia. Job 29:1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: Job 29:2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Job 29:3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: Job 29:4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: Job 29:5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: Job 29:6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: Job 29:7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. Job 29:8 Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. Job 29:9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Job 29:10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. Job 29:11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: Job 29:12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Job 29:13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Job 29:14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. Job 29:15 Oculus fui cæco, et pes claudo. Job 29:16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Job 29:17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. Job 29:18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Job 29:19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.

Job 29:20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Job 29:21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Job 29:22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Job 29:23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Job 29:24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. Job 29:25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator. Job 30:1 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: Job 30:2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: Job 30:3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. Job 30:4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: Job 30:5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. Job 30:6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream: Job 30:7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant: Job 30:8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. Job 30:9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Job 30:10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. Job 30:11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. Job 30:12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. Job 30:13 Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. Job 30:14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Job 30:15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. Job 30:16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Job 30:17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. Job 30:18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me. Job 30:19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri. Job 30:20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.

Job 30:21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Job 30:22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide. Job 30:23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. Job 30:24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. Job 30:25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Job 30:26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. Job 30:27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. Job 30:28 Mœrens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam. Job 30:29 Frater fui draconum, et socius struthionum. Job 30:30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. Job 30:31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Job 31:1 Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Job 31:2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? Job 31:3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? Job 31:4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?

Job 31:5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, Job 31:6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Job 31:7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, Job 31:8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Job 31:9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, Job 31:10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. Job 31:11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. Job 31:12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Job 31:13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: Job 31:14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? Job 31:15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? Job 31:16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; Job 31:17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea Job 31:18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum); Job 31:19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; Job 31:20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est; Job 31:21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: Job 31:22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. Job 31:23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. Job 31:24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; Job 31:25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; Job 31:26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, Job 31:27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: Job 31:28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Job 31:29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: Job 31:30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. Job 31:31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? Job 31:32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit.

Job 31:33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; Job 31:34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Job 31:35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, Job 31:36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? Job 31:37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. Job 31:38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: Job 31:39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: Job 31:40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job. Job 32:1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. Job 32:2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. Job 32:3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. Job 32:4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.

Job 32:5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. Job 32:6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. Job 32:7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Job 32:8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Job 32:9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. Job 32:10 Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. Job 32:11 Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus; Job 32:12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Job 32:13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo. Job 32:14 Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. Job 32:15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. Job 32:16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: Job 32:17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.

Job 32:18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. Job 32:19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Job 32:20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. Job 32:21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. Job 32:22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. Job 33:1 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Job 33:2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis. Job 33:3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. Job 33:4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. Job 33:5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. Job 33:6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Job 33:7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Job 33:8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: Job 33:9 Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me. Job 33:10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Job 33:11 Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.

Job 33:12 Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine. Job 33:13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? Job 33:14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Job 33:15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, Job 33:16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, Job 33:17 ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia, Job 33:18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium. Job 33:19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. Job 33:20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. Job 33:21 Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. Job 33:22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Job 33:23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, Job 33:24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier. Job 33:25 Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ.

Job 33:26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. Job 33:27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. Job 33:28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Job 33:29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, Job 33:30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. Job 33:31 Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. Job 33:32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum. Job 33:33 Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. Job 34:1 Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est: Job 34:2 Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me. Job 34:3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. Job 34:4 Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. Job 34:5 Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. Job 34:6 In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. Job 34:7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam: Job 34:8 qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Job 34:9 Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. Job 34:10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Job 34:11 Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. Job 34:12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. Job 34:13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Job 34:14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Job 34:15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Job 34:16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei: Job 34:17 numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? Job 34:18 Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios; Job 34:19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi. Job 34:20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. Job 34:21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.

Job 34:22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, Job 34:23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Job 34:24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Job 34:25 Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. Job 34:26 Quasi impios percussit eos in loco videntium: Job 34:27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt: Job 34:28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. Job 34:29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines? Job 34:30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Job 34:31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. Job 34:32 Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. Job 34:33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. Job 34:34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Job 34:35 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.

Job 34:36 Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis: Job 34:37 quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. Job 35:1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est: Job 35:2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? Job 35:3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? Job 35:4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. Job 35:5 Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit. Job 35:6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? Job 35:7 Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? Job 35:8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. Job 35:9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. Job 35:10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte; Job 35:11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? Job 35:12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.

Job 35:13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. Job 35:14 Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. Job 35:15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. Job 35:16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. Job 36:1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est: Job 36:2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. Job 36:3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. Job 36:4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. Job 36:5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens: Job 36:6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit. Job 36:7 Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. Job 36:8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, Job 36:9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. Job 36:10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. Job 36:11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: Job 36:12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. Job 36:13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. Job 36:14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. Job 36:15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus. Job 36:16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine. Job 36:17 Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies. Job 36:18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te. Job 36:19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Job 36:20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Job 36:21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam. Job 36:22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Job 36:23 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem? Job 36:24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. Job 36:25 Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.